The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

SOLLEMNIS ROMANAE SYNODI INCHOATIO
IN PATRIARCHALI ARCHIBASILICA LATERANENSI
VESPERE DIE DOMINICA XXIV IANUARII MENSIS
A. D. MCMLX
________________

BEATISSIMI PATRIS ALLOCUTIO
ADSTANTIBUS EM.MIS PATRIBUS CARDINALIBUS URBISQUE CLERO
ET CHRISTIFIDELIBUS HABITA,
PRIUSQUAM COETUS HYMNUM
« VENI, CREATOR » DECANTARET
*

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii!

Dei spiritu permoti iu hanc sacrosanctam Lateranensem Archibasilicam nostram una convenimus eventum auspicaturi, quo almae huic. Urbi Romanaeque Dioecesi universae aetas portenditur, novam supernae gratiae effusionem ac novum vitae christianae incrementum latura.

De hac re perplacet Nobis quaedam vobis exponere ad spirituale emolumentum vestrum et ad precandi incitamentum.

Inter salutaria instituta, quae clecursu saeculorum ad christianam doctrinam christianosque mores promovendos propagandosque plurimum contulerunt, conventus illi profecto recensendi sumt, quos quidem, ad quaestiones una simul fraternoque more expendendas, ecclesiastici ordinis primores undique confluentes celebrare consueverant, praesidente ac moderante vel approbante Supremo Pastore, Apostolorum Principis successore, cui Divinus Redemptor regendam commisit Ecclesiam suam; conventus dicimus, in quibus coniunctis consiliis ac studiis res gravioris momenti pertractatae sunt, quae ad doctrinam et religiosam vitam pertinerent.

PRIMUM CONCILIUM
HIEROSOLYMITANUM

Coetus eiusmodi proprio ac definito nomine Concilia appellati sunt. Eorum prima vestigia in libro, qui « Actus Apostolorum » inseribitur, reperiuntur, quo Concilii Hierosolymitani, ut nuncupatur, memoria traditur, anno quinquagesimo post Christum natum celebrati.

Praestat ad eos animum convertere, qui conventui illi interfuerunt.

Viri nempe menti nostrae occurrunt, qui maxima tunc auctoritate pollebant ac praeter ceteros excellebant in primaeva illa Ecclesiae aetate et apostolicae navitatis exordiis: Petrus ipse in primis, qui caput et Ecclesiae fundamentum constitutus erat; Iacobus Minor, primus Hierosolymitanus Episcopus; ac praeterea Paulus et Barnabas, qui tantopere allaboraverunt in prima christianorum communitate Antiochiae condenda, quique illinc profecti atque de aliis etiam recens ortis Ecclesiis nuntios ferentes, felicissima christianae vitae primordia apud illas communitates testabantur; et « narrantes conversionem gentium... gaudium magnum omnibus fratribus » afferebant (l).

Gravis sane momenti quaestio Apostolos atque seniores Hierosolymas adduxit, ad illum primum celebrandum conventum; siquidem iam omnibus prorsus, hebraeis atque ethnicis, aditus ad Ecclesiam patebat: quaerebatur igitur an circumcisio ceteraque Mosaicae Legis praescripta hebraeis adhuc servanda essent, et ethnicos quoque antiquis illis ritibus obstringi necesse esset, si re atque nomine christiani fieri vellent, quo quidem nomine Christi asseclae Antiochiae iam appellari solebant.

O memorandae illius celebrationis praeclarum spectaculum! « Cum magna conquisitio fieret » — maximae enim gravitatis causa agebatur — Petrus ad dicendum surrexit, celsissimi sui muneris partes statim apertis hisce verbis significans: « Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum evangelii, et credere. Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini fesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi » (2). Tacuit Petrus ac silentium fecit multitudo omnis, dum Paulus et Barnabas referre pergebant, quae quantaque admiranda prorsus signa et prodigia Deus per eos inter ethnicas gentes patravisset.

Postquam siluerunt omnes, Iacobus, Hierosolymitanus Episcopus, ad dicendum aggressus est, atque a Petri verbis exorsus in eandem sententiam, quam audientes iam amplexi erant, orationem conclusit nullum scilicet molestum onus ethnicis ad fidem conversis imponi posse, neque eos esse adigendos, ut per circumcisionem aut synagogam ad Ecclesiam transirent; verum satis esse, ut nonnulla tantum Mosaica praescripta ab eis servarentur, ad obsequium testandum, minime autem ad evangelicam doctrinam in posterum minuendam aut extenuandam.

Ita perspicua ratione ac fraterna animorum concordia summae gravitatis quaestio dirempta est, quae ad christifidelium fidem et libertatem spectabat.

CONCILIA SUBSEQUENTIA:
A NICAENO AD VATICANUM

Postquam Hierosolymitana Synodus habita est, per trium saeculorum decursum Ecclesia acerrimis cruentisque insectationibus vexabatur. Cum autem, Mediolanensi conventu celebrato, iam stabiliter constituta esset et quam maxime ubertate vitae vigeret, dubitationes, quaestiones, errores oriri coeperunt, qui eius doctrinam ac disciplinam in discrimen vocabant. Hinc opportunitas generales conventus convocandi, quibus quidem, instar Hierosolymitani Concilii, Petri successor praeesset ac moderaretur; seniores autem cuin eo quaestiones excutiendo atque diiudicando adiutricem praestarent operam. Ex angustis Hierosolymitani et Antiocheni territorii finibus mox egressa, succrescens Ecclesia iam omnes Imperii Romani regiones attigerat, et Apostolorum vox iam usque ad ultimas terrae partes resonuerat. Difficultates autem, dubitationes, controversiae, pestiferus errorum affiatus, necnon perversae adulterationes tum Sacrarum Scripturarum tum Iesu Christi doctrinae antiquitus ab Ecclesia traditae, haec omnia sollemnium illorum conventuum celebrationem suaserunt, ut catholicae veritates in tutas formulas redigerentur, utque christiani apostolatus rationes ad temporum necessitates atque adiuncta, quae elabentibus saeculis sat diversa in Ecclesia fuerunt, opportune accommodarentur. Quamobrem inde a quarto saeculo, quo tempore maximi floruerunt Ss. Patres atque Ecclesiae Doctores, usque ad alteram partem saeculi decimi noni, quo hodierni errores sanae philosophiae ac religioni graviter infensi prolati sunt, mirabilis illa Oecumenicorum Conciliorum series continuata est: quae omnia — a primo nempe Nicaeam coacto, anno trecentesimo vicesimo quinto, usque ad Concilium Vaticanum, annis millesimo octingentesimo sexagesimo nono et septuagesimo celebratum — dum personam universae christianorum familiae, arctis devinctae vinculis apteque in omnibus suis partibus dispositae, gerebant, eo spectabant, ut, eadem Iesu Christi auctoritate, catholicae fidei integritas christianaeque disciplinae robur sarta tecta servarentur, vel ut maioris momenti de doctrina et moribus solverentur quaestiones, vel denique ut gravissimis rerum condicionibus, ad religionem atque etiam ad rem politicam et socialem pertinentibus, obviam iretur aut eaedem in Ecclesiae commodum converterentur.

Ex his viginti Conciliis, quinque sacra in hac vetusta atque inclita Lateranensi aede, cuius maiestate nulle tantopere circumfundimur, celebrata fuerunt; octo tamquam splendida lumina in Orientalis Ecclesiae fastis refulgent, quorum duo Nicaeam, quattuor Constantinopolim, unum Ephesum, unum Calcedoniam coacta sunt; ad Occidentem autem quod spectat, Lugduni duo, unum Viennis, unum Constantiae, unum Florentiae habita sunt; omnium tamen fructibus copiosissimum Concilium exstitit Tridentinum, cuius beneficiis nostra quoque tempora perfruuntur, quodque Vaticanum denique elapso saeculo subsecutum est.

CONCILIUM OECUMENICUM
ET SYNODUS DIOECESANA

Venerabiles Fratres et diletti filii, hi sunt sollemnes conventus, qui ad universam Ecclesiam toto terrarum orbe diffusam pertinent. Dum in memoriam redigimus Oecumenica Concilia celebrata per saeculorum aetates, anhelus fit animus anxia expectatione novi magni universalis Concilii, quod ad superiorum numerum adicietur vicesimum primum; hoc, ut nostis, anno ante, in liturgico festo Conversionis Sancti Pauli Apostoli, peragendum nuntiavimus.

Attamen non Oecumenici Concilii causa, hoc vespere, ad Lateranum arcessiti estis.

Ex Ecclesiae annalibus constat praeter universalis maturae religiosa negotia, quae in Oecumenicis Conciliis pertractantur, alfa minoris momenti collatis consiliis agitari. Etenim sollicitudo pastoralis muneris servandarum animarum, quod Iesus Christus Petro capiti et principi apostolatus concredidit et sub huius potestate Venerabilibus Episcopis in singulis Ecclesiis vel singulis portionibus sui ipsius gregis, prorsus suasit per saeculorum decursum ecclesiasticos cogi coetus minoris momenti quam Oecumenica Concilia sunt, pro varia forma et amplitudine regionum aut Dioecesium, quibus totidem religionis fulgoribus variae orbis terrarum inationes distinguuntur atque ornantur. Hi conventus et coetus complurium Dioecesium eiusdem regionis Concilia provincialia vocantur; si unius tantum Dioecesis sint, certo iuris canonici vocabulo Dioecesanae Synodi nuncupantur.

Sinite vobis Nos palam dicere id quod tantum paucis quibusdam et in occulto, quasi de religioso ageretur arcano, patefecimus. Cum humilibus vacaremus precibus, in intimo et simplici animo Nostro divinum audivimus incitamentum ineundi Oecumenicum Concilium; et cum hac de re submisse cum quodam locuti essemus, is commota voce ilico Nos affatus est: « Beatissime Pater, perquam salutare est consilium Oecumenici Concilii convocandi. At curnam non consulitur praescriptis Dioecesanae Synodi instantibus necessitatibus Romae, quae christiani orbis est caput et postremis hisce decenniis immensum crevit? Nam, recenti civium numero rationario inspecto, constat, cum anno millesimo nongentesimo tantum quadringenta milia incolarum fuissent, nunc vicies centena milia inhabitare ». Gratia Dei, Venerabiles Fratres et dilecti filii, sincero fatemur eloquio, mirum quiddam fecit. Anni tantum spatio praeterito ex quo Nostrum consilium cum Purpuratis Patribus apud S. Pauli Apostoli sepulcrum congregatis communicavimus, hoc vespere Romanam Synodum incohamus.

PRIMA SYNODUS ROMANA
POST CONCILIUM TRIDENTINUM CELEBRATA

Haec in ecclesiasticis annalibus Romae, matris christianarum gentium, prima apparet et ex quo annuntiata fuit, maxima veneratione digna est. Caveamus, ne erga hanc almam Urbem minus recto et benigno iudicio dispiciamus auspicandam Dioecesanam Synodum, quae memoriis eius rerum gestarum prima nunc interseritur, cum iam complura per saecula apud omnes catholicas nationes orbis terrarum Dioecesanae Synodi peractae sint, vel maxime postquam Tridentini Oecumenici Concilii Acta ìn vulgus edita sunt.

Idcirco hoc contigit, quia hic perennis fons scatet et in omnes terras rivos emittit purissimae et illibatae auctoritatis Ecclesiae in tuta docenda doctrina, in disciplina christianae legis absolute et perfecte inculcanda et tradenda; cum omnia igitur expedite eant, singularibus disceptationibus et normis opus non est.

Absit a nobis, ut putemus Romani cleri vitam media aetate et hanc subsecutis saeculis, ante et post Tridentinum Concilium, sine certa lege et quodammodo fortuito decurrisse.

In vulgus edentur praescripta et statuta Dioecesanae Romanae Synodi, quae aestimabuntur veluti sacrae tabulae antiquae et purae legis, quae nunc ad hodierni temporis adiuncta consona temperatione aptata sunt. Iamvero diligens et operosa praeparatio horum praescriptorum et statutorum exegit, ut attente exquirerentur documenta, non copiosa quidem sed plurimi ducenda, ecclesiasticarum regularum et normarum, quae tenori vitae et studiosae navitati Romani cleri praefuerunt. Urbanus hic clerus a remotis aetatibus usque adhuc in duobus campis et finibus occupatam sollicitudinem suam tenet, scilicet in administrando universali regimine Ecclesiae et in actuosa animarum cura, tum Romanorum christifidelium, tum eorum qui huc undique ex terrarum orbe te adveniunt. Exactarum aetatum experientia et usus novis huius temporis necessitatibus allevandis obviam veniet, indegne magni aestimanda affluent mentis et disciplinae consilia, quae antiquitates in memoriam revocent, nova peragenda sapientius indicent et in melius propellant, et religiosae vitae afflatum et actionem amplificent, altius excutiant, in sublimius erigant; ita quidem ut catholicae vires inde incrementum accipiant, adiuvante Domini Nostri Iesu Christi gratia, quae eas penetret, sanctitate purificet, extollat.

Domini praeceptum: «Fac hoc, et vives» (3) non hisce tantum continetur limitibus; nam maiora comprehendit, cum nos omnes ad servandum ordinem, ad colendam sanctitatem invitet. Ita eius repercussa efficimur imago, cum in illo praescripto: «Sancti estote, quia ego sanctus sum» (4) tota absolutio et perfectio posita sit, immo et vera hominis et christifidelis laetitia. Cum hoc piane convenit illud quod vir quidam exquisiti iudicii aliquando, quasi malore sapientiae lumine ictus, dixit: «Una tantum est in orbe terrarum tristitia, nempe sanctum non esse».

CLERUS ET
CHRISTIFIDELES

Huc cum pervenerimus, oportet, Venerabiles Fratres et dilecti filii, explicandi causa, nonnulla dicamus.

Dioecesana Synodus, cuius celebratio iam instat, coetus est ecclesiasticorum virorum, qui ad dioecesanum clerum saecularem et regularem pertinent. Cum synodales actus incipiendi sunt, praelati alicuius vox laicos adhortatur, ut ex aede sacra egrediantur: Exeant omnes, idcirco nempe, ut manifesto appareant termini, quibus Ecclesia Dei clerum a christiano populo distinguit. Numquid ex eo consequitur, ut inter clerum et fideles, inter sacerdotes et laicos, discidium et separatio sit? Nullo modo: separatio utriusque partis non est. Haec prorsus in memoriam veritas redigenda est: Ecclesia Sancta Christi societas perfecta est, ubi omnes, qui ad eam pertinent, utilitatum eius participes sunt, spiritualis divitias spiritualis patrimonii doctrinae et gratiae in communi recipiunt. Instar corporis viventis, omnia in ea coaptata et conexa sunt, idoneis et distinctis iuncturis et praesidiis, ut supernaturalibus finibus assequendis congruant, qui, quamvis terras tangant, ad caelum et ad aeternitatem se referunt.

Cleri proprium est munus totum corpus sociale moderandi et sanctificandi, ad quod necesse est arcessatur, divinitus vocetur, consecretur. Populus vero christianus ad eandem adducitur participationem gratiae caelestis, tamen Dominus Iesus, Verbum Dei homo factum, ut toti hominum generi afferret salutem, huius gratiae partitionem sacerdotio commisit, ordini scilicet sacerdotali, ad id ipsum instituto, ut celsissimo hoc mediatoris inter caelum et terram munere fungeretur in commodum et sanctificationem plebis, quae a Christo nomen accepit.

AUSPICIA CAELESTIA:
GEMINI SANCTI IOANNES,
SCILICET BAPTISTA ET EVANGELISTA

Dilectissimi Nobis filii ex Urbe Roma? Quam grata est et iucunda animis omnium nostrum, sive ex sacro clero sive ex ordine laicorum, recordatio amborum caelitum eximiorum, quorum titulo haec Basilica Cathedralis est insignita, Ioannis scilicet Praecursoris Domini et Ioannis Evangelistae, atque adeo recordatio causarum nobilium, quae consilium huius Synodi Romanae cogendae iniecerunt, cuius convocationi ipsa praesentia vestra egregie luculenterque hoc vespere responsum est.

In opere musivo, quo apsis refulget, arte expressus Baptista nos vocat ad parandam, in nobis ipsis praeprimis, plebem sanctam atque perfectam, eo quod valles infirmitatum nostrarum implemus ac vanitatem et arrogantiam caeci amoris nostri ipsorum humiliamus; eo quod asperitates itineris imminuimus et coaequamus, adeo ut fiant aspera in vias planas; et alacri animo singuli et feliciter universi progredimur in semitis Dei.

Ioannes vero, vates in insulti Patmo et Evangelista sublimium rerum divinarum ac teneri amoris fesu nuntius, idem cum illo sentit, quippe qui usque ad summam senectutem gravibus verbis etiam atque etiam moneat de amore fraterno, qui veluti vividam summam totius Evangelii, pacem hominum gentiumque, fondamenta veri cultus civilis complectitur.

ORDO COETUUM SYNODALIUM:
«NON SOLVERE, SED ADIMPLERE»

Praescripta iuris canonici (5) perspicue quidem statuunt, quae personae obstringantur officio fruanturque iure coetus Synodi participandi; sed valde optandum est, ut universus sacerdotum ordo amanti obsequatur invitationi Episcopi, qui numerum quam maximum sodalium utriusque cleri e dioecesi se circum gaudet congregari: ac praeterea consentaneum est, ut etiam laici participes esse cupiant sollicitudinis Sanctae Ecclesiae de felici exitu gravis huius et sollemnis celebrationis.

Haec igitur digna est, de qua statim subtilius quaedam exponamus, quod ad materiam pertinet, in qua studium huic extraordinario conventui propositum versatum est. Multiplex autem fuit ratio rerum tractandarum, quam ut exsequerentur, omni diligentia per hos menses anni proxime praeteriti conisa sunt octo illustrium virorum ecclesiasticorum consilia auxiliaria, quae, numero sodalium et congruenti doctrina theologica, iuridica et pastorali perfecta et absoluta, egregio modo inter se coniuncta rerumque usu admodum praedita, solum Romae facile potuerunt inveniri, quamdoquidem hac in Urbe principe nominis catholici et sede praecipua moderationis Ecclesiae id feliciter evenit, quod ut suis efficeretur temporibus, S. Leo Magnus exoptavit. Nec sine causa Beatus Petrus Apostolus hic degit et hic manet omnibus nationibus constitutus magister veritatis vitaeque religiosae praeceptor.

Ex quo haec Synodus parari coepta est, octo magnae partes, tamquam imagines, operis egregii exsequendi studio propositae sunt, quarum singularum tituli amplitudinem rerum agendarum et alta, quae significent, vobis testantur. Pars prima pertinet ad personas, quae ordinem sacerdotalem eiusque varios gradus efficiunt; secunda ad magisterium; tertia ad cultum divinum plurimosque eius modos; quarta ad Sacramenta, a Baptismate usque ad Matrimonium; quinta ad actionem apostolicam ac multifarias eius rationes; sexta, eaque summi momenti, ad christianam iuventutis institutionem; septima ad res, vel, ut rectius dicamus, ad bona cultus humani, artis, aedificiorum sacrorum et supellectilis subsidiariae ; septima ad instituta impertiendis auxiliis et beneficientiae exercendae praeposita, quae tam utilia sunt tamque late iam propagata ad levamen et solacium fraternae societatis humanae christianaeque.

Cum spectabilis haec varietas quaestionum ad investigandum propositarum animo revolvitur et forte ad condiciones vitae, quae nostris temporibus in ipso usu et actione obtinet, refertur, sponte ac mente sollicita rogatur, num Synodi sit magnas efficere commutationes exercìtationis vitae religiosae et consuetudinum, quae, a maioribus acceptae, in nostrae aetatis hominibus penitus insident.

Filii dilectissimi: in memoriam ea reducite, quae de Concilio Hierosolymitano, anno quinquagesimo post Christum natum coacto, exposuimus. Ea, quae S. Petrus respondit circa usus rituales ad circumcisionem aliaque hoc genus spectantes, semper atque adeo etiamnum lumen afferunt mentibus. In Actibus Apostolorum res a S. Luca narratur; tamen verbis illis S. Petri, quibus S. Iacobi sententia subiungitur, ad ipsum revocamur lesum Christum, ad locum scilicet, quo S. Matthaeus de eo disserens scribit, postquam beatitudines annuntiasset dixissetque Apostolis eos sal terrae esse et lucem mundi, eundem divinum Praeceptorem haec addidisse: «Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere sed adimplere» (6). Qui plura deinde subiecit exempla mutationum a se invectarum, quod attinet ad veteris legis verba in usum transferenda, in hanc fere locutus sententiam: vos ista audivistis, ego autem haec adicio. Sexies profecto, scilicet de sex certis definitisque agens rebus, Iesus Christus hanc eandem usurpat dictionem: «Audisti ... ego autem dico vobis». Qua loquendi ratione significatur Dominum Nostrum Iesum Christum novas ac magni momenti veritates et praescriptiones induxisse, quibus Lex Vetus compieretur ac perficeretur. Tamen, praeter immutabilem «veritatem Domini, quae manet in aeternum», mutari possunt quaedam accidentia seu rationes non necessariae, quae scilicet, reverentia numquam non dignae, extenuari queunt aut magis urgeri.

Hoc quidem in Sancta evenit Ecclesia, quae custos est et interpres doctrinae Iesu Christi eiusque persequitur institutionem, quae non mutatur: sed quod ad disciplinam rationesque secundarias et adiuncta pertinet, quasdam immutationes, pro temporum necessitatibus et condicionibus, fieri utique sinit.

OMNES
AD PRECANDUM INVITANTUR

Erga Christum eiusque Ecclesiam, dilecti filii, fidele praestemus obsequium: quod si fecerimus, procul dubio salutem et felicitatem consequemur.

In precum formula, ad divina auxilia huic invocanda Synodo exarata, quae superioribus mensibus in omnibus Urbis Romae aedibus sacris iussu Nostro recitata est, haec continentur: «Domine Iesu, per effusa tui Spiritus caelestia dona animos nostros para, dispone, fove, ut Synodi praescripta unumquemque nostrum ad oboediendum docilem, promptum ad agendum, sui devovendi studiosum inveniant».

Ad huiusmodi conclusionem, serenae lenitudinis plenam, haec adducere cupimus, quae vobiscum modesto tenore habemus, colloquia. Quam ob rem paternis hortamentis nunc omnes compellamus sacerdotes, a minoribus usque ad celsiores Ecclesiasticae Hierarchiae gradus, qui tamen in animorum cura tam validam tantique pretii adiutricem operam Nobis conferunt; omnes pariter Christi fideles cuiuslibet coetus et ordinis paterno compellamus affatu.

Optamus profecto ut ex ampia Romana dioecesi omnium voces veluti extollantur, quae uno precum votorumque concentu felici Synodi eventui et fructui ominentur: haec religiosa voluntatum conspiratio indubium erit auspicium revirescentis cuiusdam spiritalis vitae, quae uiìiversum terrarum orbem aemulae virtutis stimulis excitabit. Canctas enim catholici nominis gentes ad Romanorum esempla vitae respicere scimus, easdemque animo et consilio arcte cum ipsis uniri, ad paciferum omnibus viribus prolatandum Christi regnum, «qui est super omnia Deus benedictus in saecula» (7).

In omnibus quidem operibus nostris pientissime petere solemus, ut iis benigna impluat lux Sanctissimae Trinitatis: Patris, dicimus, Filii et Spiritus Sancti. Inchoata autem hac sollemni dioecesana Synodo, quae simul clerum populumque Nobis commissum — etsi haud pari ratione et modo — respicit, proprie ad Sanctum Dei Spiritum universa familia nostra unanimas preces fundit, quem ad modem cotidie, hora tertia, matutino hymmo precatur: ipsa scilicet Pentecostes hora, qua primum Christi fidelibus Paraclitus illuxit. Haec repetens, Ecclesia Sancta, in sollemnioribus praesertim rerum adiunctis, praegrandi illa ac publica prece Sanctum sibi advocat Spiritum, hymno nempe, qui his incipit verbis: Veni, Creator Spiritus. Huiusmodi canticum arcana quadam sublimique vi pollet, semper novum atque inexhaustum est, aliquid semper spirans, quod, blandum cimnl et grave, divino affiatu videtur imbutum.

Ecce igitur hortamentum atque monitum Nostrum, Venerabiles Fratres et diletti filii: ut scilicet sollemnem hunc hvmnum comsonantibus vocibus animisque vestris hodie vespere fundatis, atque per tres Synodi dies publicis privatisque precibus instanter, instantîus, instantissime id agere pergatis.

Praesenti hoc vespertino conventu, tanta celebritate praestanti, in Nostra sueto rutilantiore sacrosancta Lateranensi Archibasilica, in qua Romani Episcopi Cathedra exstat, magna Urbis Synodus coram Clero populoque Romano exordia publice capit.

Ob hiemalem autem rigorem tres sollemnes sessiones, uni destinatae Clero, quae praecipuam huius singularis eventus vim naturamque constituunt, apud Sancti Petri Patriarchalem Basilicam, in conclavi a Benedictione nuncupato, indici statutum est. Ad illud igitur auditorium omnes sacerdotes, qui ad Synodum arcessendi sunt, advocamus, ut per triduum ibidem conveniant.

Placet vero Nobis pias redintegrari laetitias, quarum sollemniter libamenta hodie vespere sumpsimus, clerum populumque Nostrum una simul congregatum conspicientes. Quam ob rem, proximo die festo uno et tricesimo huius mensis ad S. Petri denuo conveniemus, ut Augustae atque Sanctissimae Trinitati publicas fragrantesque gratiarum reddamus actiones ob id maximum impertitum beneficium, uberemque caelestium et terrestrium munerum affluentiam, quae incohanda Synodus laeta cum spe parat atque portendit.

Dilectissimi filii Nostri ex Urbe Roma! Sursum corda et sursum preces! Mox binis benedictionibus lustrabimini, primum scilicet humili, a Christi Vicario data, subinde sollemni ipsius Christi Iesu, ex Augusto amoris Sacramento radiantis. Proximis autem diebus, qui praeclarissimi in christianae Urbis fastis fulgebunt, sacerdotes ac religiosi sodales suum quisque locum obtineant oportet: ut scilicet «Patrem luminum» (8) orent, ut singula praecepta novarum legum, quae ferentur, attento studio perpendant, suoque consilio ac rerum usu perficiant. Universi autem Christi fideles, ac praesertim religiosorum virorum sacrarumque virginum sodalitates, etsi a celebranda Synodo absunt, unanima ac sincera laetitia et ipsi adiutricem operam votis precibusque conferant arcano huiusmodi gratiae, luminis virtutisque instrumento, quod non modo Civitas haec Nostra, verum etiam omnes in terrarum orbe dioeceses praestolantur, ac felicibus ominibus et gratulationibus prosequuntur.

Dulcissima Virgo Maria, Christi Iesu et uniuscuiusque nostrum Mater, quae iure merito a Bono Consilio vocatur, propitia nobis adsit e Caelo, ubi Regina, stellarum redimita serto, refulget, adsit ex omnibus Urbis et orbis templorum aris, atque ex innumeris prope tabulis et imaginibus, quae Urbis vias et compita decorant: propitia Synodo adsit, eidemque materna caritate permota bene precetur.

Amen.


* AAS 52 (1960) 180-190.

(1) Act. 15, 3.

(2) Ibid. 13, 7-11.

(3) Luc. 10, 28.

(4) Levit. 19, 2.

(5) C. I. C. can. 353.

(6) Matth. 5, 17.

(7) Rom. 9, 5.

(8) Cfr. Iac. 1, 17.

 

top