ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
IIS QUI INTERFUERUNT PRIMO CONVENTUI,
EX UNIVERSI ORBIS REGIONIBUS ROMAE HABITO
AD EXPENDENDAS QUAESTIONES,
QUAE ADULESCENTES SPECTANT
AD SACRA SUSCIPIENDA MUNERA VOCATOS*Die XXVI
Maii mensis a. 1962
Venerabiles Fratres ac diletti filii!
Quod
spectaculum oculis obversatur Nostris, dum paterno animo salutamus vos coram
Nobis hodie congregatos, eiusmodi est, ut suapte natura animum ad spem bonam
suaviter impellat.
Undique enim terrarum Romam convenistis, ut coniunctis studiis
eas expenderetis quaestiones, quae maxime omnium sacros Pastores sollicitos
tenent; quaestiones dicimus, quae adulescentes spectant ad sacerdotium
suscipiendum divinitus vocatos, et e quibus prospera Ecclesiae incrementa
pendent quam maxime. Quare vobis omnibus gratias agimus, qui hisce tanti momenti
coetibus interfuistis; ac peculiari modo gratum profitemur animum Sacrae
Congregationi Seminariis et Studiorum Universitatibus praepositae, cuius
navitati et providentiae huiusmodi inceptum tribuendum est, et cuius
Cardinalis Praefectus coram Nobis labores vestros tam claris suavissimisque
verbis illustravit.
Ex universis Nationibus vester Conventus coactus est. Quod
quidem opportune admodum factum esse arbitramur. Siquidem consentaneum omnino
erat, ut communis praestaretur opera ad causam pertractandam, quae omnibus
prorsus communis est, ut ex Divini Redemptoris mandato dare constat : Euntes
docete omnes gentes (1), atque ex aliis verbis : Messis quidem multa, operarli
autem pauci. Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam
(2). Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili (3).
Hisce diebus labores, quibus vacastis, attento animo prosecuti
sumus, quorum exitus exspectationi Nostrae piane satisfecit. Quo fit ut,
sublatis in caelum oculis, has fidenti pectore preces Deo fundamus: dona Ecclesiae tuae, Domine, sacerdotes sanctos; dona sacerdotes sapientiae plenos atque
actuosos. Qua ex prece argumentum sumere placet colloquii Nostri.
Ac primum quidem ratio pateat vobis, cur, ad rem vestram quod
attinet, sacerdotes sanctos a Domino flagitare necesse sit.
Causam non ignoramus, quae ad hunc celebrandum Conventum vos
adduxit. Non certe ad plorandum neque ad inanes querimonias faciendas Romam
convenistis; verum, ut ex fraternis coetibus salutares stimulos et
incitamentum sumeretis, utque in communem cederent profectum, ea quae non sine
laetis salutaribusque fructibus experiendo didicistis. Novimus quidem
difficultatibus non exiguis neque paucis sanctissimum opus vestrum saepenumero
praepediri. Attamen cavete, ne animus vester concidat aut ad deteriora metuenda
plus aequo inclinetur; quod neque iuvat, neque ad rem pertinet. Nonne Redemptor
Noster ad rogandum Dominum messis nos hortatur, ut mittat operarios in messem
suam? Instanter igitur admoveamus Deo preces, ac fidentes felicem nostrarum
precationum exitum praestolemur.
Ceterum, recentiores ad iuvenes educandos invectae rationes,
experimenta diuturno tempore comprobata, sapientiorum hominum testimonia, ac
potissimum vivens Ecclesiae magisterium eiusmodi sunt, ut eorum animos
confirmare valeant, qui conquirendis deligendisque sacerdotii candidatis
operam navant.
At vero, ad permovendos animos et ad christiani populi gratiam
causae vestrae conciliandam, aliquid in nostra potestate est, quod effectu
carere nullo modo potest; sanctos mores dicimus, quibus sacerdotalem vitam
fulgere oportet.
Ad rem quod attinet, liceat Nobis, quod iam alias fecimus,
quaedam ad recolendum iucunda commemorare.
Inde a teneris annis, nihil aliud spectavimus, nisi ut vitam
Nostram sacris sacerdotii muneribus dedicaremus. Antequam hoc propositum
susciperemus, nemo umquam de hac re Nobiscum sermonem habuit; non mater Nostra, quae piissima erat, non patrii oppidi parochus,
vir sanctissimus.
Attamen sive christianae vitae consuetudo, quae apud familiares
Nostros fiorebat, sive praeclara ecclesiasticorum virorum exempla tantopere
apud Nos valuerunt, ut inde a puerili aetate in Nostro animo celsissima de
sacerdotali dignitate opinio iam insideret.
Elapsis diebus, praeter cetera, disseruistis de familia, de
paroecia ac de iis qui apud dioecesanum Opus vocationibus ecclesiasticis excolendis suam operam praestant. Quibus omnibus hoc proprium ac potissimum officium
incumbit, ut nempe suae exemplo vitae suaque observantia atque amore erga Dei
administros palam ostendant, quanti facienda sit sacerdotum dignitas, quantaque
religione sanctissima ipsis demandata munera sint prosequenda. Quod si
contigerit, labores et incepta vestra certissime optatos exitus consequentur.
Sacerdotii enim granditas atque pulchritudo tam vehementer adulescentium
attrahunt animos, ut dubium non sit, quin iidem, si intra domestica saepta
cernant sacros administros debito in hon ore haberi, caelesti invitationi sponte
generoseque obtemperent.
Aliud praeterea est quod precatione Nostra Dominum rogavimus, ut
nempe in Ecclesiam suam sacros operarios mittat sapientiae plenos atque
aetuosos.
Quam ad rem, iuvat palam profiteri, quae sentimus.
Ecclesiasticus vir ita ad vitae morumque sanctitatem sui ordinis
propriam conformandus est, ut quemadmodum castitate, ita etiam pietate,
paupertate, docili navitate, caelestiumque rerum studio in exemplum eniteat.
Quae virtutes, si perfecta quadam congruentique ratione una simul sacerdotum
animos exornent, tunc profecto habent, quod ad sacerdotium amplectendum
adulescentes alliciant; eaedemque efficiunt ut animus eam aequalitatem et
constantiam pertingat, quam nec aetatis flexus, nec mutatae rerum condiciones
auferre valeant.
Quamobrem caveant sacerdotes, ne corrupti huius saeculi affiatus
ufo modo ipsorum temeret innocentiam. Invigilent etiam iis levibus, sed minus
rectis, animi impulsionibus, quas quidem falso putant sine di.scrimine esse aut
noxa carere. Fallaces enim huiusmodi herbae, quas quis tempestive evellere
neglegat, fortasse temporis decursu fiebilis causa erunt spiritualis detrimenti.
Videant denique sacerdotes, ne sacri ministerii agitationi atque
externis operibus totos se dedant. Huiusmodi inconsultum agendi studium, cum
animum ad egestatem pedetemptim conducat, non paroeciae bonum neque multiplex dioecesis procuranda
utilitas comprobare potest. Idque non sine gravi quoque sacerdotii candidatorum
detrimento contingere potest. Quomodo enim adulescentes aequa aestimatione
sacerdotalis officii perpendant gravitatem, si in sacerdotes oculos conicientes,
exinde perfecti exempli formam sumere nequeant, quam imitentur? Ad quam quidem
perfectam formam moribus exprimendam, sacerdotes probe meminerint, praecipuas
sui muneris partes has esse: altaris Sacrificium digne offerre, verbum Dei
nuntiare, Sacramenta ministrare, adesse infirmis praesertim morituris, ignaros
fidei erudire; cetera, quae ad haec officia non pertineant, posthabenda esse
vel summum toleranda.
Hos paterni animi sensus, Venerabiles Fratres ac dilecti filii,
patefacere placuit. Adhortationibus humilis Vicarii Christi confirmati, pergite impigri, ut facitis, opus sanctissimum in quod incumbitis. Pergite
adulescentulos ad catholici sacerdotii fastigia omni ope compellere. Aspera
quoque et ardua huius itineris per vos ipsis innotescant. Iuvenes generoso animo
praestant; vos alacres sequentur.
Haec ut feliciter eveniant, vota Nostra Apostolica Benedictione
roborare cupimus, quam vobis singulis summa benevolentia impertimus.
*A.A.S., vol. LIV (1962), n.
8, pp.
450-453.
(1) Matth. 28, 19.
(2) Luc. 10, 2.
(3) Io. 10, 16.
|