The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

ROMANAE DIOECESIS PRIMA SYNODUS
PRIDIE KALENDAS FEBRUARIAS A. D. MCMLX
IN VATICANA BASILICA SOLLEMNITER CLAUDITUR
__________________________

SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO
ADSTANTIBUS EM.MIS PATRIBUS CARDINALIBUS
 AC FREQUENTISSIMO URBIS
CLERO POPULOQUE HABITA,
PRIUSQUAM COETUS HYMNUM
« TE DEUM » DECANTARET
OB PERACTAM SYNODI CELEBRATIONEM
*

 

EFFUSAE GRATIARUM ACTIONES
ATQUE EXSULTANTIS LAETITIAE SENSUS

Venerabiles Fratres et dilecti filii!

Laetamur admodum atque immortales Deo grates persolvimus, quod Romana Synodus, ante hebdomadam in Patriarchali Lateranensi Archibasilica sollemniter inaugurata, hoc vespere feliciter in Vaticana Basilica exitum habet. Cum huiusmodi convocandi Synodum, quae in Romanae Dioecesis annalibus prima numeratur, consilium inivimus, tum statim arcano quodam modo animus affectus est Noster, quasi supernum menti Nostrae affulgeret lumen, atque clara et propitia Nobis adspirans e caelo delapsa vox Nos ad id propositum efficiendum impelleret. Quod quidem iam vobis patefecimus, cum in sacrosanctam Lateranensem Archibasilicam una convenimus.

Anno exacto, ex quo publice Synodi celebrationem nuntiavimus, en salutare initum inceptum ad effectum feliciter deductum est, ac iam paratum prostat volumen, quo sapientissima Synodalia praescripta continentur. Quod autem idem volumen huc, probe Principis Apostolorum sepulcrum, afferre licet, id Nos iucundissimo perfundit solacio; eo vel magis quod probe novimus, omnes Dioecesis Romanae dilectissimos filios hoc idem solacium participare Nostrum; omnes dicimus, a Purpuratis nempe Sacri Collegii Patribus, qui proxime Nobis adiutricem navant operam in universa moderanda Ecclesia, usque ad inferioris ordinis clerum et Christifideles, qui faustissimum hoc eventum, maximi sane momenti ad immortalis huius Urbis religiosam vitam quod attinet, ovanti animo consalutant.

Terrestre Ecclesiae iter eiusmodi est, ut eadem semper spiritualium virium ubertatem ostendat, sive cum doloribus, acerrimis vexationibus, rebus adversis angitur, ut saepe contingit, sive, ut imterdum etiam Deo favente accidit, cum sancta laetitia exsultans christianum populum ad concinendas Deo laudes invitat. In variis hisce rerum adiunctis utiliter nobis semper praesto adest Davidicum Psalterium, quod non modo maestos elegos, verum etiam carmina ad laetitiam significandam aptissima suppeditat. Ad haec pertinet — ut exemplo utamur — psalmus centesimus decimus tertius, cui initium « In exitu Israel de Aegypto », qui totus gratos animi sensus spirat erga Deum, qui, ut sibi debitus tribuatur honor, universum commovet terrarum orbem et « convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum ».

Quam pulchre idem psalmus divinas prosequitur laudes: « Non nobis Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam super misericordia et veritate tua... Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum maioribus. ... Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum. Non mortui laudabunt te, Domine .., sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum ».

Gratiarum actiones quae Deo exsolvuntur, propterea quod copiosa caelestium munerum largitate Romanus clerus tempore Dioecesanae Synodi perfusus est, quasi peculiaris nota sunt horum coetuum, quorum in unoquoque vestrum suavissima inhaeret memoria.

Qui, ut Nos, qui Episcopi almae huius Urbis munere fungimur, Romanae Dioecesis filios cognoscit, magni aestimat ac diligit, is profecto facile percipiet, hanc Dioecesanam Synodum effusum, immo superfluens Dei donum fuisse. Eadem Synodus etiam refellere sinit id quod interdum auditur, scilicet in aestu saepe effreno humanarum cupiditatum in terrestribus bonis exquirendi, praesentiam vocemque Catholicae Ecclesiae, ac Romanae nominatim, magis magisque claritatem sonitus sui et actuosam vim suam amittere. At contra homines sincera fide praediti hac celebrata Synodo commonefiunt, Romanam Ecclesiam, ad praesentes ac futuras quod attinet pastoralis vitae et apostolatus necessitates, strenuas sibi addictas habere sacrorum administrorum cohortes; quod quidem lucu- lenter refulsit sive ex sacrae Synodi celebrationis decursu, sive etiam ex eius praescriptis, idque ad spem bonam omnium animos erigit.

Procul dubio ingens erit impendenda opera, ut Synodales constitutiones in rem deducantur, cum sedulo considerandum sit, huc ex omnibus Italiae regionibus tam crebra civium agmina confluere, ut religiosa cura iis impertienda difficilis admodum evadat. Quinquaginta enim postremis bisce annis quater auctus est populus, qui liane Urbem incolit. Attamen Divino humani generis Servatori confidendum est, cuius virtus omnes prorsus difficultates superare valet. Celebrata Synodus eo contenda, ut praesentis et venturae aetatis necessitatibus consulatur. Nos qui vivimus, benedicimus Domino. Quod autem imprimis urget nos, hoc est: ut Deo agamus gratias et forti et magno animo simus.

INGENS SPIRITUALIUM
VIRIUM DEMONSTRATIO

Perplacet Nobis imprimis agnoscere hac Synodo Romana spiritua- lem vigorem esse luculentissime manifestatum; quam ad rem appellantes contendere pergemus, ut rectus ordo et sanctificatio vitae nostrae et Ecclesiae, inter nos et circa nos, quemadmodum par est, ommino efficiantur stabilianturque.

Initium Synodi die Dominico proxime praeterito in Lateranensi Archibasilica facientes, octo magnas partes, velut magnificas et perpulchras imagines, in quibus versarentur — ac reapse feliciter versatae sunt — novae leges de re pastorali adumbravimus; eas profecto partes egregio opere octo pararant consilia auxiliaria, in quae optimi quique viri, laude doctrinae theologicae, asceticae, pastoralis florentes, erant allecti. En rursus nomina, quibus singulae partes huiusmodi inscribuntur:

1) de personis;
2) de magisterio;
3) de cultu divino;
4) de Sacramentis;
5) de actione apostolica;
6) de christiana institutione;
7) de rebus: aedibus sacris, domibus, monumentis: de bonorum administratione;
8) de operibus caritatis et beneficentia.

Est autem Urbs Roma nobilis locus ille, quo Christifideles e variis Italiae regionibus et ex omnibus orbis catholici gentibus confluunt, Roma haec immortalis, ubi praesto est coetus perfrequens et egregius virorum ecclesiasticorum, animo alto praeditorum ac pio, qui exercitati sunt in znagisterio inque usu sacrae doctrinae, theologicae nempe, asceticae, liturgicae, iuris artisque disciplinam complectentis, atque etiam, ad res oeconomicas ac terrenas quod attinet, in bonorum Ecclesiae administratione, cuius praecipue periti sint.

Persuadere vobis prorsus poteritis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, cum Synodi Constitutiones certo firmiterque fuerint probatae, quam egregii salutaresque effectus ex hac orituri sint virium contentione, cuius singuli omnesque simul specimen dederunt, quamque Nos ipsi diligentius observavimus. Cui nisui consultores Nostri synodales prudentia sua et ingenii ubertate, animo firmo vereque sacerdotali, sapientia et moderatione mirabili secundum sententiam legum Domini sunt praeclarum ìn modum suffragati.

Liquet sane omnia ita esse consideranda, quasi luce collustrata sint fidei sanaeque doctrinae, qua ordo singulorum hominum et ordo dome¬sticus et civicus innituntur; eademque fideli cum observatione praecep¬torum Iesu Christi esse accipienda, qua in re accurata distinctio fiat a quavis alia vitae instituendae et historiae interpretandae catione. Eam sequamur oportet normam, quam S. Petrus et S. Paulus, epistulis, quas uterque ad Galatas, Evangelii beneficiis primum donandos, scripsìt, vario quidem modo tradiderunt.

Quid S. Petrum sentiat, iam, exemplis allatis, in colloquiis exposuimus, quae cum sacrorum administris in Synodi celebratione habuimus. S. Paulus vero, cum gravis exsisteret quaestio de seiunctione ac discessu a Synagoga, memoriam Abrahae patriarchae revocavit, qui e duabus feminis, filia deserti altera, filia promissionis altera, filios sustulit. Haec quippe antiquitatis recordatio plurimum valet ad perspicue intellegendas condiciones huius, qua degimus, aetatis, sive ad mentis habitum sive ad vitae instituendae rationem quod attinet. Per utramque enim feminam utraque civitas, cui nomen Ierusalem, comparatione significatur; prior est in monte Sina in serritutem generans, quae est Agar: civitas scilicet, quae servit cum filiis suis; altera autem Ierusalem quae sursuin est, quae est mater nostra (1). Haec enim non est filia deserti sed promissionis, a qua originem trahimus. Quae, ut ait S. Paulus, sunt per allegoriam dieta (2);  ac probe novimus eandem hanc allegoriam, olim propositam, per viginti fere saeculorum cursum reapse evenisse et ad effectum esse perductam in christiana religione perenni. Quoniam ergo non sumus fini deserti sed promissionis, quam Deus hominibus bona praeditis voluntate persolvit, coniunctiores nos esse sentimus cum Roma, hac urbe Ierusalem Foederis Novi, quae est mater nostra (3) eaque gaudet libertate, qua... Christus nos liberavit (4).

Venerabiles Fratres ac diletti filii. Gratias Apostolis Petro et Paulo agamus, qui ipso Ecclesiae initio locuti nos confirmant et adhortantur ad ha ne profitendam doctrinam.

FIRMA FIDES:
SPES INVICTA:
CARITAS EFFUSA

Ad leges primarias, quibus obsecuti vivendi rationem, ad Deum et ad homines quod pertinet, recte instituamus, accedere debet, veluti fructus singularis et praecipuus Synodi huius, exercitatio virtutum theologa¬lium, quibus id, quod proprium esse debet hominis christiani et catholici perfecti, significatur. Hae sunt, ut nostis, tres: fides, spes, caritas, quas cum solum appellamus, lumen inde dimanans gestimus commonstrare, quo scilicet splendescunt animosque ad se alliciunt et convertunt. Hae igitur nobis proponuntur ut firma fides, spes invicta, caritas effusa.

Firma fides. A quo in sacri Baptisrnatis lavacro infantes vagivimus, usque ad extremum spiritum, quem in reditu ad Patrem caelestem gemebundi efflabimus, formulam catholicae fidei, quae verbo credo comprehenditur, quasi comitem vitae habemus. Non modico solacio sacerdos perfunciitur, quotiescmuque, morienti assidens, misero saepe peccatori, uni scilicet e numero plurimorum, una cum eo et pro eo haec fere enuntiat verba: Domine, hic, qui animane agit, Christifidelis, illecebris iuventutis inconsiderate se dedidit ac diuturna obstinatione animi senilis detentus fuit: pluries in te aliquid peccavit, saeculi blandimentis irretitus et voluptatibus negotiisque in pravum abstractus: tamen Patrem et Filium et Spiritum Sanctum non negavit (5); esto ergo ei propitius atque misericors.

Veri autem nominis christianus, sive in adulescentiae fervore sive aetate matura, operum feraci, debet imprimis hanc fidem in pectus de¬Inittere et ad usum deducere, adeo ut haec illuminet vitae ipsius cursum, consilia, officia gravissima, quibus obstringitur in domestico convictu et in cotidiana hominem consuetudine, idemque ceteris exemplo sit et incitamento.

Iustus autem, meus ex fide vivit (6). Doctrina exculto fides est veluti lampas ardens, quae ad verum pervestigandum praebet adiumentum, quacumque in disciplina versatur humana inquisitio; atque verba fides quaerens intellectum lumen praeferunt menti multiplices rerum rationes scrutanti. Viro optimis studiis fiorenti minime honori vertit negare Deum esse idque profiteri. Hoc modo enim is ostendit, quam sterile sit ingenium ipsius, quam parum se ipse cognoscat, quanto cum periculo nimis sibi confidat.

Haec vero fides debet defendi, quippe quae servari debeat quasi quaedam arx, scilicet, ut vere dicamus, tamquam firma fides; eius etiam propagationi studeatur oportet, quod est opus apostolicum, summorum materia meritorum, animi christiani perfectio, causa singularis honoris in Ecclesia Dei, quae ad eximium munus apostolatus, quo eius fines in toto terrarum orbe proferantur, ministros conquirit.

Quid autem dicamus de iis, qui cum defensione veritatis fideique catholicae, cui insistunt, laborem perpessienemque vexationum coniungunt, non minus crudelium, quin etiam iis saeviorum, quae antiquis temporibus sunt toleratae? Animus Noster valde commotus est ac prorsus ex eiusdem evenit sententia, cum tertio Synodi die venerabilis coetus cleri Nostri nuntium, quo certissima necessitudo et fraterni sensus confirmationis pieni significarentur, ad sodales misit, ex ordine sacerdotum et laicorum, Ecclesiae, quae a silentio nomine accepit.

Signi sunt hi, quos admiremur, digni, quorum casum doleamus, sed maiorem miserationem commovent insectatores eorum, qui post duo fere exacta milia annorum, quibus christiana vigent instituta, tantis erroris tenebris sunt obcaecati, ut non videant Iesum Christum semper esse et foce Regem saeculorum gloriosum et immortalem, et hanc esse fidem, quae rebus humanis praeponderet omnibus, quemadmoduni scriptum est: haec est vittoria quae vincit mundum: fides nostra (7).

Spes invicta. Fides christiana hac definitione apte explicatur: sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (8). Est quidem fatendum summo cum studio atque industria disseminatum esse errorem christianae disciplinae repugnantem, scilicet pervagatissimam illam insanam opinationem, ex qua novo quodam habitu mentis de bonis terrenis sentiatur, ut non pauci mortales sibi persuaserint caelos esse desertos unumque in terra paratum sibi paradisum, ubi gaudiis perfruantur idque nullo adhibito modo temeritati, dummodo audacior aliquis sit et proclivior ad prava facinora, ac demum perfectam vitae speciem et formam hic consistere in triplicis concupiscentiae expletae potentia. Quod cum videt, animus tristitia afficitur estque in eo, ut alacritas et studium bene faciendi defervescant, quin etiam periculum oritur, ne quis, spe erepta, malis cedere velit. Hoc tamen ei contingit, qui animo debili est, lasso, ignavo.

Verba autem Christi, quibus Evangelii libri referti sunt, homines per cursum saeculorum excitarunt confirmaruntque ac laetitiam attulerunt, quae cuivis recta mente praedito ex eo obvenit, quod conscientiae officio ut christianus satisfecit, et ex certo eventu promissionis Iesu Christi, quae his verbis declaratur: qui crediderit et baptizatus fuerit, id est qui ianua sacra Redemptionis ab eo patratae intraverit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur (9). Nobis, qui filii lucis sumus, ne mors quidem incutit timorem, cum fides theologica tutissime promissis innitatur Iesu Christi atque adeo spes nostra sit certissima: Ego sum resurrectio et vita (10). Quam praeclare dieta! Haec qui comprehensa habet cum fide et amore, vivet in aevum sempiternum: Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (11).

Cum igitur ad hanc pervenerimus lueem vitae humanae christianaeque, mirum est, quod asseverare aliquis audeat res eunctas Ecclesiae per saecula gestas non esse nisi fabulam quandam, per aetates hominum continuatam, quae de medio tolli oporteat eo consilio, ut omnia ex integro condantur reficianturque.

Quamvis is falso hoc dictitet, quandam prae se ferens simplieitatis speciem, nos tamen animis paratis spei pergamus exercitationi insistere, virtutis invictae, quippe quae verbo falli nescio atque certissimo Domini fulciatur, quod nobis fecit, quos solacium amplissimum extremis temporibus manet; ac novimus fore, ut irreligiosorum hominum spes decipiatur omnino eorumque conatus immutabiliter ad irritum cadant. Fortasse oportet, ut in vitae cursu vexationes iniuriasque ab illis illatas toleremus, quemadmodum ait Dominus: In mundo pressurani habebitis: sed confidite, ego vici mundum (12);  et alibi: Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur (13).

Caritas effusa. Dominus noster, familiariter cum suis collocutus, haee etiam dixit: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicenr, sicut dilexi vos (14). Amor vero mutuus esse huiusmodi debet, ut parati sitis animam vestram ponere pro amicis vestris (15). Magnum sane praeceptum caritatis: eo enim, si ad effectum deducitur, vivida velati summa totius doctrinae christianae et Ecclesiae universae comprehenditur. Legum quoque ecclesiasticarum, quae Constitutionibus Synodi continentur, caput praecipuum, unde cetera deducuntur, caritas est; caritas nempe, quae servos evehit ad gradum amicorum Dei, sacerdotale munus ad ministerium celsissimum, unde beneficia in totam proficiscantur Ecclesiam, scilicet non solnm in ordinem ecclesiasticum, sed etiam, huius opera, in universam hominum societatem.

Administratio Sacramentorum, qua gratia caelestis dispertitur ad irrorandam velati salubriter terram floresque inde eliciendos, aliae hoc genus muneris functiones, ac demum nioderatio variorum et multiplicium institutorum, quibus beneficia socialia impertienda sunt proposito, quaegne sunt cultus religionis, magisterium, subsidia caritatis, innnmera scilicet opera, quibus multifariis vitae hnmanae condicionibus consulatur: haec omnia officium nobile et liberale efficiunt atque usum sanetum salutaremque virium sacerdotaliurn. Interdum, filmo saepius, homines saecnlaribus ducti opinationibus non aeque de beneficiis indicant, quae ordo sacerdotalis a Christo institutus et in gradus distributus cleri saecularis et regularis, existimatione nullo interposito discrimine cigni, civico socialique ordini tribuit continentur. Cum Nos ante multos iam annos in primo essemus flore aetatis, plures non semel monentes audivilnus, ut clerus e sacrariis exiret in publicum. Nunc vero non desunt, qui mutatis studiis cupiant, ut clerus in sacrario redeat, ibique se continens, liturgicis tantum muneribus vae et ; qui non memimerunt sacerdotes obsequi debere praeceptis Iesu Christi eiusque imitari exempla, qui templum quidem invisit noctesque in precationibus egit, tamen interdiu, assidue penitusque deditus populo, civibus nempe Iudaeis et Galilaeis, sacras habuit orationes, ad bonum animos confirmavit, caritati inserviit, miracula etiam patravit, verus pastor bonus, quem se esse confessus est, in gregem suum curas omnes intendens.

Venerabiles Fratres ac dilecti filii: clero nostro tam alacri, tam studioso et pacifico praebeamus adiumentum, ut sanetimonia se valeat ornare, eo quidem consilio ut conatibus et inceptis eius Deus benedcat huiusque nlunera superna ad universas dimanent familias opera sacro rum administrorum, dignitate animi, sollertia, beneficientia insignium. Hoc die Dominico, qui est pridie Calendas Februarias, in sacra liturgia S. Ioannis Bosco memoria agitur. Cuius nomen cum profertur, caelestis gratiae dona et apostolici ministerii diligentia miris laudibus celebrari videntur. Ille enim, e Pedemontano viculo ortus, gloriam et praeclara opera caritatis ad ultimos terminos orbis terrarum propagavit. Quocum viro eximio Ecclesia S. Iosephum Cottolengo et S. Iosephum Cafasso, populares eius eiusdemque regionis incolas, soc iare consuevit. Haec tria nomina cum in memoriam revocantur, menti etiam occurrunt innumerabiles sacerdotes, vel humiles vel fama illustres, qui, caritatem mira cum animi magnitudine exercentes in Italia, in veteribus dioecesibus, apud omnes nationes Europae ae totius orbis terrarum, quocumque Romana pertingit Ecclesia, studium sacerdotale et pastorale acriter fideliterque testari non desinunt.

POST DIOECESANAM SYNODUM
CONCILII OECUMENICI CELEBRATIO

Venerabiles Fratres ac dilecti filii: inter maxima numera caritatis Christi est vis coniungendi et coagmentandi; cuius unitatis communionisque doctrina, gratia, pulchritudo in Evangelio S. Ioannis verbis proponuntur mirificis. Haec enim scripta sunt tanlqualn ex ore Iesu edita, ex Corde eius divino et sanguine effuso in Crucis sacrificio et in Sacramento Eucharistiae; illius Iesu Verbi Dei Patri coniuncti, qui Incarnationis mysterio factus est primogenitus frater in nova familia hominum ipsins sacrificio redimendorum. Quae familia est ipsa Ecclesia, una, sancta, catholica, apostolica, cui divino consilio datum est, ut per totum terrarum orbem propagaretur, cuius vero sedes princeps Roma est, cum huc appulsa sit navicula Petri, hic, ancora iacta, fundata, non in aliquot annos sed in viginti saecula, et etiamnum constan¬ter firmiterque consistat. Romae suus est clerus, populus suus, ad quos S. Petrus episcopus certe non dedignetur transferre praeconium, quod primis christianis coetibus studiosissimis in oriente institutis, his tribuerat verbis: genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (16).

Nunc Romana Dioecesis, per huius Synodi celebrationem ad se conversis curis, efficit, ut clerus populusque suus uno contuitu eas summas rationes consideret, quae religiosam et socialem vitam dirigant. Atque alleo maiore alacritate prosegui studet commissum sibi a providentissimo Deo munus, quo in christiano orbe principalem obtinet sedem.

Paucorum mensium spatio haec Dioecesis Synodum apparavit ac celebravit; a Deo autem supplices nunc admovemus preces ut Ipse auxìlium conferat et gratiam dilargiatur ad optima explenda proposita vitae piae et ad christianae disciplinae sanctitatem compositae, ut haec Nostra Dioecesis sit in signum gentium. A Christo Iesu, Ecclesiae Conditore, id quoque rogamus et poscimus, ut post hanc Synodum, cui Nos ut Romanus Antistes praefuimus, Vicario suo etiam concedat Oecumenicum Concilium convocandum celebrandumque, quod Vaticanum secundum vocabitur atque generalibus Ecclesiae Synodis, quae a priscis aetatibus hucusque congregatae sunt, vicesimum primum adnumerabitur.

Iam nunc solacia expectatione maiora capimus, cum eius praepara- tionis gressus et progressus consideramus.

Filii dilectissimi, Dei virtute freti, fortes simus. Ne putetis hac in re praesentem Servum Servorum Dei, qui tuetur sacrum depositum here- ditatis S. Petri, id nimis fiagrantibus votis percupere, ut usque eo vivere possit, donec maximum eiusmodi inceptum perficiat et ad optatum exitum adducat. Hilarem datorem cliligit. Deus (17): hic quies et pax alte in eius pectus infiuunt. In magmis ineundis rebus, voluisse sat est; atque ìn praeclaris negotiis, ad laudem sibi comparandam, sufficit contulisse nisus, ut ea ad rem adducantur. Futurum Oecumenicum Concilium peculiari patrocinio tuendum concredidimus tribus gloriosis Sanetis Caelitibus, quorum sepulcra huic Vaticainae Basilicae, christiani orbis tempio nobilissimo, thesaurus insignis sunt, nempe S. Gregorio Nazianzeno et S. Ioanni Chrysostomo, Constantinopolitanis Patriarchis, et S. Gregorio Magno, Summo Pontifici, qui ortu, mente, animo Romanus fuit. Confidimus e caelesti aula, e sacris silentiis huius Basilicae cum Petro et Paulo Apostolis sociatum iri et ceteros Pontifices, quorum ossa in sonino pacis hic quiescunt, publico Ecclesiae cultu honoratos, nempe Leones et Gregorios, S. Pium X, B. Innocentium XI et alios quorum fama christiano populo minus innotescit.

TRES MAGNI MOMENTI PIETATIS FORMAE
QUAE AD NOMEN, COR AC SANGUINEM IESU CHRISTI REDEMPTORIS SPECTANT

Ex experientia, primo pastoralis muneris anno comparata, quod Nos ut Romanus Antistes inivimus, hoc animadvertimus nonnullos, quodam religionis studio motos, desiderio ferri religiosas pietatis formas invehendi, singularibus novisque allatis nominibus, peculiari locorum indoli accommodatis; quae quidem Nobis videntur imaginationi potius indulgere, quam rectum religiosumque animi robur fovere. Nos, sub Synodalium coetuum exitum, monere studemus, ut hoc teneatis, quod in Sanctae Ecclesiae orandi more simplicius et antiquius sit. Iesus Christus Dominus noster, ut in Evangelio legitur, unam precum formulam nos docuit, quae a verbis Pat,er noster incipit. O miram supplicationem, quae omnia comprehendit et quae semper animis satisfacit nostris. S. Ioannes servavit nobis contextum precum quas Christus Iesus ad caelestem Patrem fudit moestissimo vespere, a discipulis discessurus: ibi gratiam petivit, ut discipuli una simul ac secum et cum Patre numquam frangenda coniunctione cohaererent.

At nihil amplius quaerendum est. Ad cultum autem collustrandum atque fovendum, quo Christum lesum pio obsequio adoramus, nihil accommodatius est quam Divinum Servatorem cogitare atque invocare triplici radiante fulgore, quem Eius Nomen, Cor et Sanguis effundunt. S. Bernardinus Senensis, magnus ille Dei vir saeculo XV in Italia populari veneratione et gratia florentissimus, Sanctissimi Iesu Nominis eloquens exstitit praeco, flagrantis animi impetu ductus. Cuius quidem impulsu notabilis spiritualium librorum copia atque operum omne genus, politissima arte perfectorum, tam augustum Nomen concelebrant, eorumque pulchritudo et pietas animos adhuc monent ac suavissime commovent.

Cultus autem SS.mi Cordis Iesu, postquam idem mirum in modum se Paredii Monialium patefecit, in religiosis animis, qui tunc temporis fuerunt, alte defixus est, isque nunc — demum superatis difficultatibus inconsulte oppositis — in hominum mentibus viget, et in templis atque lnstitutis magnificentissime fioret, quae ab hoc miserentissimo Corde nomen splendoremque assecuta sunt.

Quid vero de Christi Sanguine dicamus? O Pretiosissimum Iesu Christi Sanguinem! per quem nobis fas est Deum humiliter obsecrare, ut peccata nostra remittantur. Cuius cultus iure Clero populoque Romanae dioecesis potissimum commendatur, quandoquidem Romani Cleri micantissimum decus exstat Sacerdos ille, in Sanctorum numerum relatus, qui germanus praecipuusque auctor et suasor fuit Pretiosissimi Iesu Sanguinis speciali cultu adorandi: Sanctum dicimus Gasparem a Bufalo, paulo ante rerum in Gallia conversionem in Exquiliis natum, atque religiosae Evangelii praeconum Familiae conditorem, quae sub Pretiosissimi Sanguinis tutela et auspicio operosam fructuosamque vitam traducit. Iuveni huic sacerdoti, qui quinquaginta tantum annos agens Albani supremum diem obiit, summo ducuntur honori ea verba, quibus ipse potentissimo illorum temporum viro, iniquum a Christi fidelibus petenti ius iurandum, respondit: « Hoc non possum, non debeo, nolo ! ». Qui cum ita se gessisset, in exsilium maluit pergere, quam ignaviae dedecore maculari.

Venerabiles Fratres ac dilecti filii ! Nostro hoc praesenti colloquio paulo diutius vobiscum versati sumus, quam per tres peractae Synodi dies fecimus ; ac cum plura attigerimus argumenta, conserendo sermonem veluti in summum Calvariae locum una simul quodammodo pervenimus. O sane pulcherrimum postremum spectaculum, quod tam vehementer nos allicit! Ibidem consistentes, mentis oculis conspicimus augustum Iesu Nomen, triplicis sermonis litteris super Divini Magistri Cruci affixi caput inscriptum; Eros pariter divinum Cor conspicimus, in extremae immolationis cruciatibus flagranti cantate palpitans; Eius denique Sanguinem, e sauciato pectore, veluti e quodam inexhausto et numquam exhauriendo fonte, in omnium hominum vitam redemptionemque manantem contemplamur.

Ac duos testes Cruci adstantes contuemur: Venerandam Christi Matrem, ac discipulum « quem diligebat Iesus » (18).

O Maria, o Maria ! Tu novisti qua hic consaluteris appellatione; Salus populi Romani diceris; fosti profecto humilem Urbis Episcopum cotidianis salutationibus Reginam Apostolorum, Reginam Cleri, Auxilium Christianorum, Auxilium Episcoporum te instanter invocare.

Haec verba satis tibi exprimunt, quanta amoris suavitate te, Christi Iesu omniumque nostrum Mater, colamus, ac valent tuam erga nos misericordiam conciliare, qui devotissimi ac studiosissimi in te filii esse et manere volumus.

 


* AAS 52 (1960) 285-296.

(1) Cfr. Gai. 4, 24-26.

(2) Ibid.

(3) Ibid.

(4) Cfr. ibid., 31. 

(5) Ordo comm. animae.

(6) Hebr. 10, 38.

(7) Io. 5, 4.

(8) Hebr. 11, 1.

(9) Marc. 16, 16.

(10) lo. 11, 25.

(11) Ibid. 11, 26.

(12) Ibid. 16, 33.

(13) Ibid. 15, 11.

(14) Ibid. 15, 12.

(15) Cfr. Io. 15, 13.

(16) 1 Petr. 2, 9.

(17) II Cor. 9, 7.

(18) Io. 19, 26; 21, 20.

 

 

top