The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
EMINENTISSIMIS PATRIBUS,
EXCELLENTISSIMIS PRAESULIBUS
CETERISQUE MEMBRIS COMMISSIONIS CENTRALIS
 CONCILIO OECUMENICO VATICANO
ALTERO PARANDO,
AD INAUGURANDOS COETUS,
QUIBUS EADEM COMMISSIO SUOS
AGGRESSA EST LABORES
*

Die XII Iunii mensis a. 1961

 

Congregatos Vos, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, in hac Palatii Apostolici aula laetissimo salutamus animo, ubi preces adhuc resonare videntur, quae in novendiali Pentecostes supplicatione ubique terrarum Nobiscum Spiritui Sancto admotae sunt, ut caelestium gratiarum in eos praesertim copiam effunderet, qui, Concilio Oecumenico Vaticano altero parando, sedulam operam navant.

Lectissimam coronam conspicientes vestram, in qua tot praestant ex omni terrarum orbis regione profecti viri — scilicet Venerabiles Fratres Nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, Episcopi ac Praelati, Moderatores tum veterum tum recentiorum Religiosorum Ordinum, qui aeque de Ecclesia tam bene merentur — in prosperioris sane exitus eventusque spem adducimur.

Providentissimus Deus dedit Nobis, germinans tam cito, tam provide, illud conspicere semen, quod humili sed fidentissimo animo in corde sevimus Venerabilium Fratrum Cardinalium, cum eos die vicesimo quinto ianuarii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo nono apud Basilicam Ostiensem arcessivimus, eisque primum de Synodo Romana, de Concilio Oecumenico, deque Iuris Canonici Codice ad nostri temporis necessitates aptando locuti sumus.

O vere, a Domino factum, est istud et est mirabile in oculis nostris (1).

Veniet, et cito, Iuris Canonici Codicis renovandi tempus. Sed iam annum Romanae Synodi Constitutiones vigent: earum volumen prae manibus est, idemque e longinquis quoque nationibus tanto requiritur studio, ut id denuo imprimi opus sit. Maxima demum, éaque comis et serena, est Concilii expectatio, non modo a dilectis Filiis Nostris, sed etiam ab his, qui extra Ecclesiae saepta degunt. Quod quidem haud mediocrem animi tranquillitatem parit et ad laborem prosequendum Nos confirmat.

Interea in quindecim tomos iam egregie collecta exstant cum Episcoporum et Praelatorum vota, tum monita Dicasteriorum Romanae Curia e, tum denique studiorum Universitatum sententias. Ex hac copiosa materia, illa doctrinae disciplinaeque ecclesiasticae capita depromuntur, quae Commissiones studio subiciant. In hoc studium qua navitate, sedulitate et consilio Commissiones et Secretariatus, a Nobis instituti, incumbant, Nos Ipsi, cum coetibus quibusdam interessemus, explorare potuimus.

Nunc, benedicentes Domino, novum ardui itineris gradum conscendimus.

Commissio Centralis, quae ceteris amplior exstat et gravior, hodie suos aggreditur labores, postquam eiusdem Secretaria inde ab initio prompte expediteque operam praestitit.

Quilibet coetus eo uberiores fructus reddit, quo magis disposite ipsius labores perficiuntur. Hanc propter causam vos, Venerabiles Fratres et dilecti Filii, eas res nunc attente investigatis, quae convocationem, progressum et ordinem futurorum conciliarium conventuum respiciunt. Vestros hos primos coetus alii sane subsequentur, ut ea perpendantur schemata quae a singulis Commissionibus parata sunt.

Perdifficilis labor certe vos manet, in quo manifestum erit qua sapientia, qua doctrina et prudentia, quo demum rerum hominumque usu donaverit vos Dominus.

Vocati vos estis ut magis participes sitis Nostrae sollicitudinis in felicem deproperandum tanti operis exitum. Quamobrem voluiinus, iam inde ab hoc primo coetu, verba vobis facere Nostramque impertiri benedictionem, quae divinum conciliet auxilium.

Cum vosmet circa Nos videamus, longius prospicimus in Ecclesiam universam, quae vos exhibet electos humilis Successoris Petri adiutores, quaeque sua vota et optata vobis fidenter committit. Hic igitur conventus magnas portendit spes, quae Nostro pariter ac vestro, id certum habemus, insident animo.

Re quidem vera Concilii est indelebilia vestigia in rebus Ecclesiae relinquere. Id prorsus factum est per iam celebrata Concilia, illa dicimus viginti veluti sidera, quorum lumine sancta splendet Ecclesia, quorum autem opera et efficacitate doctrinae integritas, morum sanctitas, fidelium pietas, ecclesiastica disciplina, missionalis impulsus magnis aucta sunt incrementis.

Editis Conciliorum Oecumenicorum decretis, veluti ex sacro quodam germine, praeclara, variis temporibus, floruerunt incepta. Concilium Lateranense quartum, ut exemplum afferamus, rem Ecclesiae ita temperavit ut evangelii nuntius in eas iterum regiones ferretur in quas haeresis perniciem erroremque invexerat. Concilium Tridentinum, nostris propinquius temporibus, Nobis idcirco magis notum, instituta plurima exceperunt cum caritati fovendae, tum tuendae doctrinae, tum clericis ad sanctiorem vitam commonendis excitandisque.

Si facta et vices, quibus Concilia celebrata sunt, perspicue consideremus, animum Nostrum ad magnam spem erigi sentimus, uberes fructus ex hoc etiam Concilio iure merito exspectantes, quos carpere copiosius poterunt, qui operam Nostram prosequentur.

Propter hanc causam supplices preces Divino Paraclito fundi in Festo Pentecostes mox celebrato decrevimus, neque desistemus Nostros e toto terrarum orbe filios ad precandum incitare, ut Dominus gratia sua hoc opus grande fecundet.

Nunc vero, ut labor iam tam egregie peractus a Commissionibus Praeparatoriis huic Centrali Commissioni piene manifestus sit, cupimus ut singularum Commissionum et Secretariatuum Praesides brevem sui operis afferant rationem.

Diebus qui sequentur, quaestiones expendentur de Concilio celebrando, quae vestro sapienti studio subiectae sunt.

Nobis gratissimum est coetibus hisce praeesse: at si contingat propter Nostra pastoralia officia eisdem adesse Nosmetipsos non posse, moderandae disceptationis officium committimus Emo Cardinali Praesidi Commissionis vel Secretariatus, in cuius ambitu est materia quae disceptanda est.

Cum autem questiones, quae in praesentibus horum dierum coetibus aguntur, ad unam spectent Commissionem Centralem, discussionem moderabitur, Nobis absentibus, Emus Cardinalis ordine senior.

Adsit Nobis suis gratiis Divinus Paraclitus, quem suppliciter exoravimus: Maria exaudiat, Advocata nostra : opituletur Sanctus Ioseph, Ecclesiae Patronus.

Post habitum coetum Summus Pontifex adstantes ita est allocutus

Hic primus Conventus Supremae Commissionis Concilii Oecumenici postulabat profecto auspicalia verba, quae in exordio huius coetus Nobis adhibere placuit. Etenim, quo sollemniora fierent laborum initia, par erat quidem, Nos indicare quodammodo iter, ominari fausta, incitare studia.

Nunc autem trahimus verba auspicii e Romano Breviario et Missali. Ad memoriam redigimus Sanctos Caelites, quos hisce diebus Sacra Liturgia nobis recolendos proponit; videlicet hesterna die S. Barnabam; hodierna S. Leonem III Summum Pontificem, una cum S. Ioanne a S. Facundo et Martyribus Basilide, Cyrino, Nabore et Nazario; crastina S. Antonium Patavinum.

Ex omnibus hisce Sanctis Caelitibus manat evangelicae hortationis monitum : Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (2).

Ac primum animus Noster ad S. Barnabam convertitur, comitem S. Pauli et postea S. Ioannis Marci in apostolatu actuoso et vivido, qui appellatur filius consolationis (3), vir bonus et plenus Spiritu Sancto (4).

Sequitur S. Leo III, Summus Pontifex, cuius liturgicum festum hodie celebratur, qui se Pontificem exhibuit piissimum, mitissimum, singulari in Deum religione, erga proximum caritate, prudentia in rebus gerendis, pauperum aegrorumque parentem, Ecclesiae defensorem, divini cultus promotorem. Eius nomen arto coniungitur nexu cum Caroli Magni rebus gestis, cui ipse Romani Imperii coronam detulit; idemque a Lateranensi sede per viginti annos pharus exstitit christianae religionis christianique cultus praeclarissima.

Una cum S. Leone III, sanctissima quoque Ioannis a S. Facundo memoria in Sacra Liturgia hodie recolitur; ipsi quoque supplices admovemus preces, ut propositis Concilii Oecumenici, patrocinio suo apud Deum, faveat atque obsecundet, quippe qui in terris « mirifica dissidentes componendi gratia decoratus » fuerit.

Eundem, coronae instar, circumstant Romani Martyres qui via Aurelia passi sunt, et quorum primo S. Leo III via Merulana antiquissimam basilicam, eius dicatam nomini, instauravit.

Cras S. Antonius Patavinus celebrabitur, cuius liturgicus cultus videtur quodammodo prosegui et sancire universalis pietatis obsequium, quod christiana plebs quasi poema exquisitissimum et dulcissimum tribuit. Eius sane vita tota in alacri apostolatu exercendo fuit.

E deprecatione horum Sanctorum Caelitum sumimus auspicium prosperi exitus et eventus apparationis Concilii Oecumenici Nostri, cuius hodie magni ducenda praevia opera impenditur.

Propitiant caeleste auxilium verba quae in Sacra Liturgia iterum iterumque personant : Nolite timere pusillus grex (5). Capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos (6).

Praesentis coetus haec peculiaris dos est, ut ad Ecclesiae triumphantis communionem mentes nostras erigat. Sancti caelites aeterna fruentes gloria et pace ad nos lumina sua convertunt, itinera nostra considerant atque laeti adspiciunt crescere et amplificari operam, quam ipsi incoharunt in terris.

Hoc oblectamento nobis esto in initio laborum, quibus vacamus, et faustum posteri temporis exhibeat auspicium.

Haec ominati, vobis universis, qui hic adestis, Apostolicam

 


* AAS 53 (1961) 495-499.

(1) Ps. 117, 23.

(2) Luc. 12, 32.

(3) Act. 4, 36.

(4) Ibid. 11, 24.

(5) Luc. 12, 32.

(6) Luc. 12, 7.

 

top