 |
IOANNES PP.XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO
TEMPLORUM DECUS
IN TRIBUS BASILICIS ROMANIS CANONICI
HONORARII CONSTITUUNTUR.
Templorum Decus divinique cultus magnificentia nullo non tempore maximae
curae catholicae Ecclesiae fuerunt; quippe quae et Dei gloriam sanctitatemque
apprime addeceant, et christifidelium pietatem non parum inflamment.
Quae si ubivis gentium sacrorum Antistites pro munere suo praestiterunt, par
nimirum fuit vel maiore diligentia Romae, in dioecesi videlicet sua,
praestitisse Romanos Pontifices. Id enim postulabat in primis tributa providenti
Dei consilio huic almae Urbi ea proprietas, ut esset veluti totius catholicae
rei caput, ad quod ab universo terrarum orbe religionis causa fideles
confluerent; postulabant deinde sive christianae antiquitatis memoriae, sive
augustissima tempia, quibus Roma ornabatur.
Cumque in Urbe sacrae huiusmodi caeremoniae praecipua quadam sollemnitate in
principibus eius Basilicis, ut patet, obiri et possent et deberent, nihil
propterea mirum, si Summi Pontifices Decessores Nostri studium curamque suam
multis modis testati sunt, cum
erga easdem aedes Deo dicatas, tum erga Canonicorum Collegia, quorum praesertim
esset ibidem splendorem religiosi cultus tueri, et divinas laudes persolvere.
Quos Decessores Nostros vestigiis consecuti, in animum induximus Nostrum
aliquid Nosmetipsi praecipere, quod simul Canonicorum Ordinibus gratiam
significet Nostram, simul cum celebratione congruat proximi Concilii Oecumenici
Vaticani II, cum scilicet convenientibus undique terrarum Episcopis oportebit in
templis huius almae Urbis sacros ritus vel diligentiore religione obitos
ostendere.
Decrevimus nempe, postquam omnia attente perpendimus, atque Patres
Cardinales, quorum potissimum interesset, sententiam rogavimus, Nostris hisce
Litteris Motu proprio datis, in patriarchali Archibasilica Lateranensi et in
Basilicis Petriana et Liberiana, Canonicos honorarios, quos vocant, constituere.
Quod dum facimus, praeterquam quod in superbis hisce templis prospicimus
debitis summi Numinis maiestati laudibus magnificentius impertiendis, hoc etiam
assequimur, ut quibusdam honoris insignibus nonnullos sacrorum administros
decoremus, qui pariter praeclara virtute excellant, pariter de christiana re
optime meriti sint.
Hisce ecclesiasticis viris, qui non plures quam octo in singula Canonicorum
Collegia Basilicarum, quas memoravimus, cooptabuntur, dignitatis gratia, iura
quaedam peculiaria tribuimus; cuiusmodi sunt: locum in templi subsellario, et
insignia ac privilegia Canonicorum illius Basilicae propria, cui addicuntur:
quibus tamen uti dumtaxat poterunt in circuitu sui templi, et aedium sacrarum,
quae ab eo pendeant (1).
Ad locum quod attinet, a Canonicis honorariis obtinendum, iidem in Basilicae
subsellario post Canonicos ordinarios sedebunt, iuxta normas C. I. C., cann.
408 § 1 et 106 n. 3.
Quo autem plenius id assequamur quod potissimum petimus, ut nimirum
sollemnior cultus Deo in ecclesia exhibeatur (2), quamvis Canonicis honorariis
nullum iniungamus onus, iisdem tamen suademus, ut sacris conficiendis
caeremoniis, Collegii legibus imperatis, ea qua par est diligentia
adsint, libenterque in iisdem suam navent operam; idque praesertim diebus
festis.
Volumus denique, ut Canonici honorarii Basilicarum, quas diximus, a Summo
Pontifice tantummodo nominentur, Litteris datis ab Officio publicis Ecclesiae
negotiis procurandis.
Ad cetera quod spectat, de quibus nihil Nostris hisce Litteris definite
praecipimus, normam sumi iubemus a iuris communis legibus, atque a legitimis
consuetudinibus.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Motu proprio datis statuta sunt, ea
omnia firma ac rata esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam
peculiari mentione dignis.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XI mensis Septembris anno MDCCCCLXII,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
(1) Cfr. C. I. C., can. 407.
(2) Cfr. ibid., can. 391.
|