The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS XXIII
AD CANONICOS REGULARES S. AUGUSTINI,
E QUATTUOR CONGREGATIONIBUS,
QUIBUS ORDO CONSTAT,
FELICITER MOX INITA FOEDERATIONE
*  

Die 26 Maii mensis a. 1959.

 

Fausti eventus sollemnis celebranda memoria vos, dilectissimi Nobis Canonici Regulares S. Augustini, Romam ad festos agendos conventus et hodie ad has paternas aedes, peracceptum ob pietatis obsequium, Nos visendi causa perduxit.

Nongentorum annorum conficitur spatium, ex quo Decessor Noster Nicolaus II Lateranensi Synodo, apud vos sancitis decretis perinsigni, cui ipse praefuit, religiosum Institutum vestrum in melius emendavit et novis legibus confirmavit. Inde, non dubiis indiciis favente Deo, id felicibus auctibus crevit et per catholici orbis fines operosae vitae generosos surculos fudit.

Brevi hoc sermone nolumus nec possumus laudum vestrarum annales replicare, inclitas vestras recolendo collustrare memorias. At nunc praeterire non patimur quod suaviter animum Nostrum tangit et commovet. In Venetiarum mari amota quidem et pulcherrima est insula S. Georgii in Alga, ubi olim piae sonuerunt preces, nunc autem tantum circumstrepentibus undis altum silentium rumpitur, e qua ex sodalibus vestris duo splendida lumina orta sunt: scilicet Eugenius IV Pontifex Maximus et S. Laurentius Iustiniani, primus Venetiarum Patriarcha. Utriusque in successionis locum subivimus: quapropter uterque Noster, uterque vester, uterque Nos et vos artius devincit in Christo.

Ut Nicolai II Decessoris Nostri salutaris provisus ubertim vobis pro- fuit, ita, iuvante Deo, adprecationes et hortamenta Nostra vos ad elatiora, ad puriora, ad meliora virtutis itinera prisco ardore terenda vel aggredienda propellant, in id multum conferentibus ipsis rerum adiunctis, quae hoc mense contingunt: quattuor enim Congregationum, quibus Ordo vester constat, feliciter inita foederatio promulgatur; Venerabilis Frater Ludovicus Severinus Haller, Episcopus titulo Bethleemitanus, ab Apostolica Sede Abbas Primas renuntiatus est; et sodalium Congregationis Ss.mi Salvatoris Lateranensium acta sunt comitia, in quibus novus Generalis Abbas bono delectus est omine. Haec cuncta secundo et prospero exitu eveniant, et evangelicae gratiae afferant messem, quae quidem procul dubio splendida et copiosa succrescet, si genninis spiritibus, a maioribus vestris quasi hereditate acceptis, alacrius feremini.

Facite ut eam, quam S. Augustini amplexi estis disciplinam, summo studio et mutua certatione colatis. Diligite veritatem, tenete unitatem, caritatem fovete, quae si adest, ceterae adsunt virtutes, nihil veri nominis bonorum deest. Quem ut religiosae perfectionis verticem assegnamini, ipsius S. Augustini hortantibus utimur verbis: Spiritu ferventes accendimini igne caritatis : fervere faciat vos laudibus Dei et moribus optimis. Alter calidus, alter frigidus: calidus frigidum accendat; et qui parum ardet, optet augmentum, oret adiumentum (1). Vobis hic adstantibus et sodalibus vestris universis ubivis sint, caelestis tutela, spei egregiae solatium, benedictio et pax.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 426-427.

(1) Sermo V in diebus paschalibus, 3.

 

top