ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
AD QUOSDAM SOCIETATIS IESUS SODALES
CORAM ADMISSOS
Die I mensis Octobris, A. D.
MCMLXI
Dilecti Filii!
E diversis Societatis Iesu Provinciis, quae in terrarum orbe sunt, Romam apud
Generalem Praepositum vestrum convenistis, constitutionum praescriptis
obtemperantes, ut eum de singularum Provinciarum condicione certiorem faceretis.
Nunc autem huc accessistis ad obsequium humili Apostolorum Principis
Successori praestandum, fidei instinctu acti, caritatisque fiamma permoti, ad
quam omnes vitae vestrae rationes componere studiose contenditis. Quam ob rem
hodie primum tam amplum religiosorum Sodalium coetum e vestro Instituto coram
accipimus, ac paterno alloquimur sermone.
Id gratissimum Nobis est; atque hac data opportunitate, oblectationem Nostram
vobis significamus, novum benevolentiae testimonium.
Scimus Ignatianae familiae Sodales ad Dei gloriam amplificandam, animorumque
utilitatem comparandam sedulo allaborare; atque iis in territoriis, ad quae Dei
adoranda voluntas Nos perduxit, eorum operosas invenimus manus. Sed magis
gaudemus, quod potior Ordinis vestri nota in fidelitate erga Romanam Petri
Cathedram consistit. Addito enim quarto illo voto, ipse Legifer Pater vester
voluit, ut ad religiosam adipiscendam virtutem hac etiam via contenderetis :
scilicet ut Apostolicae Sedi singulari cum oboedientia inserviretis, eidemque
mentes, vires, voluntatesque addiceretis vestras.
Perstate, dilecti filii, in hac consiliorum inceptorumque constantia, quae
promerita vobis gignit praeclara; sanctitudinis speciem, vobis a sapientissimis
Conditoris vestri legibus propositam, omnibus virtutibus assiduo nisu segui
pergite, ut Christi Ecclesiam laetificantes, indefatigato studio crescatěs,
secundum iliud : iustorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit
usque ad perfectam diem (1).
Crescat igitur haec lux, eaque omnes homines, ad quos sacerdotalis vestra
sollicitudo convertitur, illustret, ut videant opera vestra bona, et
glorificent Patrem vestrum qui in caelis est (2).
Apostolatus omne genus incepta, in quae incumbitis — praesertim adulescentium
institutionem sacrasque expeditiones exercitationesque promovendas — qua soletis
cura foveatis, ut adiutrices manus magno illi operi praestetis, quod continens
est animi Nostri votum ac sollicitudo : ut sinceri nominis pietas apud omnes
civium ordines reflorescat, incorrupta morum vigeat sanitas, ac veritas secura
resplendeat.
Ad singulas Provincias reversuri, dilecti filii, velimus vestrae Societatis
Sodales certiores faciatis, Nos eorum navitatem intenta prece ac paterna
caritate prosegui. Etenim, Qui Christi Iesu vices gerimus, facere non possumus,
quin a tot clericorum numero solacium hauriamus suavissimum, utpote qui Iesu
gloriam quaerant, et Iesu nomen, quod est super omne nomen (Phil.
2, 9), in suis frontibus et operibus gerant, a quo religiosae virtutis afflatum
et incitamentum sumant : nominabitur tibi nomen tuum a Deo in sempiternum;
pax iustitiae et honor pietatis (3).
Haec amoris piena proferimus omina atque hortamenta, ut commissa officia in
perampla Dei vinea flagrantiore usque studio exsequamini. De cetero, fratres,
gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis
erit vobiscum (4).
Cuius supernae pacis et sempiterni gaudii pignus esto Apostolica Nostra
Benedictio, quam Generali Praeposito, vobis, vestrisque operum sociis et
universae Societatis Iesu Sodalibus peramanter impertimus.
(1) Prov. 4, 18. (2) Matth. 5, 16. (3) Bar. 5, 4.
(4) 2 Cor. 13, 11.
|