Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
AD CONCILIA COETUSQUE
CONCILIO VATICANO II APPARANDO
*

Habita in Petriana Basilica
Die 14 Novembris mensis a. 1960

 

Venerabiles Fratres, dilecti filii,

In sollemnis gravissimique hnius consessus initium, velluti in limine habiti multorum et pacificorum laborum, qui ad Oecumnenicum Concilium Vaticanum II proxime parandum suscipiendi sant, usitata ea verba optime eonveniunt, quibus Episcoporma preandi continetur formula: Nit nomea Domini benedictum. nostrum in nomine Domini.

Quid enim suavius est, quid ad animum permovendum aptius, piani Dei nomen laudibus efferre, adiutorium implorare?

Ineundum igitur est Nobis laetissimo hoc auspicio quasi vobiscum serere collocutionem. linde quod nostrani unusquisque mente et animo volvat, lumen et vini haurire sentiamns. Deinde hominum conatns, Deo illustrante et movente capti, pro ratione fere proficient, qua nos ad supernae gratiae opero et animai commina, et certa proposita, et piam contentionem adhibebimus.

Qua in re, ut communi fere consuetudine dicimus, quae dubitatio et sacra quasi perturbatio primo agendarum rerum initio in animo oriuntur, cum sint modestae mentis testimonia, protemus in confirmatiorem fiduciam vertuntur, maxime si, caeli sensim serenatis regionibus, ostendatur Deum aderse, ad lumaca ferendum et ad voluntatem confirmandam, ut corde magno et animo nolenti gradumn longius inferamus.

Nostrum hoc Concilium appellationem neque Hierosolyma trahit neque a Nicaea; sed, ut par omnino est, Noster ipsorumn animus, qui hodie sive Sancti Tetri sive Silvestri Summi Pontificis loculi occupamus, in tantum hoc coeptnm exardescens, sua veluti sponte re totem ili exquirendo collocava, quem, teste historia, cursum effectumque habuerint viginti consessus vel paris vel maioris momenti, per duo haec annorum mina consecuti; in singularibus gravibusque reputandis rerum ac temporum condicionibus, in quibus memoratu digni conventus intervenerunt; in difficultatibus et asperitatibus expendendis praeteritorum temporum, quae sane impeditiora quam haec, in quae nos incidimus, quandoque fuerunt. Quae cum ita sint, ut in eiusmodi retini gestarum studio versentur, tantopere ad provinciam hanc nostram pertinente, eos cumprimis hortamur, qui ex perhonorifico gravissimoque sibi delato munere, praesto adsunt ad alterum hoc Concilium Vaticanum apparandum. Qua de re in promptii quidem sunt praecipuae hac et ponderosae Conciliorum collectae historiae, quae sequuntur: est primum Romana, iussu Pauli V Pont. Max. in vulgus emissa; est deinde Regia, Parisiis typis edita; est postremo amplissima Collectio, cuius Ioannes Dominicus Mansius, clarissimus Lucensitim Archiepiscopus, ad triginta volumi condidit, quainque postea Aloisius Petitius et Ioannes Baptista Martinins ad sexaginta volumina auxerunt: ut taciti alfa maximi momenti opera praetermittamus, multorum scripta populorina linguis.

O quae doctrinae et historiae in bis voluminibus insunt monumenta! Quantum hniusmodi suseeptiones habuerunt in agendo difficultatis, qual tamen exitus semper consecuttis est optatus.

Extollamus igitur benignissimum Deum, venerabiles Fratres et diletti filii, quoti, statim atque Oecumenicum Concilium praenuntiatum est, tales declarati sunt ubique terrarum animorum sensus, quos si magnopere commentati simus, iis quasi ob oculos poni laetemur mirabile Mini perfectumque divinae redemptionis opus, catholicam dicimus Ecclesiam, quam Christus acquisivit sangnine suo (1), immutabili perpetuaque inventute florentem.

Sed antequam gravissimum Concilii apparandi aggrediamur opus et hoc hominem communitati summatim proponamus, illud animadvertendum putamus, Concilia Oecumenica superiorum temporum ea praesertim de causa indicta esse, ut pariter catholicae fidei consnleretur initegritati, pariter legi credendi obtemperaretur, pronti vel haereticae pravitatis Ines vel malorum errorum contagiones in veterem Ecclesiam sive Orientis sive Occidentis serpere conarentur.

In Nicaeensi Concilio Arii error depulsus est, quo Dei Verbum, propterea humanis coopertum membris nt interclusum in caelum aditimi nobis patefaceret, Denin esse negabatur. In Concilio Ephesino, evictis haereticorum erroribus, edictum est tum duas, quae in Christo sunt, naturas, divinane videlicet et humanam, in unam eamque divinam coire personam; cum Mariam Sanctissimam, quod Christum Iesum gennisset, Dei matrem, id est Theotocon, et esse et appellari posse.

Item in Chalcedonensi Concilio disceptatum est de duabus Christi naturis invicem distinguendis. Cum autem saeculo XVI in ipsam catholicae Ecclesiae constitutionem funditus invadi videretur, in Concilio Tridentino non modo eadem toto super sua fundamenta restituta est, sed clarissimo etiam est illustrata lamine, quod ad fidem, quod ad Sacramenta, quod ad vitae disciplina in attinebat. Concilium denique Vaticanum I, quo brevi tempore celebratum est, eo praesertim spectavit, ut iterum in Sanctae Ecclesiae constitutionem diligentins accuratiusque inquireretur, peculiarique modo ediceretur Romanum Pontificem, ex cathedra loquentem, in rebus fidei et morum falli non posse.

Sive ad haec quinque Concilia sive ad reliqua quindecim celebranda, cum alii. rerum adiuncta, tum hac praecipuae causae deduxerunt, quod non solum integra servanda erat ratio, qua fidei capita Ecclesia traderet, verum etiam quod modo hic modo Mie multorum animi, de eventibus civilibus aut religiosis sospensi, confirmandi erant. Qui eventus, cum ad ecclesiastici magisterii numera ut plurimum congruerent, idcirco ad humanae etiam societatis rectum ordinem, ad aequabilem iurium compensationem, ad pacem componendam pertinebant.

Hisce autem temporibus, cum hominum ingeniti et studia de pristinis videntur valde commutata, quippe qui hinc haereant ancipites inter illecebras et pericula, e quaesitis fere unite perituris mundi opibus enata, illinc vel omnino ex memoria deposuerint, vel parvipendant ea religiosi supernique ordinis principia, quae christianae humanitatis eultus pariter instaurati et vulgati per superiora saecula fuerunt indicia; nostra hac aetate, inquimus, verius quam de hoc vel illo catholicae doctrinae disciplinaeve capite, a Deo nobis aut a Christo manifestato et ah Apostolis ad nos transmisso, investigando et definiendo agitur, contendendum est potius, ut ad christianam hominum cogitandi vivendique rationem, cuius catholica Ecclesia iure suo est custos eademque magistra, nova vis et claritas accedat.

Iure igitur meritoque lugemus humanae mentis errores, bonorum illecebris et tendieulis captae, quae terrestris haec vita peperit semper, quaeque nostris diebus inventae doctrinae suppeditant maxime. Nihilo magis cautione opus est, ne nostrae aetatis inala eatenus amplificemus, ut omnino opinemur ab alto caelo Deum iam nos non aspicere, ac re ipsa tenebras faetas esse super nnirersam terram; atque ideireo nihil reliquum esse nobis quam molestissimum vitae eursum, quem tenemus, lacrimis perfundere.

Immo potius magno animo simun oportet; nam neque Christus, Dei Filius nostrumque omnium Servator, ex hoc mundo, quem redemit, omnino profectus est; neque ab eo constituta Ecclesia, una, sancta, catholica et apostolica, desinit esse eius mysticum corpus, cuius illo est caput, quorum quivis fidelis velati membrum coniungitur. Huic doctrinae principio credat necesse est quisquis baptismatis fonte est auctoratus: ad Christi Ecclesiam pertinere non esse insigne quoddam, quo quis uti individuns homo distinguatur, sed quo verius homo uti para societatis constituatur. Hoc itero significamus, cupi vel hominem catholicum vel terrarum orbem catholicum vel Ecclesiam catholicam dicimus: dicimus nempe nos in Christo Iesu, inque Christi Ecclesia esse eiusdem divinae consortes naturae, esse dicimus filios et fratres: quos (Pater) praescivit et praedestinavit conformes fieri iniaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitns in multis fratribus (2).

Ad catholicam ergo huiusmodi familiam nostrum unusquisque pertinet: pertinet fidelis, sacerdos pertinet, et, insta officiorum ratione, pertinet Episcopus: idque profecto compagem illam contingit, qua Filius Dei Fundator Ecclesiae corpus a se conditum eoagmentavit, tutti generis Impianti universitatem intuitus, turo futurum, quod fine caret, aevum.

Quibus nuntiatis rebus, nemo sane non intellegit, Venerabiles Fratres et dilecti filii, Nos iisdem unitatela significare, caritatem, praeclarissimas virtutes, atque charismata meliora, quorum Sanctus Paulus in data ad Corinthios epistola init numerum, ut non modo iis animum addat, sed etiam ad virtutem eos excitet (3).

O quantopere hominum mentes permovent et ad excelsa quaeque erigunt haec Apostoli gentimn verba, quae preeationem illam Christi Iesu velati referunt, pridie quam pateretur implorantis, ut unnm essent omnes, quorumque sonus a longinqua illa agitate ad hane nostrani quodammodo ingeminari videtur, et ab ipsis christianorum sectis percipi, quae, licet a catholicae Ecclesiae unitate seiunctae, reditum tamen cupere videntur ad fundamentum Apostolorum et prophetarum, ipso nummo angulari lapide Christo Iesu: in quo omnes aedificatio constructa crescit in templum sanctum Domino (4). 

Quae, licet leviter, in hac Nostra quasi collocutione tangere hactenus placuit, Nos, dilecti filii, ad normas rationesque quasdam indicandas inferunt, quibus labores hodie coepti regentur: labores nempe, quos vel Princeps hoc Consilium insumet, cui Nosmet ipsi praesidemus, vel cetera subibunt Consilia aut Coetus, utpote quae onus gravissimae huius susceptionis maxima ex parte habitura sint, cui vos, qui adestis, undique terrarum votati, laetis coniunctissimisque animis navabitis operam.

Postquam, die Pentecostes huius anni, decretuni Superno Dei nutu, motu proprio dedimus, non panini laetati sumus, diletti filii, tenui velati rimula perspicientes in aliis hominibus, iisque multis, alacre novumque rerum religiosarum continuo studium excitari, in aliis non paucis honestissima animi consilia validasque vires protenus ostendi, quibus uti possemus ad propositum a Nobis Concilium feliciter efficiendum. Paucis exactis mensibus, Nobis inducentibus, en vos, in hac maximi christianae reipublicae templi maiestate, Nobis coram adestis, nobilissimoque agmine composito, Nobis hane conieere vocem videmini: Adsumus, ecce tibi.

Vester ergo adventus piane prorsus Nos delectat, qui innata fere animi vi omnia vobis borea a Deo precamur.

Quibus non dubitamus de permagna hac re nuntilos quosdam acceptissimos fore. Atque prae primis in ipso laborum limine, Concilii parandi gratia susceptormu, acta omne genus undelibet colletta esse ad investigandum, ad indagandum aptissinia, quibus tum Episcopi, tum sacra, Romanae Curiae Consilia, tum Studiorum Universitates, propriis exquisitisque causis allatis, quid sentirent declaraverunt de variis quaestionibus brevi tempore dissolvendis. Quorum actorum iam volumina quinque, typis edita esse, totidem vero post Nativitatem Christi celebratam in lucem editum iri.

E divini huiusmodi actorum tamquam thesauro argumenta sunt delecta, quae tale pondus habere vira sunt, de quibus peculiari modo disquireretur. Haec videlicet acta mox vobis, diletti filii, pro vestra cuiusque doctrinarum peritia, ad exeutiendum tradentur; quibus tamen integrum sane erit de aliis etiam diseiplinarum capitibus exponere et agitare, quae vobis vel necessaria vel opportuna ad rem videbuntur.

Quemadmodum ipsi Nos comperire potuimus, Consilia et Coetus apparando Concilio constituta, auctoribus consideratissimis Praesidibus, praesto iam sunt ad munus obeundum suum, et ad Episcoporum excutienda consilia, qui, ut constat omnibus, Patres erunt maximi consessus.

O quanta praestant dignitate dilecti Fratres et filii, labores quos suscepturi estis. Quorum cum cogitationem permota mente capimus. facere profecto non possumus quin simul laetitia perfundamur, agamus gratias Deo quantum possumus maximas; quippe cum iam nume animo praecipiamus praeclaram eam lucem et pulchritudinem, quam Ecclesia sancta, Concilio acto, induet, strinata cum christianae rei profectu et incremento.

Rei ipsius naturae consentaneum est, ut qui in Congressione bac gravissima instruenda operam collocent, non modo tempus, quod congruum erit stimala, et onus sustineant cum istiusmodi muore coniunctum, sed ea etiam inter se caritate prosequantur, quam charismata meliora ornant, a S. Paulo in capite XIII priume Epistulae ad Corinthios praedicata. Ceterum qui tantae molis coepto perficiendo industriam navant, sive quod ad latas rogationes, sive quod ad evolvendas disputationes, sive quod ad conclusiones conficiendas attinet, malta sine dubio discent ah id genus consessibus recentiore aetate habitis, praesertim a Conciliis Tridentino et Vaticano I.

Haud dubium praeterea est quin oporteat eosdem viros non minus in quaestionibus aestimandis quatti in conventibus habendis et amorem silentii, et modum in disputando, et panem inter se mutuamque observantiam servare; maximum enim numi esse videtur, ut iidem cum parando Concilio tum in celebrando omnia maglia cum circumspectione agant, et ea dumtaxat agant quae suarum, non vero alienarum sint partium. Ceteroqui, qui de habendo Concilio rumores orti essent, eos ad considerationem et ad reverentiam animos fratrum commovisse, qui a Nobis sunt disiuncti, quique extra saepta Ecclesiae catholicae sunt, id vehementer aninium relevat Nostrum, ad laetamque erigit spem fore ut universi, qui Christi nomen profiteantur, in eam unitatem coire aliquando possint, quam infiammato corde Iesus ipse a Patre suo flagitavit : Ut unum sint; ut sanctifices eos in caritate (5).

Attamen, ut etiam atque etiam nuntiatum est, Concilium, velati eiritas in monte polita, provinciam habet re ipsa suam; quippe quod unice et in primis ad Ecelesiam catholicam, matrem nostram, et ad eius, quae hodie est, internam constitutionem pertinere debeat.

Delecta quidem gravitate linee putanda sunt verba capitis primi grandis illius atque praeclari libri, cui a Sapientia index: Spiritus Domini replerit orbem terrarnm„ et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (6). Nihilominus qui, etsi catholicam fidem integre non sunt amplexi, sincero tamen fidentique animo certiores fieri cupiunt quid in apparatione Concilii agatur; eos rogamus ne graventur, si usque co cibi exspeetandum erit, donec Consiliorum Patres et Consultores munere sua Nudi erunt, ipsique erunt intellegentia, animo, supernarum renna sensu ita comparati, ut Spiritum Domini accipiant, atque exinde Christi lesti honor et ainor amplificetur, Ecclesiae sanctae et nobilissima auctoris.

Verum probe noctis, dilecti filii, ad decem Consilia, parando Concilio condita, iussu Nostro Coetum etiam accessisse, cuius erit, omni adhibita eireumspectione, ad interrogata eorum fratrum Nostrorum debito bonore dignorum respondere, qui, quamvis sint a Nobis, uti loqui solemus, seiuncti, veritatis tamen cupidi sapientiaeqlle studiosi, de Concilii laboribus resciscere aliquid velint.

Venerabiles Fratres et dilecti filii!

Familiari buie colloquio Nostro olia adicere placet, quibus animi et ad spem firmane audacter erigantur et ad aemnla excitentur studia earum virtutum, quae christianos omnes et sacerdotes peculiari modo addecent; ita quidem ut nostrae vitae exempla coram omnibus fulgeant, in christifidelium salutem et universi terrarum orbis laetitiam et pacem.

Celebrandum in Ecclesia catholica Oecumenicum Concilium id postulat, ut diligenti studio expendantur iura et officia, quibus non solum singulos homines et domesticos convictus, verum etiam omnes Nationes inter se contineri oporteat, ut principia emineant, quibus rette constituta hominum societas innititur.

A Moysis enim Decalogo usque ad quattuor Evangelia, omnia vim suam et robur hauriunt a Christo ab einsque Ecclesia, in qua Redemptor noster amantissimus omnium animos ad se convertens praeclara illa verba iterare non cessat: Ego sum lux mundi. Ego sum via, veritas et vita (7). Quae quidem dicta, simili cum eorum subiecta sententia, divinitus sanciuntur et confirmantur hisce S. Matthaei Evangelii postremis verbis: Ecce: ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (8).

Dilecti Filii, cum bis mensibus complura scripta rursus pervolveremus, quae de Concilio Vaticano I a Decessore Nostro f. r. Pio IX anno mnrcenxix et MDCCCLXX coarto, in vulgus copiosissime edita sunt, in libellum ineidimus, quem eo tempore, tam vehementer llomanae Sedi infesto, vir quidam eelebratissimlis et in agendo vehementissimus exaravit. Per ironiam, ineptam sane, Episeopis inseriptus erat Romam ex omnibus terrarum partibus eonventuris, iisdemque emn antiquis Orientis Episcopis eomparatis, qui primmn Coneilinm Oeemnenieum Nieaeae anno CCCXXV celebraverant.

« Hodie novum ae postremum Concilium Romani vos adduxit. Primum, Nicaeense scilieet, venerandum fuit ne religionis, quam tempora requirebant, sollemni velati rito triumphum unitaternque saeravit. Postremum, hoc, est vestrum, quidquid vobis in animo erit, grande eventum'proeul dubio testabitur, nempe seneseentis religionis oceasum, ae simul ortum novae proxime adventurae » (9).

Huiusmodi provocationem ac malorum praesagium ipsis audoris verbis vobis rettulimus.

Saeculo post, manifesto nobis patet, quam insane haee scripta sint et quae fides sit tribuenda id genus vatibus, qui, ut Baal prophetae — cuius generis omni tempore aliquem superesse constat — viderunt tibi falsa et stulta (10). Eos igitur sinamus perperam loqui, ad vigilantiae et patientiae nostrae exereitationem, ut reportemus promissionem. Nos vero firmiter Christi verba retineamus; verba illa dieimus, quibus S. Matthaei Evangelium concluditur, et quae Iesu Christi Eeelesiae, id est nostrae, usque ad saeculorum exitum certam pollicentur victoriam.

Per ecclesiasticormn virorum congressionem qui hodie in hanc Petrianam Basilicam undique eonvenerunt, nondum quidem novmn inauguratur Concilium; sed incohatur ingens illud praeparationis opus, qua vires nostrae ad prosperum eius exitum et eventum opto ordine disponuntur, itemque opportuna eapiuntur consilia, studia investigationesque suseipiuntur, quaestiones proponuntur, e quibus tutae eredendi vivendique normae orientur.

Nonne vobis videtur vox e longinquo aures animosque nostros pertingere: Surge, illuminare, Ierusalem, quia venia lumen tuum, et gloria Domini super te orta, est? (11) Quibus antiqui Isaiae verbis quodammodo musici aptantur modi primo nostro triumphali cantico, coalescente ex mirando illo ovantium vocum concentu, qui ex omnibus linguis et tribubus et populis ad caelum extollitur.

Re quidem vera — id rursus fateri invat — grandium rerum spem positam habemus in hoc Concilio, erit christianam fidem, doctrinam, ecclesiasticam disciplinam, religiosa ai christifidelium vitant novis augere viribus, itemque plurimum conferre ad illa christiani ordinis principia in luce clarius ponenda confirmandaque, quibus penitus reguntur vel ipso civilis, oeconomicae, politicae et socialis rei germana incrementa. Eo usque Evangelii lex vim suam proferat necesse est, atque mania complectatur atque imbuat, iis rebus non exceptis, quae de rore cucii et de pinguedine terrae (12) nobis oriuntur. Eo usque, dicimus; quod profecto postulat, ut conscientia certa, eretta mente, sincera alacritate ii sociam operala conferant omnes, e quibus constat socialis orcio, scilicet sacerdotes, laici, viri potestate praediti, exculti homines, opifices. Huiusmodi autem socialis orlo eo prorsus spettare debet, nt coelum terramque perfectiore usque necessitudinum nexu coniungat, scilicet ut terrenae huius vitae rationes, incertae periculorumque plenae, cum rationibus futurae vitae apte componat, gime sempiterna erit, eoque beatior, quo magis supernae gratiae muueribus Deique misericordiae — quod hominum et christiauorum proprium est — respondebimus.

Venerabiles Fratres et dilecti filii!

Dum sereno tranquilloque gaudio perfusi fauste feliciter apparandi Concilii opus aggredimur, quod quidem non solum uniuscuinsque vestrum peritine, sed etiam bonis sapientibusque consiliis concreditum est, liceat Nobis haec bene ominantia verba vobis adhibere Sursum corda: Hoc salutare omen singulis universis dicimus, sive corpore sive animo hic praesentibus: S. R. E. Cardinalibus imprimis, tam prope ac tam utiliter adiutricem operaia navantibus humili Summo Pontifici, Ecclesiae Romanae Episcopo eidemque universae Ecclesiae Pastori; Patriarchis deinde, Archiepiscopis, Episcopis totius orbis terrarum, ubicmque varietate rituum distincta in variis regionihns christiana religio viget; Abbatibus denique, sacerdotibus quavis dignitate praeditis ex utroque clero, ceterisque e sacro ordine viris qui in partem votati et ad corpus universalis Ecclesiae pertinentes, invitatione Nostra arcessiti sunt, ut precibus, consilio navitateque sua summi momenti huic iucepto apparendo allaborent, ad quod providentissimus Deus Nosmet ipsos vocavit, vel saltem virium copia▸ tribuit ut ad filmi in rem deducendum opera in conferamus.

Statim atque Concilii Oecumenici Vaticani II nuntius auditus est, per universum catholicum orbem insueto quodam supernaturalis vitae afflatu christifidelium animi fremuerunt. Hinc ab hominibus sincera fide praestantibus ingens ac spei piena precationum contendo faeta est, aures animosque suaviter permulcens, ex orantium vocibus constans, quae ab insontibus pueris, a viris virginibusque Deo devotis, a Christianis doloribus affectis ubivis terrarum funduntur.

In ipsis Ecclesiae exordiis accidit ut primus Sumniiis Pontifex, S. Petrus, hostili insectatione peteretur ae, libertate perdita, in Vincula coniceretur. Nec sine commoto animo in A ctis Apostolornm scriptum legimus quo studio ala Ecclesia universa orare sine intermissione pro eo coeptum sit. Per viginti saeculorum decursum iugis illa pro Ecclesiae Catholicae Capite deprecatio nuinquam intermissa est. Ac facile intellegere potestis quo solatio, quarti firma fiducia, qua tranquillitate Romani Pontificis animus afficiatur, cum a suis Venerabilibus Fratribus a suisque dilectis filiis ubique commorantibus hoc preeationum auxilio se fulciri sentiat. Quo fit ut assidua animi coniunctione cum tota sancta Ecclesia communicemus, cumque eius precibus et doloribus preces et dolores Nostri consocientur.

Benignissimo Domini Nostri consilio etiam provisum est, ut Romanus Episcopus, quem Vicarium Christi in terris christifideles tot iam saecula consalutant, tali libertate hodie fruatur, ut haud seens ac primus Summus Pontifex S. Petrus, postquam ex Herodis carcere emissus est, sacrum suum munus obice queat.

Insidit tamen in Christi Vicarii animo maeroris causa, cagne maglia et assidua: sors scilicet ninlls multorum Venerabilium Fratrum, sacerdotum et laieorum hominem vitae sanetitate praestantium, qui in variis terrarum orhis regionibus humanae religiosaeque lihertatis iura lugent miserabiliter eversa. Ex eorum numero non pauci etiam corporis animique libertate privantur, atque interdum malorum vexationumque vis tanta est, ut cum primaevae Ecclesiae heroum ae martyrum comparari posse videantur.

Probe novimus, quid vivere una cum Christo exigat atque ad eius Evangelii praecepta mores perfette conformare. Neque ignoramus quot quantaque scelera admittere audeant Christi hostes christianique cultus inimici. Id sane efficit, ut Nos vehementius tangant Nostrorum Fratrum aerumnae, qui in hac indigna rerum condicione tam acerbe adhue verseutur, utque impensiore nisu pro ipsis ac pro omnibus veritatis; iustitiae, libertatis et pacis exoptatam victoriam deproperare contendamus.

Alacre studium, quo labores coeptaque ineuntur ad Concilii Oecumenici celebrationem proxime apparandam — consociatam summique momenti operam ferentihus iis omnibus, qui in decem Concilii huius Consilia et Coetus allecti, iam iam sunt gravissimum sibi demandatum munus obituri — ante oculos habeant insectationes doloresque, gnibus in praesens Ecclesia obnoxla est, omnesglle impellant ut eidem libenter suppetias veniant precibus, laboribus promeritisque suis; quae quidem procul dubio et sanctissimi operis, quod providentis Dei consilio Nobis creditum est, fortunabunt exitum, et pignus praemiorum erunt, gnibus in hac et in aeterna vita fruemur, per Iesnm Christum, gloriosum immortalemque saeculorum et populorum Regem. Amen.

 


* AAS 52 (1960) 1005-1014.

(1) Cfr. Art. XX, 28.

(2) Cfr. Rom. 8, 29.

(3) Cfr. 1 Cor. 12 et 13.

(4) Eph. 2, 19.

(5) Cfr. Ioan. XVII, 19, 21.

(6) Sap . 1. 7.

(7) Io. 5, 12; 14, 6.

(8) Matth. 28, 20.

(9) Scritti editi ed inediti di G. M.. vol. LXXXVI (Politica, vol. XXVIII), Imola, Cooperativa Tip. Ed. P. Galeati 1940, p. 241.

(10) Thren. 2, 14.

(11) Is. 60, 1.

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana