 |
IOANNES PP.XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO
SUMMI PONTIFICIS ELECTIO
QUAEDAM PRAECIPIUNTUR
VACANTE SEDE APOSTOLICA VALITURA
Summi Pontificis electio quoniam eum maximis catholicae Ecclesiae momentis
profecto coniungitur, facile ideirco tenetur, cur Decessoribus Nostris non
pauci, pro mutatis temporum rationibus, de vacante Apostolica Sede mutatas
normas ediderint. Quamvis enim ipsis esset persuasum in eiusmodi rerum
condicione Christum Iesum peculiari quadam assiduitate Sponsae suae adesse, iure
tamen meritoque arbitrati sunt, ab hominibus quorum maxime interesser, nullam
desiderari debere consilii prudentiam, quae per iliud temporis spatium, rectum
rerum polliceretur cursum.
Horum Nos exemplum secuti, Nostras esse partes putamus nonnullas tradere
normas, quarum neeessitatem vel rerum usus, vel recens invectae consuetudines
ostendere visae sunt. Quae normae cum nonnulla tantummodo disciplinae capita
respiciant, legum corpus renovandum non censemus, quae Constitutione Apostolica
Vacantis Apostolicae Sedis continentur, a Decessore Nostro f. r. Pio XII edita
(1); sed has iubemus vel superioribus normis addi, quae omnino novae sint, vel
eas immutari quae aliquid de eadem re praecipiant.
Itaque re diu ac mature perpensa, certa scientia et de Nostrae potestatis
plenitudine has Apostolicas Litteras motu proprio, damus, quibus Sacrum
Cardinalium Collegium, hac Petri Sede vacante, in Romano Pontifice eligendo
utatur, normis eiusdem superioris Constitutionis abrogatis, quae hisce Nostris
praeceptis non congruant.
I. Sive Augusto Pontifice decumbente, sive eodem vita functo, nomini liceat
in eius diaetis neque imagines obiectu lucis pingere, neque voces postea
reddendas in magnetophonii taeniola imprimere. Si quis vero, Summo Pontifice
defuncto, hoc genus imagines, probationis vel testimonii causa, imprimere
cupiat, id petere a Cardinali Camerario S. R. E. poterit, qui tamen Summuum
Pontificem lucis obiectu referri nequaquam sinet, nisi pontificalibus vestibus
indutum.
II. Translaticiis funeris caeremoniis persolutis, cunctaque fidelium
multitudine a Petriano templo dimissa, exuviae Summi Pontificis per ianuam, quam
a S. Martha appellant, in Cryptas Vaticanas inferantur, prosequentibus dumtaxat
Cardinalibus Ordinum Capitibus, Cardinali Basilicae Petrianae Arehipresbytero,
Cardinali qui fuit extreinus a publieis Ecclesiae ,nogotiis, et aliquot
Canonicis Vaticanis. In Cryptis vero dum capularis capsa igne ferruminatur,
praeter plumbarios, ii tantummodo adesse prsesentes potorunt, quos modo diximus,
et defuncti Summi Pontificis consanguinei.
III. Si quo tempore Summus Pontifex e vita discedit, Cardinalis Camerarii
munus vacet, eum saerum Cardinalium Collegium, statutis servatis
praeseriptionibus, quam primum eligat. Sed antequam hoc fiat, Sacri Collegii
Decanus eius interim agat partes, in commemorata Decessoris Nostri Constitutione
Apostolica explanatas (2); ac nulla interposita mora consilia capiat, quad res
praesens suadeat.
IV. Placet Nobis ne inter habendum Conclave, quod vocant, diaetarum Summi
Pontificis privatatum ulla pars habitetur.
V. Aperte constare volumus, Praelatos Clericos Reverendae Camerae
Apostolicae, Sancta Sede vacante, sub dicione esse Cardinalis Camerarii.
VI. Formula iurisiurandi a Cardinalibus, iuxta praescriptum 12 (3) memoratae
Constitutionis dandi, haec, quae sequitur, erit. Quam Cardinalis Decanus coram
omnibus Cardinalibus iubebit a Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum elata voce
legi:
Nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales promittimus, vovemus
et iuramus, inviolate et ad unguem Nos omnes et singulos esse observaturos omnia
quae continentur in Constitutione Summi Pontificis Pii Decimi Secundi, quae
incipit verbis Vacantis Apostolicae Sedis, data die octavo decembris anno
millesimo nongentesimo quadragesimo quinto, atque in Motu Proprio Summi
Pontificis Ioannis Vigesimi Tertii, cuius initium est Summi Pontificis Electio.
Item promittimus, vovemus, et iuramus, quicumque nostrum Romanus Pontifex, Deo
sic dis, ponente, erit electus, eum jura spiritualia et temporalia — praesertim
quae ad civilem Romani Pontificis principatum spectant — libertatemque Sanctae
Sedis integre ac strenue adserere atque tueri et, si opus fuerit, vindicate
numquam esse destituturum.
Praecipue autem promittimus et iuramus, Nos religiosissime et quoad omnes,
etiam familiares seu Conclavistas nostros, secretum esse servaturos de iis
omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis quomodolibet pertinent, et de iis
quae in Cardinalium Congregationibus, ante Conclave vel inter ipsum habitis, de
hac re acta vel decreta sint, itemque de iis quae in Conclavi seu in loco
electionis aguntur, scrutinium directe vel indirecte respicientibus, neque idem
secreturn quoquo modo violaturos, sive inter Conclave, sive etiam post novi
Pontificis electionem, nisi peculiaris facultas aut certa venia ab eodem futuro
Pontifice Nobis tributa fuerit; itemque nullo modo a quavis civili potestate,
quovis nomine, munus proponendi Veto sive Exdusivam, etiam sub forma simplicis
optationis, esse recepturos, neque ipsum hoc Veto, qualibet ratlone Nobis
cognitum, patefacturos, sive universo Cardinalium Collegio simul congregato,
sive singulis purpuratis Patribus, sive scripto, sive ore, sive directe ac
proxime, sive oblique ac per alios, sive ante Conclave sive inter ipsum;
nullique interventui intercessioni, aliive cuilibet modo, quo laicae potestate
cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese Pontilfcis electioni immiscere,
auxilium vel favorem praestituros
Deinde singuli Cardinales dicent:
Et Ego N. Cardinalis N. spondeo, voveo, ac iuro.
Et imponentes utramque manum super Evangelium, adiungent:
Sic me Deus adiuret et haec Sancta Dei Evangelia.
VII. Constitutionis eiusdem praescripto 41 (4) derogantes, illud in posterum
ita sonare iubemus: Cardinales omnes et singuli valetudine non impediti, cum
tertio pulsata per loca solita Conclavis campanula fuerit, ad scrutinium
convenire debent.
VIII. De praescripto 43 (5) aliquid immutantes, illud ut sic concipiatur
censemus: Cuilibet Cardinali in Conclavi liberum sit unum vel, si id petat a
Cardinali S. R. E. Camerario, duos servientes in Conclave secum adducere:
infirmis autem et graviter affectis a Cardinali S. R. E. Camerario una cum
Cardinalibus Capitibus Ordinum tertius indulgeri potest.
IX. Praeseriptum 44 (6) sic est emendandum: De qualitatibus Conclavistarum,
quos integritare morum, singulari prudentia et sincera erga Sanctam Sedem
religione oportet esse conspicuos. Cardinales ad id delegati ante ingressum in
Conclave diligenter inquisitionem habere et eos approbare, ac post ingressum
iisdem invigilare debent.
X. Praescriptum 45 (7) sic immutari iubemus: Conclavistae religiose
iusiurandum dent, iuxta statutam formulam. Quam ob rem S. R. E. Camerarii erit
cavere, ut ab ipsis iusiurandum quod supra commemoratum est, saltem una vel
altera die ante ingressum in Conclave iuretur, postquam unusquisque eorum
eiusdem iurisiurandi rnomentum ac formulae sententiam probe intellexerit.
Itaque una vel altera die ante ingressum in Conclave, coram S. Collegii
Secretario, astante Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto, ad rem delegati,
Magistri Caeremoniarum omnesque Conclavistae ecclesiastici iuxta hanc formulam
iusiurandum dabunt:
Ego..............................................................................................................................
constitutus coram te
...............................................................................................
tactis sanctis Dei Evangeliis, promitto et iuro me inviolate servaturum esse
secreturn in omnibus et singulls, quae de novi Pontificis dectione in
Cardinalium Congregationibus acta vel decreta sint e.t in Conclavi seu in loco
electionis agantur, scrutinium directe vel indirecte respicientia, quaeque omnia
quovis modo cognoverim, adeo ut nee directe, nec indirecte, neque nutu, neque
verbo, neque scriptis, vel alias quomodolibet, ipsum mihi violare liceat;
itemque promitto et iuro me nullo modo in Conclavi usurum esse instrumentis
quibuslibet ad vocem transmittendam vel recipiendam, vel ad imagines luce
exprimendas quovis modo aptis, et hoc sub poena excommunicationis latae
sententiae, Sedi Apostolicae reservata, si ab hoc praecepto discessum erit. Quod
secretum accuratissime ac religiose servabo etiam post peractam novi Pontilficis
electionem, nisi ab eodem Pontifice peculiaris facultas aut certa venia mihi
concessa fuerit.
Pariter promitto et iuro nullo modo a quayis civili potestate, quovis nomine,
munus proponendi Veto seu Exclusivam, etiam sub forma simplicis optationis, esse
recepturum, neque ipsum hoc Veto, qualibet ratione mihi cognitum, patefacturum,
sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sive singulls Cardinalibus,
sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive
ante ingressurn in Conclave, sive inter ipsum; nullique interventui,
intercessioni, aliive cuilibet modo, quo laicae potestates cuiuslibet gradus et
ordinis voluerint sese Ponti/icis electioni immiscere, auxilium vel favorera
praestiturum.
Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia, quae propriis manibus
tango.
Alii vero Conclavistae et inservientes e laicorum ordine iuxta hanc formulam
iurabunt, in uniuscuisque sermonem convertendam:
Io..................................................................................................................................
stando dinanzi a
..............................................................................................
toccando con le mie proprie mani i Santi Evangeli, prometto e giuro che
osserverò rigoroso e inviolabile segreto su tutte e singole quelle cose, le
quali in qualunque modo venissi a conoscere, circa l'elezione del nuovo
Pontefice, trattate e definite nelle Congregazioni dei Cardinali, come pure nel
Conclave o nel luogo dell'elezione, riguardanti direttamente o indirettamente
gli scrutini, e che non violerò in alcun modo questo segreto, né direttamente né
indirettamente, né con parole né con scritti, né con segni, od in altra
qualsiasi guisa; inoltre prometto e giuro di non usare nel Conclave di
apparecchi radio, di telefono, microfono o di qualsivoglia altro strumento
trasmittente o ricevente, e di non usare neppure di macchine fotografiche e
cinematografiche, e ciò non solo sotto pena di scomunica, riservata alla Sede
Apostolica, e da incorrersi senz'altra dichiarazione col solo fatto della
violazione del giurato segreto, ma pure sotto altre pene anche gravissime che la
stessa Santità Sua potrà infliggermi in caso di trasgressione. Il qual segreto
io prometto e giuro che manterrò coscienziosamente anche dopo avvenuta
l'elezione del nuovo Pontefice, a meno che non mi venga su ciò concessa dal
medesimo Pontefice una espressa e speciale facoltà di parlare.
Parimenti prometto e giuro che non riceverò in nessuna maniera e da nessuna
potestà civile, sotto qualsiasi pretesto, l'incarico di proporre il Veto o
Esclusiva, anche sotto forma di semplice desiderio, e che non manifesterò questo
Veto, in qualunque modo da me conosciuto, né dinanzi a tutto il S. Collegio dei
Cardinali riunito, né ai singoli Cardinali, né per iscritto, né a voce, né
direttamente e prossimamente, né indirettamente o per mezzo d'altri, né prima
dell'ingresso nel Conclave, né esso durante, e che non presterò mai aiuto o
favore a qualsiasi intervento, intercessione o altro modo qualsiasi col quale le
autorità civili di qualunque grado ed ordine volessero immischiarsi
nell'elezione del Romano Pontefice.
Così Dio mi aiuti e questi Santi Vangeli, che tocco con le mie mani
XI. In locum alterius partis praescripti 53 (8), hanc reponi iubemus: Interim
vero Officiales Conclavis et alii in Conclavi servientes, nisi iusiurandum supre
imperatum iam dederint, quam primum illud iurare debent coram S. Collegii
Secretario, astante Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto, ad rem delegatis a
Cardinali S.R.E. Camerario, coram quo antea et ab ipsis iusiurandum dandum est.
XII. Pro priore parte praescripti 60 (9) haec subicienda est: Volumus item ut
epistulae, et cuiusvis generis scripta etiam typis edita, tum ad eos qui in
Conclavi sunt, S. R. E. Cardinalibus exceptis tum praesertim e Conclavi ad eos,
qui foris sunt, mitti nullatenus possint, nisi prius omnia et singula Secretarii
S. Collegii, ac simul Praelatorum, qui ad custodiam Conclavi delegati sunt,
examini et inspectioni subciantur.
XIII. Ad praescriptum 61 (10) quod pertinet, illud ita renovamus: Praeterea
omnibus Conclavistis severe praecipimus et mandamus ut secretum religiosissime
servent quoad omnia, quae ad electionem Romani Pontificis pertineant, et quoad
ea quae in Conclavi, seu in loco electionis agantur. Quapropter quaecumque
directe vel indirecte secretum violare quomodolibet poterunt, sive verba, sive
scripta, sive signa, sive alia quaevis, omnia vitare et cavere omnino tenentur;
ita ut hanc legem violantes in excommunicationem latae sententiae incurrant Sedi
Apostolicae reservatam.
XIV. Itidem Constitutionis praescriptum 62 (11) immutamus, cuius sententiam
esse huiusmodi decernimus: Specialiter autem Cardinales prohibemus, ne suis
familiaribus seu Conclavistis vel aliis quibusvis ea pandant, quae scrutinium
directe vel indirecte respiciant, itemque quae in Cardinalium Congregationibus
sive ante Conclave, sive inter ipsum habitis, de Pontificis electione acta vel
decreta sint.
XV. Praescriptum 68 (12) ut novam hanc in posterum habeat formam statuimus:
Tertius et ordinarius modus, seu forma electionis Romani Pontificis est, quae
vocatur per scrutinium. Qua in re plenissime conflrmamus legem iam latam ac
plura deinde saecula semper religiosissime servatam, qua nempe statuitnr, ut ad
validam Romani Poniificis electionem requirantur duae saliem ex tribus partibus
suffragiorum. Quodsi numerus Cardinalium praesentium in tres partes aequales
dividi non possit. ad validitatem electionis Summi Pontificis alterum sufragium
requiritur. Ut perspicuum est, si electus Pontifex in Conclavi est, et ipse
debet in numero Cardinalium computari.
XVI. In praescripti 87 (13) locum, ut hoc reponatur decernimus: Omnibus et
singulis Cardinalibus pro sancta oboedientia praecipimus, ut, ad secretum
tutissime servandum, omne genus scripturas, quas de exitu uniuscuiusque
scrutinii apud se habeant, vel Cardinali Camerario vel uni ex tribus
Cardinalibus Ordinum Capitibus tradant; qui scripturas easdem in involucra
inserent, sigillis ob signanda sive Cardinalis Camerarii sive trium Cardinalium
Capitum Ordinum. Iidem autem involucra in tabularium referent, in eoque
diligentissime servari curabunt; omnia potestati permittentes electi Summi
Prntificis, cuius iniussu neque resignari neque legi poterunt.
XVII. Decernimus ut, expleto Conclavi, Cardinalis S. R. E. Camerarius
relationem exaret, a Cardinalibus trium Ordinum Capitibus approbandam, quae
suffragiorum exitum declaret in singulis sessionibus habitorum. Quae relatio, in
tabulario asservanda, involucro claudetur consignato, quod a nullo resignari
poterit, nisi Summus Pontifex id definite permiserit.
XVIII. Quod ad praescriptum 93 (14) attinet, eius posthac esse formulare
volumus: Item prohibemus, ne quis, etsi Cardinalatus honore fulgeat, vivente
Romano Pontifice et eo inconsulto, deliberare de ipsius Successoris electione,
aut aliquod suffragium polliceri, vel hac de causa privatis conventiculis factis
aliquid decernere audeat.
XIX. Praecipimus ut, postquam novus Sumumus Pontifex electus est, suamque is
electionem assensu suo comprobavit. Conclave, quod ad canonicos effectus attinet
(cf. praescriptum 58), finem habeat. Quam ob rem decernimus, ut nihil tunc
impediat, quominus electum Summum Pontificem adire possint Antistites praepositi
Consilio. publicis Ecclesiae negotiis procurandis, Pontificalis domus
Praefectus, Praelatus ab epistulis Pont. Max. ad Princiipes et quicumque cum
electo Summo Pontifice agere de rebus debent, quae in praesentia opus erunt.
XX. Si defunctus Summus Pontifex de rebus suis deque litteris et tabulis
privatis testamentum fecerit, suique testamenti curatorem designaverit, huius
est, pro potestatibus sibi a testatore factis, ea statuere et exsequi, quae ad
privata defuncti Pontificis, bona et scripta pertinent. Qui curator de negotii a
se gesti dispensatione electo dumtaxat Summo Pontifici rationem reddet.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea
omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non ohstantibus, etiam
peculiari mentione dignis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V mensis Septembris, anno MDCCCCLXII,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
1) Cfr. Pii XII Pont. Max., Constitutio Apostolica Vacantis Apostolicae
Sedis, 8 decembris 1945, A. A. S., XXXVIII (1946), pagg. 65-99.
(2) Ibid., pag.
71.
(3) Ibid., pag. 69.
(4) Ibid., pag. 77.
(5) Ibid., pag. 78.
(6) Ibid. (7)
Ibid.
(8) Ibid., pag. 82.
(9) Ibid., pag. 84.
(10) Ibid.
(11) Ibid.
(12) Ibid.,
pag. 87.
(13) Ibid., pag. 93.
(14) Ibid., pag. 94.
|