|
SACRUM CONSISTORIUM
___________
CONSISTORIUM SEMIPUBLICUM
FERIA SECUNDA, DIE XXX
MENSIS MAII ANNO MCMLX, IN CONSUETA AULA PALATII APOSTOLICI VATICANI,
CONSISTORIUM SEMIPUBLICUM HABITUM EST
DE CANONIZATIONE BEATI IOANNIS DE RIBERA,
PATRIARCHAE ANTIOCHENI ET
ARCHIEPISCOPI VALENTINI
Huic actioni Beatissimus Pater sic praefatus est:
Quid sit, quod vos, Venerabiles Fratres, Nobis hodierna die advocaverimus,
in promptu sane vobis manifestumque est: ut videlicet, pro Apostolicae huius
Sedis instituto, in causa de decernendis Beato Ioanni de Ribera, Patriarchae
Antiocheno eidemque Archiepiscopo Valentino, Sanctorum Caelitum honoribus
versemur.
Quam causam postquam sacrum Consilium legitimis Ritibus cognoscendis, iustis
rationum momentis expendit suisque examinavit ponderibus, de ea, ut probe
meministis, et die duodetricesimo superioris mensis Martii in Consistorio
Secreto, et tribus exactis diebus in Consistorio Publico peroratum est. Atque
vos in eam opinionem adductos esse non ignoramus, ut, sive ob multa et non dubia
excellentis virtutis indicia, sive ob miranda quaedam opera supra naturae
ordinem patrata, huius viri sanctimoniam satis confirmatam testatamque habeatis.
Attamen, quod ad Nos spectat, quamquam Nobis conscii sumus, in id genus
causis Spiritum illum, omnis sanctitatis fontem et originem, sui Nobis facere
capiam, nihilo setius translaticium servare morem cupientes, non ante Beatum
hunc Caelitem sanctitatis compotem pronuntiare volumus, quam piane Nobis iterum
aperiatis quid ea de re existimetis.
Amabimus igitur vos, Venerabiles Fratres, si dignitatis vestrae ordine
adhibito, alius ex alio Nobis declaraveritis quam sententiam hac de causa
sequendam esse putetis.
Exceptis Emorum Patrum Cardinalium et Excnnorum Antistitum ad- stantium
suffragiis, Summus Pontifex haec addidit verba:
Quod vos, nulla cuiusquam discrepante opinione, Beatum Ioannem de Ribera
dignum iudicavistis qui in Sanctorum Caelitum album referatur, id quidem Nobis
admodum accidit iucundum, qui idem, quod ad Nosmet ipsos attinet, maxime
optamus.
Constituimus ergo Beatum Ioannem de Ribera, cum praestabili insignique
virtute, tum operibus praeter naturae vim editis clarum, ad Sanctorum Caelitum
numerum ascribere; idque proximo die festo Sanctissimae Trinitatis, qui est
duodecimus mensis Iunii hoc anno, in Basilicae Vaticanae maiestate, eo
catholicorum rituum splendore et frequentia, quibus christifidelium animi ad
pietatem vehementer permoventur.
Interea autem vota ad Deum, a quo retta consilia proficiscuntur, vertere ne
intermittatis, ut quod decreturi sumus, in Dei ipsius gloriam honoremque cedat,
inque solidam christiani populi utilitatem.
De quibus omnibus ut acta conficerent, Exc. P. D. Henricus Dante,
Caeremoniarum Apostolicarum Praefectus, loco Procuratoris Fiscalis Rev. Camerae
Apostolicae, adstantibus Protonotariis Apostolicis de more mandavit.
|