The Holy See
back up
Search
riga

 IOANNES PP. XXIII

NUNTIUS RADIOPHONICUS DATO
MARIALIUM CONGREGATIONUM SODALIBUS,
QUI CONVENTUI II EX OMNIBUS NATIONIBUS
NOVARCI HABITO INTERFUERUNT
*

Die 20 Augusti mensis a. 1959.

 

Tribuite Domino gloriam et potentiam; tribuite gloriam nomini Iesu et Beatissimae Virgini Mariae, inclitae Matri eius, ut spe, gaudio, bonis operibus abundetis.

Hoc nuntium bonum, quod suave est Nobis mittere, vox oris Nostri, immo paterni animi Nostri, resonet vobis, dilettissimi Marialibus Congregationibus asciti sodales, qui Foederationis vestrae ex omnibus gentibus Conventum Novarci agitis. Non sine gratulationibus et votis peramanter primo salutamus Venerabilem Fratrem Iosephum Gawlina, Archiepiscopum titulo Madytensem, generalem moderatorem vestrum, dein ceteros istic adstantes sacrorum Antistites, cuiuslibet ordinis ductores vestros, sodalium vestroruin multitudinem, iuvenum vestrorum robur floremque, in quorum virtute spem optimam collocamus: Qui iuvenes quantas ostentant, aspice, vires (1).

In festo SSmae Trinitatis hoc anno, cum in Vaticana Basilica sodales vestros Romanos allocuti sumus, ex imo pectore depromptis verbis palam fecimus, quanti vos existimaremus et quanta caritate amplecteremur. Hanc opinationem, hoc paternum studium iterum vobis confirmare gaudemus.

Procul dubio, cum Ecclesia sit castrorum acies ordinata (2), ad pacifici Regis intemeratas deproperandas victorias validam operam conferunt piae militiae agmina, si de virtute aemnlo studio concertent.

Habetis, unde gloriemini. Egregie rebus gestis ad provehendam gloriam nominis Iesu vestra fulgent vexilla. Antesignanos vos esse Nos probe scimus. Maiora in diem vobis assequenda proponimus: in apostolatu scilicet exercendo, ubivis fiagitat fides, ubivis vocat caritas, ubivis poscunt pietas et sanctarum tuitio legum, rite confirmata virium compagine, nulli optamus vos esse secundos.

Quaestionum cardo, de quibus in isto Conventu dispntandum sumpsistis, hic est: In hodierno rerum discrimine quodnam munus ad sodales Marialium Congregationum attinet?

Salutari quidem consilio voluistis prosegui et in rem sollertius deducere ea quae in secundo Conventu apostolatus laicorum Romae anno MCMLVII celebrato statuta sunt: inde manifesto patet vos cum Ecclesia egregie sentire et idoneis praesidiis, vim et efficientiam actionis vestrae, quantum fieri potest, ad nationum complexum exserendo, huius temporis rerum adiunctis quasi fiexilibus quibusdam iuncturis vos aptare.

Hanc ob rem vivendi ratio Marialis sodalis christianae pietatis fontibus alitur et ad operum impletionem caritatis impulsum exquirit. Etenim Congregationibus Marialibus asciti sodales libenter amplectuntur vitam .sanctimoniae et apostolatui deditam, per consecrationem Beatissimae Mariae Virgini agendam, quae natura sua continet sponsionem fideliter sequendi haec vitae proposita per totum aetatis decursum. Hinc emanat profluitque studium magis magisque progrediendi in mirabili mentis habitu, quo in quacumque re nihil praeter divinum beneplacitum cupitur, ac prece, actione vitae, virtutum exemplis Ecclesiae prodesse et sempiternam animorum comparare salutem fixum statutumque habetur.

At Nobis prorsus videtur, ut officium vestrum fructuose impleatis et communi exspectationi perfectius et plenius respondeatis, summe oportere, id ex quo vocitamini revera magis magisque sitis: Deiparae cultores, religionis eius propagatores, materni eius regni amplificatores. Aetas nostra indubiis indiciis mariali indole esse videtur, itemque lucidius in dies apparet sontibus hominibus ad Deum revertendi viam a Maria communiri, Mariam esse validissimam fiduciam nostram, fulcimentum securitatis nostrae, rationem spei nostrae.

Melliflui igitur Doctoris verbis usi, ita vos, dilectissimi, alloquimur: a Tolle Mariam, hanc maris stellam, maris inique magni et spatiosi, quid nisi caligo involvens et umbra mortis ac densissimae tenebrae relinquuntur? Totis ergo medullis cordium, totis praecordiorum affectibus et votis omnibus Mariam hanc veneremur, quia sic est voluntas eius, qui totum nos habere voluit per Mariam. Haec — inquam — voluntas eius est, sed pro nobis: in omnibus siquidem et per omnia providens miseris, trepidationem nostram solatur, fidem excitat, spem roborat, diffidentiam abigit, erigit pusillanimitatem (3).

Ob id summo studio Mariam diligentes, eius virtutes in mores vestros referte, in imitationem vestram qua:m plurimos traducile, ita Matrem et Reginam caelitum hominumque precantes: Trahe nos: post te curremus in odorem unguentorum tuorum (4).

Vobis et inceptis vestris nunc et in posterum, serum per aevum nomillis Iesu virtus et auxilium, Mariae Virginis adridentium oculorum propitiatio, iustitiae et veritatis triumphus, pax et benedictio! Amen.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 639-641.

(1) Aen. VI, 771.

(2) Cfr. Cant. 6, 9.

(3) Sermo De aquaeductu, VI-VII.

(4) Cfr. Cant. 1, 3.

 

top