The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
E.MIS PATRIBUS CARDINALIBUS,
EXC.MIS EPISCOPIS CETERISQUE MEMBRIS
 COMMISSIONIS CENTRALIS
OECUMENICO VATICANO SECUNDO CONCILIO
 APPURANDO HABITA,
POST TERTIUM COETUUM ORDINEM EXACTUM*

Die XXIII Ianuarii mensis a. 1962

 

Venerabiles Fratres et dilecti filii,

Iam otto mensium spatio Romam ex omnibus orbis terrarum partibus tertium convenistis, ut labores tam magni utilisque momenti, ad Oecumenicum Concilium apparandum, cum officii conscientia susciperetis.

Oculis Nostris patent, immo, ut rectius dicamus, in animo Nostro, in mente Nostra congesta et disposita sunt omnia, magnifica quidem exsurgentia mole, quae in huiusmodi praemoliendum opus catholici orbis ex Oriente et Occidente Antistites, Nostra Romana Curia, studiorum Universitates, atque e clero laicorumque coetu clari spectatique viri ex universis nationibus contulerunt. Omnium horum una consensione congruerunt nisus, cum eximius fidei caritatisque spiritus adflaret communi operae, ut gravis ponderis eventum apte praepararetur.

Postremis hisce diebus, cum uno vel altero vestrum familiari usi colloquio, probe ac plane animadvertimus, quantum hactenus peractum esset, ea ratione, ut multiplicia et varia undecumque profecta ad felicem compositionem deducerentur.

Hac de re vobis, venerabiles Fratres et dilecti filii, gratias agimus, non sine laudibus, quas ipsi non exquiritis, neque Nos iteramus. Saepenumero enim in privatis colloquiis et in publicis sermonibus ex ore Nostro defluunt verba, quibus summo honore navitatem vestram prosequimur.

Commoto cum animi affectu, qui e recto exemplo sumebat solacium, nuper homiliam legimus sancti Ioannis Chrysostomi, quae incipit verbis Moyses, magnus ille famulus ...

Utique Nobis aptare cupimus eius dulcissima verba, quae, felici huic temporis momento congruentia, Nostrum vividum exprimunt sensum : « Si enim mea unius viri praesentia tantam plebem tali replevit voluptate, quantum putatis mihi ex visione vestra gaudium cumulatum. Et Iacob quidem unum filium videns Ioseph gaudebat senex et recreabatur spiritu, ego autem non unum Ioseph, sed omnes vos similes illi video ... Ego servus sum vestrae caritatis » (1).

In illius orationis contextu duo praelucent verba : gaudium et servitium. Gaudium quod e fraterna animorum consensione oritur, pergravia quoque incepta facilia reddit ; servitium sane, quod Ecclesiae Sanctae exhibemus, veri nominis illud affert gaudium quod unum habetur in in terris, ac semper integrum incorruptumque permanet. Quam ob rem, hic Sacri Psaltae verba iterare iuvat : « Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum ! » (2). Huiusmodi vero laetitia effusior fit, cum conscii sumus nos officio nostro omasi cum sedulitate functos esse, atque in commissi muneris partibus explendis alacrem generosamque navasse operam. Quam ob rem periucundum est verba Constantinopolitani illius Patriarchae iterum Nobis aptare : « Ego servus sum caritatis vestrae ». lesu Christi Vicarius pergrati animi officio se obstrictum esse sentit erga eos, quorum adiutrice utitur opera, itemque erga omnes dilectos filios, qui religiosas Eius curas et sollicitudines, ad Concilium spectantes, penitus intellexerunt. Id sane suavissimum est vinculum, unum omnium artissime devinciens, siquidem caritatis affectus quodlibet iugum levius reddit. Qua de re gratum vobis pandimus animum, profitentes Nos summopere opera vestra delectatos esse. « Ipsum sanctificantes arem civitatem fecistis Ecclesiam ... Quia magna laetitia est matri cum exultant filii et grande gaudium pastoris cum exultant agni gregis ... » (3).

Communis sane laetitia spectabili ex mole oritur peracti laboris : haec ideo sit causa, cur pectoris Nostri gaudia iterum vobis significemus atque confirmemus iisdem S. Chrysostomi verbis : « Vester enim profectus meum gaudium, mea gloriatio, mea corona est » (4).

Re enim vera in tertio hoc vestro Conventu quaedam summi momenti capita pertractata sunt, quae Ecclesiae doctrinam, morum disciplinam, et apostolatus rationes spectant, quae hodierni temporis necessitatibus congruant. Ingens sane ac perampla fuit praecipuorum negotiorum materies, quam penitus accurateque praeteritis diebus ponderavistis.

Nam, si peracti laboris argumenta vel summatim enumerentur, illico patet eorum magnitudo. Etenim in Pontificia Commissione Theologica, quae dicitur, de morum disciplina deque iis omnibus, quae moralem ordinem respiciunt — gravissimis sane quaestionibus — cogitationes et studia collata sunt. Pontificia Commissio, Sacramentorum disciplinae praeposita, de Confirmatione, de Paenitentia ac de sacris Ordinibus disceptavit ; in Pontificia Commissione, Orientalium Ecclesiarum rebus consulenti, relatum est de Ecclesiae Sacramentis, de sacris ritibus, de Patriarchis, de communicatione in sacris, ac de lingua vulgari in sacris Liturgiis adhibenda ; denique quaestiones theologicae institutae sunt de fidei deposito integre fideliterque custodiendo.

Haec omnia, etsi presse breviterque tantum explicavimus, tamen tranquillam sinunt haberi conscientiam de adhuc peracto labore, siquidem, hac ratione, apta subsidia comparata sunt ad rerum summam conficiendam, qua Concilii Patribus facilior futura reddetur opera.

Rerum omnium, quae perpendenda sunt, ratio diligenter est habenda, atque hucusque ita factum est. Etenim, iure merito affirmandum est singula Oecumenica Concilia initium sumere e communibus optatis, quae meliora usque efficienda respiciunt ; haec autem ab Episcopis significantur ac referuntur, qui cleri populique christiani necessitates, exspectationes, ac flagrantissima vota una simul colligunt atque interpretantur. Id, inter cetera, piane testantur sedecim volumina, Episcoporum quoque sententias continentia, quae vobis praesto sunt.

Insuper Provincialia Concilia ac dioecesanae Synodi, quorum postremis hisce annis tam auctus est numerus, plurimum conferunt ut rerum experientia et usus accrescat ; ex iis enim egregia omne genus incepta et opera laetissime fioruerunt, quae rectae animorum moderationi atque utilitati magnopere prosunt.

Quod autem ad volumina commentationesque attinet, quae sive sacerdotes sive viri e laicorum ordine in vulgus ediderunt, haec, ut patet, privato tantum nomine et auctoritate pollent. Iam locuples librorum numerus, ad celebrandum Concilium spectantium, in lucem proditus est, ab iis etiam, qui extra Ecclesiae saepta magnum illud praestolantur eventum : qua super re paterno oblectamento animadvertimus, scriptores fere omnes probe compertum habere quid sit Concilium, quid sibi proponat, quo contendat.

Ut autem singulorum opera . utilitatem re vera habeant, optandum sane est ut prudentiae ac veritatis studio semper praedita sint — praesertim si scriptores aliqua valeant auctoritate — ne eorum agendi ratio perturbationem ac sollicitudinem pariat.

Ceterum, hac quoque in rerum provincia, Pauli Apostoli adhortationem sequantur omnes, quotquot fideles Ecclesiae filios se esse cupiunt : « perfetti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum ... Gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis » (5).

Antequam colloquio huic Nostro finem imponimus, liceat Nobis oblatam opportunitatem, laetissimam sane atque sollemnem, nancisci, ut vos iam nune certiores faciamus de duobus Pontificalibus Documentis mox edendis, quae quidem peculiares ac paternas curas Nostras testentur.

Alterum, quod in lucem quam primum prodibit, proxime ad Concilium spectat, cum ad eius felicem exitum precibus impetrandum omnes totius terrarum orbis sacerdotes invitet. Agitar de epistula ad clerum universum, ut ubique terrarum sacrorum administri veluti uno ore unaque mente, secundum suos cuiusque ritus ac normas, preces Deo admoveant ex munere recitandas ; Divinum Officium dicimus, quod psalmis Sacraeque Scripturae locis contextum, instar mirae pulchritudinis poématis divinas laudes celebrat, ad perennem Dei opem conciliandam, ad praebendum cotidie spirituale animis pabulum, ad religionis denique spiritus in universa Ecclesia excitandos atque promovendos. Nostra adhortatio eo spectat, ut eximia hae usi precandi forma, vertente hoc anno, omnes cuiusvis dignitatis gradus sacerdotes, cum Vicario Christi animo coniuncti, uberrima a Deo devocent praesidia, ad fortunandos celebrandi Concilii labores.

Alterum Documentum ad linguam Latinam pertinet, ut magis magisque in sacris Seminariis incrementa capiat usus huius linguae, quae Rotnanae Ecclesiae propria est, et cuius cultum praesertim sacri administri, debita ratione habita consuetudinum et necessitatum rituum alius linguae, religiose servare ac promovere tenentur.

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

Dum in eo est ut hodiernus hic coetus dimittatur, perplacet Nobis ipsis S. Ioannis Chrysostomi verbis vestras totiusque Ecclesiae preces implorare, ut Deus Omnipotens proximo magno eventui benigne faveat : « Iste meus thesaurus, hae sunt meae divitiae et ideo vestras orationes requiro. Orationes vestrae murus mihi et munimen sunt » (6).

Ac non vos solummodo et dilectum sacerdotalem ordinem, sed cunctum etiam christianum populum ad precandum adhortamur : « Noli dicere : ego laicus sum, quomodo potero pro sacerdote orare? Audi Scripturam dicentem : ora tio autem fiebat continua ... Tale a vobis munimen exquiro, talem grati" postulo et Deus gloriae suscipiens orationes vestras det mihi in apertiorem oris inei sermonem, quo possim creditum mihi populum instruere ad salutem per Christum Dominum N ostrum, cum quo est Deo Patri cum Spiritu Sancto honor, gloria et potestas in saecula saeculorum. Amen » (7).


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 3, pp. 164-166.

(1) A. Wenger, L'homélie de Saint Jean Chrysostome « A son retour d'Asie », in Illé- landes Railmond Janin, Institut Francais d'Etudes Byzantines, Paris, 1961, n. 7, 9, p. 117.

(2) Ps. 132, 1.

(3) A. Wenger, Op. cit., n. 9-10, pp. 117-119.

(4) Ibid., n. 11, p. 119.

(5) 2 Cor. 13, 11, 13.

(6) l. c. n. 20, p. 123.  

(7) Ibid. n. 21-22, p. 123.

 

top