The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

SACRA CONSISTORIA
_________________

CONSISTORIUM SECRETUM*

Feria secunda, die XVI mensis Ianuarii anno MCMLXI, in aula superiore Palatii Apostolici Vaticani habitum est Consistorium secretum, cuius acta ex ordine referuntur.

I

CAMERARIUS SACRI COLLEGII

Reverendissimus Cardinalis Micara detulit ac reddidit perulam Sacri Collegii Cardinalium Beatissimo Patri, qui eam tradidit Reverendissimo Cardinali Pizzardo, pro hoc anno ipsius Sacri Collegii S. R. E. Cardinalium Camerario.

II

SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO

VENERABILES FRATRES

Qui e consessu conspectuque vestro amplissimo, Nobis quotiescumque datur, iucunditatem capimus non mediocrem, eo longe magis hodie laetamur, quippe cum in novi anni incidat initium; atque adeo commodam Nobis ostendat opportunitatem vobis patefaciendi quibus causis et trepidandi et sperandi animus Noster, hoc albescente anno, tangatur; vobis, inquimus, qui in Ecclesia sancta gubernanda tam egregiam tamque praeclaram Nobis navatis operam.

Etenim quin modo trepidemus, modo speremus facere profecto non possumus, qui, quoniam simul Patris et Pastoris partes sustinemus, veluti necessario in pectus Nostrum repercuti ingeminarique percipimus omnium filiorum Nostrorum varios animi motus; qui quidem aut ex eorum statu rerumque condicione, aut ex vario eorum mentis habitu proficiscuntur; ita scilicet ut in Nos apte illud Pauli Apostoli cadere posse dicendum sit : gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (l).

Quodsi omni tempore factum est, ut plus minus laetitiarum et lacrimarum, anxitudinis et fiduciae sensus in hominum animis reciprocarentur, id procul dubio nostra hac aetate tam vehementer tamque late evenit, ut non modo in quovis populo et in quovis humanae communitatis ordine, verum etiam in una eademque familia, ac vel in uno eodemque homine obvium detur.

Mens igitur et cogitatio Nostra cum in primis filios complectatur, quos ubique gentium numeramus, nihil propterea mirum, si singulari quadam Patris caritate eos prosequimur, in quos idcirco invehitur, quod datam Christo eiusque Ecclesiae fidem inviolatam praestare in animum induxerunt.

Quemadmodum enim pro comperta re habetis, latissimae regiones nationesque patent, in quibus insectationes et vexationes id genus exercentur; veri nominis praeciditur libertas; tot filios Nostros gravis sollicitudo arripuit, maeror incessit acerbus. Quod quanto Nos dolore incendat melius vos mente perspicitis, quam Nos verbis significare possimus.

Ex aliis autem nationibus ad aures Nostras gemitus et querelae permanant sacrorum Pastorum, impedimenta deprecantium, quibus efficacem Ecclesiae actionem praepedire contenditur: praesertim apparatissimarum scholarum laboribus lege nunc debilitatis, nunc coercitis, nunc fere compressis : scholas dicimus, quae christianae fidei praeconibus diuturni temporis vigiliis, sudoribus, angoribusque omne genus steterunt, quaeque eo unice spectabant, ut iuventutem cum ad litteras et artes, tum maxime ad integritatem vitae instituerent.

Neque causae cur sollicitudine urgeamur in illis nationibus desunt, in quibus iustae Ecclesiae libertati non obstatur neque officitur: in iis namque, ut exempla supponamus, sive materialismi, qui dicitur, placita cotidie serpunt latius, sive eorum numerus increbrescit plurimum, qui immodicis voluptatibus student; sive pariter familiarum integritati, pariter temperatis popularium moribus, ac praecipue iuvenum, praesentes insidiae struuntur.

Sed, licet cotidie graves Nobis iniciantur curae, Christi tamen ope suffulti, mentem ad meliora referre pergimus. Ad spem enim quomodo non erigamur, qui fiduciam in omnipotenti Deo collocamus, qui omnium hominum animos, integra cuiusvis libertate, moderatur? Quomodo etiam virtuti et efficacitati non confidamus, quae in actione insunt proborum hominum, ubivis terrarum pro iustitia et veritate certantium?

Perspecta sane et explorata sunt Nobis tum sacrorum Antistitum studiosissima alacritas; tum egregia industria sacerdotum; tum a viris virginibusque Deo devotis adhibita sedulitas; tum denique opera a laicis hominibus praeclara animi magnitudine et fortitudine suscepta, in multiplici provincia, quae suum ipsorum deposcat laborem. Haec omnia novimus ; atque ex iis, tamquam ex amoeno verni temporis spectaculo, animus Noster suavem delectationis fructum percipit. Quae enim a filiis Nostris dantur specimina non modo servatae constantissime religionis fraternaeque concordiae, sed etiam obtemperationis Ecclesiae Pastoribus, atque erga Apostolicam hanc Sedem immotae fidei : ea nimirum spem Nobis ostentant, fore ut a magna egregiorum filiorum Nostrorum multitudine toleratae molestiae et aegritudines cunctis populis tandem aliquando viam ad pacem, ad tranquillitatem sternant.

Mentionem pacis inchoavimus ; pace ergo vota et omina contineantur, quae, hoc ineunte anno, pro universa hominum consortione facimus.

At pro dolor omnium populorum desideratio pacis anxiferum timorem omnino vincere non potest, ne concit:atae gentium discordiae in formidolosos exitus erumpant; atque caeli hic illic ad breve tempus ostensae serenitates molestiorem reddunt communem omnium, quae inde consequitur, deceptionem. Immo vero res eo deducitur, ut etiam suave hoc pacis vocabulum detorqueatur, non ad animorum concordiam fovendam, sed ad mutuam instimulandam simultatem.

Sed Nos illud in spe habemus — idque diuturnis a Deo contendimus precibus — fore ut, postquam populis satis erit factum, ad libertatem, ad suique arbitratum annitentibus, populi ditiores inopia laborantibus auxilientur, ut potentiores praesidio sint infirmioribus, ut humanitatis commodis instructiores iis nationibus opitulentur, quae ad debitum prosperitatis gradum nondum pervenerunt: sitque denique omnibus hominibus persuasum se fraterno invicem vinculo coniungi, propterea quod sint filii eiusdem amantissimi Patris, qui in caelis est.

Verum enimvero consessus hic vester ornatissimus sponte Nos ad suavem cogitationem vocat Ecclesiae sanctae, catholicorum hominum matris dulcissimae, a qua universae gentes, si pacatiore tandem velint aevo frui, tum lumen et incitamentum, tum auxilium petant oportet.

Ecclesia namque pro nativo munere suo nihil molitur aliud, quam veras filiorum suorum utilitates, quarum participes síve singulos homines sive populos esse cupit. In quo coeptorum genere principem profecto tenet locum Concilium Oecumenicum : in quod apparandum, Deo propitio et opem ferente, insignem conferunt operam non tantum egregii viri ex hac alma Urbe, catholici nominis capite, delecti, sed ex universo fere terrarum orbe ; ea nempe mentium ac voluntatum consensione, ex qua exitum gravissimae huius rei in omni parte felicem sibi spondere liceat.

Et merito quidem ac iure ex hoc eventu Christi Ecclesia uberes exspectat fructus : ut nempe veritatis causae inserviat, ut christianae caritatis documentum exhibeat, utque fraternae illius pacis exemplo sit, quae ex hac catholicae unitatis aree, Apostolorum Principis memoriae sacra, tamquam e cathedra celsissima, cunctis gentibus sollemniter praedicatur.

Cuius eventus momentum id etiam a Nobis postulat, ut attentas praebere aures studeamus iis vocibus, hucusque raro admodum dissonis, quae hoc super negotio ex variis terrarum orbis partibus ad Nos perferuntur. Quae porro voces, in sententiarum varietate, communem tamen et obsequii plenam declarant rei ipsius exspectationem. Quamobrem cum psalmorum auctore canere iure optimo possumus : Auditui meo dabis gaudium et laetitiam (2).

Et quoniam laetitiae causas tetigimus, oblectamentum silentio praeterire nolumus, quo proxime elapsis diebus affecti sumus, cum, ut probe nostis, varias Romanae Curiae sedes adivimus. Pergratum enim Nobis fuit laborum summam oculis Nostris contemplari, quos lectissimus ecclesiasticorum virorum coetus eisque adiuncti nonnulli laici homines Nobismetipsis navant in expediendis Ecclesiae negotiis. Par ergo iustumque censuimus peculiari hoc benevolentiae et existimationis Nostrae testimonio operam rependere sedulam, prudentem, fidelem, quam diu experti ipsi cognovimus.

Nunc autem ad sacrum Collegium vestrum mentem Nostram referentes, primum omnium aequum esse putamus memoriam repraesentare venerabilium eorum virorum e vestro ordine, qui postremis hisce mensibus vita functi sunt: scilicet Petri Fumasoni Biondi, Ioannis Francisci O'Hara, Iosephi Fietta, et Iosephi Wendel, qui virtutis ac prudentiae suae magnum Nobis desiderium reliquerunt. Quos dum moesto commemoramus animo, piane confidimus eos pietatis et alacritatis suae mercedem iam a Deo in sempiterna beatitate tulisse.

III

CREATIO ET PUBLICATIO PATRUM CARDINALIUM

Deinde ad id deveniamus oportet, cuius potissimum causa in' sacrum Consistorium hodie vos advocavimus : ut videlicet auctoritate Nostra in Collegium vestrum alios cooptemus praestantissimos viros, quos et utilium laborum habeatis socios et consortes dignitatis; cum in gravissima Ecclesiae negotia administranda expediat communibus consiliis et concordi multorum industria incumbere.

In novis designandis Cardinalibus, eo consilio ducti sumus, ut digno honestemus praemio spectatissimos Praesules, qui vel in variis Romanae Curiae muneribus obeundis, vel in regendis sibi creditis dioecesibus sollertem actuosamque posuerunt operam; itemque ut sacrum Collegium vestrum, quantum fieri potest, quasi viventem Ecclesiae imaginem referat, quae sic ad omnes pertinet populos, ut omnes eadem caritate eodemque studio prosequatur. Quamobrem eos ex variis terrarum orbis regionibus delegimus ; nec sine magna animi iucunditate, hac data occasione, propensum animum Nostrum in Venetiolanam Nationem testari placuit, cuius unus e sacris Pastoribus primum ad huiusmodi honoris fastigium evectus est. Qui delatus honor sine ulla dubitatione in catholicae religionis decus et incrementum eo loci bene feliciterque vertet.

Itaque, quos hodie in amplissimum Collegium vestrum allegendos statuimus, hi sunt :

IOSEPHUS AGILMARUS RITTER, Archiepiscopus Sancti Ludovici; IOSEPHUS IIUMBERTUS QUINTERO, Archiepiscopus Caracensis; ALOISIUS CONCHA CORDOBA, Archiepiscopus Bogotensis;
IOSEPHUS FERRETTO, Archiepiscopus titulo Serdicensis, Assessor Sacrae Congregationis Consistorialis.

Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus et publicamus S. R. E. Cardinales:

Ex Ordine Presbyterorum :

IOSEPHUM AGILMARUM RITTER,
IOSEPHUM HUMBERTUM QUINTERO,
ALOISIUM CONCHA CORDOBA,
IOSEPHUM FERRETTO.

Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Pa+tris et Fi+lii et Spiritus+Sancti. Amen.

 


* A.A.S. 53 (1961) 66-71.

(1) 1 Rom. 12, 15. 

(2) Ps. 50, 10.

 

 

top