The Holy See
back up
Search
riga

 IOANNES PP. XXIII

ROMANAE SYNODI SESSIONES
IN AULA BENEDICTIONUM AD S. PETRUM
__________________

III

SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO
DIE XXVII IANUARII A.D. MCMLX
HABITA IN TERTIA SYNODI SESSIONE
*

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii, 

Catholicus sacerdos hoc sibi peculiare habet, ut in pastorale munus ti obeundum incumbat. Quilibet sacrorum administer, ut probe nostis, n christianus est, sed non solum modo christianus; recte enim ei haec sen tentia tribuitur: christianus sibi; sacerdos aliis.

Non ii tantum, qui sacerdotali dignitate fruuntur, ut patet omnibus, b ad sanctitatem adipiscendam vocantur. Etenim etiam e laicorum ordine b non pauci lectissimi viri ac mulieres habentur, qui divina gratia enutriti, si etsi per commune vitae iter gradiuntur, ob eximiam tamen excelsamque p virtutem, admiratione, imitatione venerationeque a populo honorati sunt, ti et ab Ecclesia ut sancti caelites probati et conclamati.

In sacerdotalem autem ordinem nemo cooptari potest, qui peculiari E supernoque instinctu ad hoc munus vocatus non sit, et ad extraordinarium suscipiendum Dei mandatum, qui suis electis edicit: « Tu es sa cerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech » (1). Apostolus Paulus in sua ad Hebraeos epistula eloquio incomparabili ad miram celsitudinem novum sacerdotium extollit, lesu Christi nempe sacerdotium, cuius virtus et dignitas quodam modo impertiuntur sacro administro, cui haec verba tribuuntur: « Ex hominibus assumptus pro hominibus ti constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro si peccatis » (2).

Ut aeternam hominibus procuraret salutem Dei Verbum « caro factum est » (3);  atque idem Dei Filius praefinito tempore a Patre « cum hominibus conversatus est » (4). Ut suam autem misericordiam ob innumeras miserias nostras magis nobis ostenderet, « et ipse circumdatus est infirmitate » (5) omnibusque miseriis nostris absque peccato (6). Atque caelestis doctrinae magister non modo exsistens, sed incomparabilis etiam patientiae in acerrimis vitae doloribus tolerandis, crucis patibulum libens ascendit; unde semet ipsum Divino Patri holocaustum obtulit, nosque suae gratiae heredes constituit, ut suis ipsius vestigiis insistentes, nos quoque pro peccatis et ad redemptionem totius mundi offerremus nosmet ipsos quasi sacrificium ad salutiferum suum consummandum opus (7).

Sacerdotes igitur cum primi electi sint heredes Iesu Christi gratiae, ma:gisterii ac sacrificii, hodie quoque, post fere duo milia annorum, impertitis muneribus honoribus ac privilegiis, omne per aevum perpetuandis, utuntur. Quamobrem celsissimi huius honoris et beneficii perennitate nos quoque fruimur; reclinata igitur ad humum usque fronte, immortales Deo grates agamus.

Ac praeterea intento consideremus animo, lesum Christum, Divinum Magistrum, cum mortalis suae vitae aequalibus traderet praecepta, imaginibus usum esse simplicibus quidem, sed audientium mentes allicientibus; et cum hoc modo loqueretur, divinos eius oculos, saeculoruln cursum praetergredientes, ad futuram etiam Ecclesiam et ad universos populos, ad Regnum nempe suum, quod ex hac occidua aetate ad aeternitatem usque protenditur, procul dubio conversos esse. Haec autem imagines lisce verbis veluti efngebantur: Ego sum vitis, vos palmitesEgo sum panis vitaeEgo sum via, veritas et vitaEgo sum tua, mundi — Ego sum ostium ovium (8).

Harum autem imaginum series hac sententia veluti concluditur, quae pulcherrima omnium videtur, et quae ad eos peculiari modo pertinet, qui ad sanctissimum Redemptionis opus persequendum destinati sunt. Haec imago, quam sibi tribuit, hisce verbis exprimitur: Ego sum Pastor bonus.

Animadvertendum autem est has duas imagines, quae verbis enuntiantur: Ego sum ostium oviuin, et Ego sum Pastor bonus inter se consociari, atque alteram quasi pari gradu. consegui alteram in sermone Iesu; qui bis profert: Ego suoi ostium, atque bis itidem: Ego sum Pastor ovium (9); ita quidem ut videatur altera mutua quadam ratione alteri respondere.

Quae peculiaris nota Ioannem, familiarissimum eius, minime fugit. Ostium, ut ipse scribit, aperitur et clauditur ovibus, quarum ingressui et exitui pastor invigilat et moderatur.

Venerabiles Fratres ac dilecti filii: Nonne mvsterium sacerdotalis muneris nostri hic declaratur? Nonne luce, quae a Divino manat Pastore, vultus cuiusque iuvenis levitae inaugurati perfunditur, cum ab altari, ubi Sacrae Ordinationis Sacramento donatus est, exsurgit, vitae suae viam ingressurus quasi sub oculis Iesu Christi, qui ad ovium stat ostium, quo oves intrant et egrediuntur, eius nutui obtemperantes?

DE CLERO ROMANO AC DE VARIIS
MUNERIBUS IPSI COMMISSIS

Nonne tu levita, fortasse humilium ac tenuium sed honoratorum parentum filius, nutui Iesu obsecutus, qui animlun tuum permovit cum forte innocenti fioreres aetatula, et ad sacram capessendam militiam te vocavit, sacerdos factus es? Nonne propterea, ut Iesu totus adhaereres et cum eo consociareris ad perficiendam propagationem spiritualis regni ipsius in terra? Quid ergo contigit tibi? Quomodo evenit, ut post prima sacerdotalis vitae experimenta alio mentem converteres quam ad salvandas animas, ad peculiare ministerium, propter quod sacerdotium est institutum, scilicet ideo conditum, ut pastoralis cura animis directo adhiberetur, regimen obiretur animarum?

Hic iam gravis exsistit quaestio ad clerum pertinens Romanum. Ecclesia catholica est veluti « castrorum acies ordinata » (10), ut regnum Dei quoquoversus propaget. Sacerdotium igitur variis gradibus ordinis ecclesiastici dispositum est, eo scilicet modo ut levitam presbyteratu recens initiatum ascendendo subsequatur adiutor sacrorum, hunc vero parochus, hiuic Episcopus, et Romae, pro universali Ecclesia constitutus, Summus Pontifex. Res ita per gradus in Urbe compositae sunt quemadmodum omnibus locis, idque ad clerum saecularem pertinet ac regularem.

En quae reapse contingunt: eo quod Roma honore Urbis principis ac primariae fruitur, quatenus eo, ut ad sedem Summi Pontificis, nominis christiani Magistri Maximi, et moderationis universalis, totus refertur orbis terrarum, necessario varia ibi instituta coetusq ne ad operam disposite et egregie exsequendam condita sunt et habentur; quae instituta plures sacerdotes ac multiplices vires eorundem vindicant sibi atque a ministerio pastorali, quod vere proprieque dicitur, non pauca abstrahunt auxilia. Alliciunt sane multos munera ita. abstrahentia atque saepe eos inducunt, ut communionem actionemque sarerdotalem, quibus animae directo attingantur, et actionem minus proximam, qua Ecclesiae Sanctae deserviatur, inter se conentur componere; quae altera actio fit aut ecclesiasticam administrationem exercendo, bene, Deo donante, digestam, aut varia obeundo numera, quae quidem magni sunt ponderis, tamen, cum sacerdotem saeculo implicent, periculum inferunt, ne ardor et exercitatio studii pastoralis defervescant atque adeo certo et proximo tini, qui catholico sacerdotio propositus est, officiatur.

Venerabiles Fratres ac dilecti filii: iam ergo gravem rerum veritatem contneamur. In Urbe Roma vicies centena fere milia animarnm recensentur, quibus (lucenti viginti sacerdotes saec,ulares ac trecenti septuaginta religiosi, hoc est, si universi numerantur, quingenti nonaginta, spiritualem curam pro munere impendunt; scilicet unus sacerdos pro ternis milibus fidelinm et trecenis est constitutus.

Studii exercendi vel officii alicuius gerendi causa alii quoque sacerdotes Romae degunt, ac multi sane, qui omnes ad pastorale ministeriurrr in animarum utilitatern directo exercendum vocali sunt.

Ecclesia vero, iít incrementis augeatur, ut Romae suo regimini consulat, ut prosperos assequatur eventus, altioribus bonis inservientes et in toto terrarurn orbe efficiendos, multiplici sacerdotum indiget numero, praeter ipsos Sacramentorum ministros. Ecclesia magno momento aestimare debet officium, quo — ore et calamo — traditur et impertitur caritas, imprimis caritas eaque vehemens, apostolica, latissime patens, secundum varias hodiernae vitae condiciones et praecepturn Dominicum: «euntes docete omnes gentes » (11), eandem spem multam oportet possit liabere repositam in variis familiis religiosis, quae cum clero saeculari operam socient, in omnibus familiis religiosis, antiquitus vel recentiore aetate constitutis, sive virorum aut mulierum, sive caelestium rerum contemplationi deditis aut vitae actioni. Verumtamen universa haec, quae diximus, et alia plurima, quae iis addi possunt uberiusque explicari, traduci debent et converti ad fervidum ardorem vitae et studii pastoralis atque ad perutilem auxiliatricem operam curae animarum praebendam, quarum salus efficit, ut mysterium Incarnationis Verbi, Evangelium, Crux Christi, Sanctissimae Eueharistiae Sacramentum, quo Nobiscum Deus, clara refulgeant luce, vi et significatione polleant, ac veluti triumphi orneutur honore.

Haec est enim Christi Ecclesia: hic vultus eius verus ac splendidissimus est; haec eius laus praecipua.

Hinc facile eruitur actionem pastoralem direttami et indirectam natura ipsa sua distingui, quamvis eaedem actiones adiutricem sibi invicem ac veram propria,mque operam praestare debeant sacro provehendo ministerio.

Contingit tamen — iis non modo qui iuventute adhuc fruuntur, sed iis etiam qui provetta sunt aetate — idcirco quod natura nostra humana. est, non autem angelica, ideoque non est sicut fiamma ignis semper parata ad Dei praeceptis obtemperandum, contingit dicimus ut inter ministerium directum et indirectum et adiutricem invicem praestandam operam, plures ad ministerium indirectum potius quam ad directum se dedant, atque prius minorem vim habeat, utraque vero pedetemptim languescant. Necesse igitur est ut nos singuli universi ea magis existimemus, quae magis coram Deo valeant ad praesentis vitae nostrae bonum procurandum et ad futuram felicitatem in aeternum assequenda.

Nos sacerdotes Excelsi omnes homines sumus, quos Deus singularibus privilegiis exornavit; attamen, donec Dominus permiserit nos hic degere suae addictos gloriae, sanctae Ecclesiae et christiano populo inservientes, monitum illud nobis tribuendum habemus omnis caro foenum (12), de quo heri Beatissimus Petrus, primus Romanus Episcopus et Pastor universalis Ecclesiae locutus est.

Nobiscum considerantes magni pretii utilitates pastoralis muneris, sive diretti, sive indirecti, quod Romae sacerdotes obire debent, incitamentum inde sumere rei consentaneum est, ut eligamus quod potius est et omnia probe recteque aestimemus.

Fortasse hoc suggessit antiquis Patriarchalis Vaticanae Basilicae magistris caerimoniarum decernere ut in sacro ritu, quo novus Summus Pontifex triplici diademate redimitur, comburenda stappa adhibeatur, quae « foenum » illud significanter in memoriam refert, de quo Apostolorum Princeps in sua epistula scribit.

Certo, quotiescumque de oboedientia non agitar sacerdotum praepositis praestanda, vel de nostra voluntate divino nutu conformanda, quam facile possunt sacrorum administri decipi, ad vitam pastoralem sive directam sive indirectam quod attinet, in secernenda falsa specie a veritate !

Cum simplici et familiari sermone vos alloquamur, dilectissimi sacerdotes, qui in Romano episcopali munere explendo Nobis adiutricem operam navatis, liceat Nobis, ut intentos animos vestros oratione Nostra aliquando sublevemus, tres eventus memorare, qui in Vaticana Patriarchali Basilica vehementer animum Nostrum perculerunt.

Primus accidit vespere quodam mensis Ianuarii anno millesimo nongentesimo quinto, cum in Petriana Basilica sacer Beatificationis ritus. celebraretur. Templum rutilabat splendoribus; nobiles primores et multitudo hominum ovans et laetissima adstabant; in celsae absidis curvamine, ubi est « Berniniana gloria » nitebat imago Beati loannis Baptistae Vianney, Arsiensis Curionis, macilento ore, vividis oculis caelestis felicitatis visione raptis, qui paulo post in Sanctorum album relatus est. Mirum eiusmodi spectaculum Nobis, sacerdotali potestate recens auctis ostendit, quid in sacerdotali vita certo valeret, quid maximum haberet momentum: neque umquam id a memoria nostra excidit.

Pluries oppidum, quod vulgo Ars appellatur, invisimus veneraturi mortales exuvias spectatissimi illius sanctitatis heròis, cuius aliquot ante mensibus pastorales virtutes Nosmet ipsi in christiani orbis pietatis exemplum laudibus extollere gavisi sumus per Encyclicas editas Litteras, quibus initium « Sacerdotii Nostri primordia ».

Alter eventus contigit die nono mensis Augusti anno millesimo nongentesimo tertio: in Petriana Basilica novus Summus Antistes Pius X, triplici diademate redimendus erat. Cum sollemnis pontificalis pompa procederet, extemplo singulari modo commoti fuimus, utpote qui antea conspicere soleremus raros in Templum ingressus Leonis XIII Summi Pontificis, qui, plusquam nonaginta annos natus, devexae aetati obnitens, ad salutandum ovantem populum eique bene precandum se erigebat.

Iosephus Sarto, qui a Tarvisino agro proficiscebatur, demisso animo, cogi.tabundo vultus aspectu erat. Certo momento temporis pompa constitit, ac ter resonante voce Praelati ter stuppam urentis et haec verba proferentis: sic transit gloria mundi, conspexerunt omnes grave et maestum caput Summi Pontificis fiecti, quasi nutans diceret: haec est grandis et austera Summi Pontificatus dignitas; magnificentia et externi honores parum valent. Quod interest, iter est boni pastoris, qui, post se linquens Tombulum, Saltianum, Tarvisium, Mantuam, Venetias, huc pervenit, ut maiores et anxiores caperet curas in custodia gregis gerenda, in animis, quos Christus Sanguine suo redemit, nullo intermisso labore exquirendis.

Tertium, quod Nos vehementer commovit, contigit die quarto Novembris, duobus fere ante annis, cum humilis sacerdos et ipse olim agrorum alumnus, a Patriarchali Venetiarum sede, ubi in locum Sancti Pii X snffectus erat, suam vidit quasi transformatam figuram inter religiosi obsequii et ovantis multitudinis coruscationes et plausus. In illo exundanti animoruin fervore etiam tune stetit pompa, ut erigeretur calamus et implicita ei stuppa crepitane, pront sacrr poscit ritus, combureretur.

Cum triplex resonaret monitum: Pater sancte, sic transit gloria mundi, numquam tam vivide et sincere aeque ac tune ipse sensit exiguitatem suam, quae sine merito evehebatur.

Fatemur vobis, Fratres et filii dilectissimi, animum Nostrum placidam quietem iterum cepisse, cupi pompa ad laevam se ilexit et: ad cenotaphium Pii VII — quasnam res gestas in mentem redigebat, quaenam animo insinuabat praecepta hoc visum ! — aliquantulum eonstitit. Hoc sivit Nos prope conspicere altare Sancti Gregorii Magni, quocum ecclesiastico scriptore a iuvenilibus annis familiaritate quadam utimur, eumque singolari pietatis studio colimus.

Aliquid inopinatum sensimus, quod serenitatem Nobis attulit. Cum enim ad sepulcrum Sanai Petri, Apostolorum Principis, accederemus, animadvertimus sane aliquid, quod solatii plenum erat. Videbatar Nobis a Beatissimo Tetro mitti, ut Nobis obviam iret et animum erigerei, unus ex perillustribus eius in Romana Cathedra successoribus, nempe Sanctus Gregorius Magnus. Hic Romanus Pontifex (590-604), qui inter Antistites magna virtute praeditos prorsus eminet, in vita guaiti gessit, in disciplina quam tradidit, eo contendit, ut natura sacra pastoralis ministerii omni sacerdoti Ecclesiae Dei praestantissima excelleret : idem enim sive dirette sire indirette participant, mera et sincera et fideli catione, omnes sacerdotes TJrbis, quin etiam et Orbis.

Catholicus clerus saeculi sexti Gregorio primo Pontifici Maximo acceptum refert Codicem pastoralis regiminis, qui post Christi Evangelium et Apostolorum Epistulas praecipuum obtinet pretium, ad animos sacerdotum sanctos efficiendos et ad fideles in evangelica via virtutum moderandos aptissimum.

De opere agitur, cui index Regula Pastoralis S. Gregorii Magni (13) quod parvae quidem molis est, sed famam et opinionem assecutum est clarissimam apud cuiusvis temporis ecclesiasticos viros. Huius voluminis consuetudine iam fere abhinc quinquaginta annos utimur, atque eius lectio in omnibus vitae adiunctis semper Nobis oblectamentum suavissimum comparat. In eo praecepta traduntur, quibus Episcopi et sacerdotes universi addiscant qualiter vivant et qualiter doceant; immo velati sacerdotalis perfectionis summa haberi potest a magno illo sanctoque Pontifice proposita, a qua clerus omnis utilissimas sumat cogitandi et agendi normas. Ingens illud. instaurandae ecclesiasticae disciplinae opus, quod Ecclesia, Regum Carlovingorum aetate, suscepit, sane postulabat, ut quo tempore novis institutis ordinabatur civitatis status, ac postea quoque, non solum novae promulgarentur canonicae leges, non solum Liturgici Libri opportune recogniti ederentur atque emendata Sacrarum Scripturarum appararetur editio — quod quidem opera Alcuini peractum est — sed praesertim ut novae inirentur apostolatus rationes, ac multo magis rectae impertirentiir normae de pastorali regimine animarum obeundo ae de spirituali institutione iisdem tradenda; id autem, in commodum populorum totius Occidentis, iam praestiterat S. Gregorius Magnus, qui Francorum clero tutum praemuniverat iter ad Ecclesiam stabiliter instaurandam. Post tot exacta saecula, adhuc nostra aetate resonat magni illius Pontificis vox, quae saluberrimis monitis tanti illius magisterii tantique exempli nos edocere non intermittit. Quam ad rem meminisse iuvat Decessorem Nostrum imm. recordationis S. Pium X, vix finito Pontificatu, cum decimum tertium celebraretur expletum saeculum a S. Gregorii Magni obitu, anno millesimo nongentesimo quarto. per admirandas Encyclicas Litteras « Iucunda sane » magnis laudibus commendasse lectionem « Regulae Pastoralis », quandoquidem ibi « ad Cleri salubrem institutionem et ad sacrorum Antistitum regimen normae traduntur, non iis modo temporibus, sed etiam nostris aptissimae » (14).

Ad Ss. Patres Ecclesiae ritus Orientalis quod attinet, inter id genus scripta recensentur II Oratio S. Gregorii Nazianzeni (15) et liber, cui indes De Sacerdotio, auctore S. Ioanne Chrysostomo exaratus (16) — o quam perplacet Nobis hodie huius sancti caelitis memoriam, in ipsius testo, recolere ? —: quae quidem opera digna sane videntur, quae cum S. Gregorii .Magni volumine, de quo diximus, comparentur.

Gemini hi praeclari Orientalis ritus Ecclesiae Doctores, cuius exuviae ad duo altaria Vaticanae Basilicae asservantur, magna cum dignitate ad inelitum hunc Romanum Pontificem adstare videntur, cuius cineres multo post in eadem Basilica sepulcro conditi sunt. Huic Pontifici profecto cognita fuit Nazianzeni oratio, de qua diximus, quandoquidem ipse ex hoc scripto mutuatus est vulgatissimum illud effatum: « Ars artium regimen animarum ».

Nobis pergratum est dilectissimum Clerum Nostrum adhortari ut ad haec illimis doctrinae monumenta, quae primaeva protulit Ecclesia, libenter accedant, unde tam late patet prospectus in pastoralis ministerii campum, ad quem frugifere exercendum sapientissima traduntur praecepta.

Antequam autem tertii huius colloquia finem facimus, superno quodam instinetu permoveri videmur, ut sacerdotibus omnibus, qui in hac alma Urbe commorantur, paterna instantissimaque adhibeamus hortamenta: omnibus dicimus, et quidem nullo habito discrimine. Patet omnino offlciorum diversitas, quae heic Romae singuli sacerdotes obeunt, ad munus quod attinet unicuique praecipue assignatum, cum alii in Romana Dioecesi, alii in Curia operam suam praestare debeant. Nihilominus omnes eiusdem sacerdotii vinculis coniunguntur, eodemque sacerdotio permoti omnes ad operandum moventur. Quae cum ita sint, manifestum est, iis, qui Romanae Curiae sunt addicti, minime licere muneris sui partes neglegere aut eisdem minus idoneos evadere, ut pastorali navitati se dedant, quae debitum excedat modum ac nimium virium dispendium expostulet. Sciant iidem, se concreditis suis, maximi momenti, muneribus sedulo vacando, etsi procul a directa animarum cura, veri nominis tamen apostolatus opus peragere, quod minus gratum quidem interdum est, non minus vero Ecclesiae salutiferum, nec minore praemio afficiendum. Qui autem in pastorale ministerium incumbunt, sive praesunt sive adiutrieem conferunt operam, quae ceteris semper exemplo esse debet, itemque impensa, iucunda, lenis ac facilis, ultro libenterque in demandata sibi animarum cura permaneant, ne se implicent profanis negotiis, caveant quidquid minus consentaneum videatur rectissimis illis sacerdotalis vitae moribus, quibus omnis sacerdos christifidelibus praelucere tenetur.

Ceterum pro utriusque ordinis ecclesiasticis viris vim habet, nullo facto discrimine, illud Tridentinae Synodi praescriptum (17) de sacerdotali vita agenda; quod praescriptum instanter quidem urget atque infringi nullo modo potest; id autem non sine gravi causa decretum est, curo tanti momenti sit ac tam utile nobisque pergratum. Illa vero sententia « cunctis afferre venerationem » in rem dedueta veluti peculiare insigne exstat, quo gloriosiores Ecclesiae aetates distinguuntur, atque, ut fore omnino confidimus, nunc et in posterum Romani cleri decus et ornamentum.

Inter innumera beneficia, quibus benignissimus Deus humilem personam Nostram augere ac veluti cumulare dignatus est, illud praecipuum pretiosissimumque recensemus, quod a pueritia usque ad provectam hanc aetatem Iesu Christi Divini Pastoris imago semper animum Nostrum sua- viter ac vehementer allexit.

Id autem quasi certam Nobis spem inicit fore ut, cum ad Patrem redire necesse erit, tunc quoque eadem dulcissima imago Nobis affulgeat vel possit Nostrum terrenae « lucis... terminum » recreare. Cuius quidem Divini Pastoris suavitas, quali totum S. Ioannis Evangelii caput decimum perfunditur, tanta est, ut ei obsistere aut eadem se nolle conformare nemo possit sine suae aeternae salutis aeternaeque felicitatis discrimine.

« Amen, amen dico vobis, qui... intrat per ostium, pastor est ovium » (18). Quibus verbis ostium quodammodo patefieri videtur ac per illud pastor intrare, qui universas suas cognoscit oves easque nomine vocat. O dilecti sacerdotes, qui paroeciale munus obitis !. Si evangelica haec solacii piena verba in vos cadere vultis, sedulas adhibite curas christifidelium vestrorum rationario apparando ac semper diligenterque perficiendo; quod quidem magni momenti est ad paroeciae regimen recte moderandum. Oves libenter praeeuntem pastorem obsequuntur; eius enim praesentia tutas eas ac securas a quibusvis periculis reddit.

« Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet... Ego veni ut vitam habeant, et abun¬dantius habeant » (19). Consulto putamus dictiones severas omittere, quae suavibus hisce verbis intermiscentur; quae quidem ad ea pertinent, quae de mercenario pastore dieta sunt, de sacerdote scilicet, qui pastolarem paroeciae curam quidem suscepit, sed cum adventantem lupum videt ovibus insidias minaciter struentem, dormit vel fugit, non autem clamorem attollit, ut invadens lupus aliorum etiam conato auxilio propulsetur atque arceatur. Mercenarius enim pastor non suarum ovium caritate movetur, neque de iisdem sollicitus est.

Venerabiles Fratres ac dilecti filii, ut Nos experrecti simus animosque augeamus nostros, Divinus Redemptor iterum iterumque asseverat Ego sum Pastor bonus. Haec repetita verba nos alliciunt ac monent ut eius vestigiis animosi insistamus, atque nullis laboribus nullisque parcamus iaeturis, eodem nempe modo, quo ipse lesus, Pastor reapse bonus, Pastor vigilans, Pastor pius, e crucis patibulo pendens suam vitam pro nobis obtulit, atque per omne tempus in Eucharistia, maximo suae caritatis Sacramento, mystice offerre pergit.

PASTORALIS SOLLICITUDO
PRO OMNIUM PROCURANDA SALUTE
MISSIONALIS AFFLATUS

Peculiari modo animadvertendum est, sub illius parabolae exitum, qua de bono Pastore agitur, Christum Iesum eadem iterare verba, Divinunique memorare Patrem, cuius luce suffusa mens nostra ad excelsa panditur et extollitur: « Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis... Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam » (20). Ac denique huic boni Pastoris imagini Ipse, pictoris instar, extremam admovens manum, haec addit: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocenl meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor » (21). Quali gaudio haee asseverantia verba Nos afficiunt, quibus futurus hic eventus dare affirmateque portenditur: « Vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus Pastor » (22).

Ex hac pagina veluti caelestis luminis radii eliciuntur, qui populos nondum christiano nomini adiunctos attingunt, et quasi praenuntiare videntur primos lucis fulgores proxime celebrandi Oecumenici Concilii, quod arcana quadam et anxia exspectatione chri.stianorum animos totins terrarum orbis vehementer iam permovet.

Quae quidem pagina peculiari modo ad eos pertinet, qui, sacerdotio aucti et hac in alma Urbe commorantes, Romani cleri nomine gloriantur, vei eidem adiutricem praestant operata: et qui pastoralem animarum curam habentes Summo Pontifici, Romae Episcopo, directo inserviunt cum eodemque familiariter coniunguntur. Atque ad eos etiam singillatim pertinet, qui — sive Praesules sive inferioris ordinis Romanae Curiae officiales, in Sacris Congregationibus et in multiplicibus Institutis Religiosis, maioris vel minoris momenti negotia tractantes, ad universae Ecclesiae regimen spectantia — sollicitudinem omnium Ecclesicarum participant, qua Augustum Ecclesiae Caput, Summus nempe Pontifex et Christi Vicarius imprimis potissimumque afficitur. Haec turba magna ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis (23) luce circumfusa, videtur e Iesu Christo manans, Divino Pastore ac Redemptore totius mundi.

PATERNI ANIMI SENSUS
SACRO COLLEGIO ROMANOQUE CLERO
SIGNIFICANTUR

Dilectissimi Nobis Cardinales, vos suaviter commoto paternoque animo salutamus. l'raeclara praesentia vestra et amabili decore vostro, cuncto clero populoque Romano insigne pietatis exemplum praebuistis. Vobiscum salutamus etiam Collegas vetros, quos intemperies hiemis domi manere cohibuit de valetudine sua, ut ratio poscebat, sollicitos. Aegritudo animi ob coactam hanc absentiam ipsis in meritorum auctum cedit et causa Nobis est caelestium auxiliorum, quibus indigemus.

Hic ecclesiasticus conventus, qui Romanae Dioecesis prima Synodus est, variis nominibus et causis, favente Deo, perquam sollemnis evadit, cum agatur hac de Dioecesi, de prima scilicet omnium Dioecesium utpote Petri : fortasse in annalibus Catholicae Lcclesiae haec est absolutissima Synodus. Deo gratias, Deo gloriam !

Venerabiles Fratres et dilecti filii!

Vix significare vobis possumus quantum spiritualis oblectamenti et solacii hi coetus et haec paterna colloquia Nobis attulerint. Haec, occasione data, iterare cupimus, ut Nostram vobis declaremus sollicitudinem, qua Patris animos arta coniungi necessitudine exoptat cum iis, qui in Romana Dioecesi, pro suo cuiusque munere, pastoralis ministerii una, simul participes sunt.

Nostros igitur addamus animos. Benedictus Dominus per singulos dies. Portat onera nostra Deus salus nostra. Iesu Boni Pastoris imago semper oculis obversetur nostris, praesertim cum Sancti Evangelii lectioni vacamus; ac nostros alat animos, eodem fere modo quo Eucharisticum eius Corpus et Sanguis, utpote vere cibus et vere potus, caelestis gratiae suppeditant alimoniam, qua roborati ab erroribus et a peccatis liberamur, et ex qua, in mediis etiam anxietatibus ac mortalis huius vitae malis, intimae illius laetitiae fons scatet, quae iure meritoque auspicium sit et quaedam inchoatio futurae gloriae: Bone Pastor, panis vere — Iesu, nostri miserere — Tu nos pasce, nos tuere — Tu nos bora fac ridere — In terra viventium (24).

Amen, Amen


* AAS 52 (1960) 240-251.

(1) Ps. 109, 5.

(2) Hebr. 5, 1.

(3) Io, 1, 14.

(4) Bar. 3, 38.

(5) Hebr. 5, 2.

(6) Cfr. Ibid. 4, 15.

(7) Cfr. Col. 1, 24.

(8) Io. 15, 5; 6, 35; 14, 6; 8, 12; 10, 7.

(9) Io. 10, 7-9; 10, 11-14.

(10) Cant. 6, 3.

(11) Matth. 38, 19.

(12) 1 Petr. 1, 24.

(13) Migne, PI., 77, 13-128.

(14) Acta Pii X, vol. I, 1905, p. 206.

(15) Migne, PG. 35, 407-514.

(16) Migne, PG 48, 623-692.

(17) Sess. XXII. De reformat. c. 1.

(18) Io. 10, 1-2.

(19) Ibid. 10, 9-10.

(20) Io. 10, 15.

(21) Ibid. 10, 16.

(22) Ibid.

(23) Cfr. Apoc. 7, 9.

(24) Sequent. S. Thomae Aq. in Festo Corp. Christi.

 

top