ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
HABITA EXACTIS
LABORIBUS SESSIONIS
SEPTIMAE COMMISSIONIS CENTRALIS
CONCILIO OECUMENICO VATICANO
SECUNDO
APPARANDO:
SUMMUS PONTIFEX GAUDET ACCURATAM
CONCILII PRAEPARATIONEM
AD
FINEM ESSE PERDUCTAM*Die
XX Iunii mensis, a. 1962
Venerabiles Fratres ac
diletti filii.
Septimo hoc conventu Sodalium Commissionis Centralis, quae
vocatur, finem habet, magno cum gaudio communique cum oblectamento, tempus
apparando Concilio Oecumenico Vaticano Secundo attributum.
Humilis
Servus Servorum Dei suaviter tangitur animo, cum primam illam veluti scintillam
ultro exardescentem recordatur, propositum nempe Concilii Oecumenici celebrandi.
Quam scintillulam, vixdum menti Nostrae apparuit, statim fraterna cum fiducia
Purpuratis Ecclesiae Patribus tradidimus in Ostiensi S. Pauli Basilica extra
moenia, ad Apostoli gentium sepulchrum, die vicesima quinta mensis Ianuarii anno
millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, qua eiusdem Apostoli Conversio festo
ritu recolitur.
Tres anni in impigro labore et fideli opera mutua sociaque
insumpti sunt; tres annos dicimus, quorum decursu prius condita est Commissio
Antepraeparatoria, die videlicet decima septima mensis Maii anno
millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, deinde decem constitutae Commissiones
auxiliares tresque Secretariatus, die nempe quinta mensis Iunii eodem anno : a
quibus per totum annum millesimum nongentesimum sexagesimum, opus patratum est
constanti et quasi silenti navitate, et frugifero labore; denique tempore suo
maxima et praecipua Commissio Centralis Praeparatoria, cui ipse Summus Pontifex
praefuit, die scilicet duodecima mensis Iunii anno millesimo nongentesimo
sexagesimo primo, creditum sibi munus iniit et usque ad praesens tempus
alacriter est persecuta.
Re quidem vera — id libenter repetimus — hi tres anni nobilitati
sunt opera praeclara, pia, dedita, actuosa. Adhuc modicum: cras sacratissimo
festo Corporis Domini scintillulam illam, quae exigua sed vivida apud S. Pauli
Apostoli sepulchrum olim emicuit, iterum, tamen iam vehernentem flammam
effectam, videbimus in fori Petriani amplissima ac splendida area.
Ibi enim permagna populi fidelis multitudo hanc quasi facem
attollet, laudes concinens Iesu Christo, gloria Augusti Sacramenti refulgenti,
quod hic, in orbis terrarum praecipuo loco, praedicabitur mysterium fidei,
mysterium unitatis, mysterium pacis.
Neque felicior neque sollemnior esse potest celebritas huius
diei, qua scilicet, trium fere annorum spatio expleto, a Templo S. Pauli, primi
praeconis Evangelii, ad Basilicam ducimur S. Petri, principis Apostolorum et
capitis universalis Ecclesiae.
Primaria vero summique momenti condicio fausti exitus Concilii
Oecumenici posita est in exquisita et accurata eius praeparatione. Haec igitur
verba iugiter ex ore profluant Nostro: « Benedicamus Domino et Deo gratias ».
Quid enim melius potuimus exspectare, ratione habita fa ad facultatum naturae humanae, quibus
uberrima et plurimi facienda addicitur gratia caelestis?
Hanc metam, quam tetigimus, scilicet praeparationem publice ad
finem perductam, subsequentur tres menses apti ad animos colligendos. Quo
tempore plurimum operis faciendum erit ab Officio Secretarii Generalis et a
Commissione rebus technicis accurandis omnibusque recto ordine disponendis.
Interea vero singuli, quotquot sunt per orbem terrarum, Patres tantum negotium
in intimis animis vividius et impensius versabunt. Poterunt enim se ad
Concilium componere legendo, meditando, annotando apparatas pertractandae
materiae formas, quae ad singulos in tempore mittentur.
Gratius officium praestari non poterit, ut Concilio Oecumenico,
a die undecima mensis Octobris celebrando felices exitus obtingant: scilicet
mature nuntietur prorsus oportet per privatam epistulam novo Secretariatui
Generali vel Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis, quidquid, ad hoc negotium
pertinens, cuivis Patri opportunum visum erit, ut tempestive, attentis rerum
adiunctis, manifestetur. Haec omnia conferent ad hoc, ut res prudenter
animadvertantur, in recta luce collocentur, incommoda praecaveantur, et omnia
summa cum pace ad effectum adducantur.
In huius postremi coetus sessionibus examine perpensae sunt
apparatae pertractandae materiae formae, quas Commissiones Praeparatoriae
confecerant de gravibus quaestionibus theologicis: id est de rationibus, quae
inter Ecclesiam sunt et publicas Civitates, de necessitate Ecclesiae, de re
oecumenica; deinde de disciplina ecclesiastica, ubi actum est de rationibus
inter Episcopos et Religiosos Sodales intercedentibus, de institutione
clericorum, de scholis catholicis, de associationibus catholicis ; ac demum de
apostolatu laicorum.
Commissiones vero auxiliares de Emendationibus ac de Materiis
Mixtis quae dicuntur, allaborant, ut argumentorum tractandorum formas in hoc
postremo coetu Commissionis Centralis excussas recta ratione perficiant.
Commissio auxiliaris denique, cuius est normas de ordine Concilii celebrandi
exarare, munus suum paene absolvit.
Cum peractum his tribus annis laborem respicimus, quanto gaudio
perfunditur animus Noster, quanta serenitate hilaratur! Etenim cotidie vidimus
sumusque admirati opus sapienter et laeto cum studio patratum ab iis, qui,
Ecclesiae Cardinales, Antistites, Praelati, Generales Moderatores Ordinum et
Congregationum, Rectores studiorum Universitatum et Athenaeorum
ecclesiasticorum, sacerdotes e Clero saeculari et religioso
atque etiam quodam modo homines insignes ex ordine laicorum, pro sua quisque
parte hanc quasi mysticam turrim exaedificandam curaverunt, cui pacem et
abundantiam, ut est in psalmo (1), merito ominamur.
Proposita Nostra recta sunt atque sincera.
Sancta Ecclesia, quae a Iesu Christo constituta est veluti
civitas Domini, pacifica surgit inter varias hominum « turres », qui plerumque
id appetunt, quod non in Dei gloriam vertit, quaecumque ceterum sunt etiam bona
mentis eorum consilia, atque adeo ea quaerunt, quae causa sunt angoris et
periculi, quod tranquillae consortioni humanae iugiter impendet. Nos vero opus
laudabile persegui volumus maiore etiam cum alacritate ex quo, non modica cum
laetitia, ea apparere et vigescere vidimus, quae felices eiusdem exitus
portendunt.
Secundum veteris sapientiae effatum, « dimidium facti, qui
coepit, habet » (2). Re quidem vera adhuc in ipsis initiis consistimus: attamen
iam multiplicata testimonia egregii animorum habitus, videlicet labores ac
disceptationes prius in peculiaribus Commissionibus ac deinde in ampia
Commissione Centrali per hos tres annos peracta, toti terrarum orbi spectaculum
ad virtutem excitans praebuerunt; scilicet demonstrarunt, quam studiosa
observantia Ecclesiam omnes prosequerentur. Unde spem concipimus certam Deum
cumulatis donis benigne esse remuneraturum fraternam concordiam sinceramque
voluntatem, quae comprobant eximias vires in Ecclesia, Iesu Christi hereditate,
etiamnum exsistere, visibiles et invisibiles, naturales et supernaturales,
temporales et aeternas.
Cum in eo sit, Venerabiles Fratres et dilecti filii, ut in
vestras proficiscamini dioeceses vel ad varia munera ministerii episcopalis et
sacerdotalis obeunda, atque etiam ad paululum quietis capiendum post diuturnos
labores animosque roborandos in novum opus, ad quod vobis erit incumbendum, hoc
vos, rogamus : facite, ut iii, ad quos utcumque accedetis, sentiant, quam
suaviter affecti sitis iis, quae Romae vidistis, quam alacre studium unusquisque
impenderit ibidem Concilio appaiando; atque etiam ostendatis lucem irradiantem,
non quieti vesperi sed rutilantis solis praenuntiam qui proximo mense Octobri
orietur auspice Beata Maria Virgine, Matre Iesu et nostrum omnium Matre. Cunctos
moneatis, ut preces in dies crebriores et impensiores fundant Nobiscum secundum varios quidem
modos, quos pastorali sollicitudine acti aptiores duxeritis.
Quod de precationibus privatim vel communiter Concilii causa
faciendis ediximus, primarium quiddam est pro sacerdotibus et christifidelibus.
Libenter, quaesumus, hortationes excipiantur, quas nuntiis
crebro editis iterum iterumque addimus. Missae Sacrificium, Officium Divinum,
Marialis Rosarii preces profecto praevalidum praebent adiumentum, quo fervor
religiosus in populo christiano alatur, animi confirmentur piisque incitentur
laetitiis.
Venerabiles Fratres et dilecti filii: sermoni finem imponentes,
quiddam vobis paterna caritate suademus: Concilium Oecumenicum quod iam
proximum instat, causa est, cur plurima eius propria scripta continenter in
vulgus emittantur; quae quidem mentem oblectant ac digna existimatione
habentur. Nos ea, quantum fieri potest, non modico cum solacio legere solemus.
Sed velimus, ut una Nobiscum huiusmodi scriptis quasi sertum
quoddam adiungatis ad cotidianum animi incitamentum et peculiarem pietatis
exercitationem; scilicet velimus, ut cotidie, dum ad celebrandum Concilium nos
paramus, eventum sane magnum ac singulare Divinae Providentiae munus, legatis
aliquot paginas Evangelii Sancti Ioannis easque paululum meditemini: caput
primum, ubi conspiciuntur quodam modo aperiri caeli, et mysterium Verbi Dei
contemplandum se praebet; ubi loannis Baptistae, praecursoris Domini, praeconio
sonante terra trema fremitque: huius profecto testimonio, quod austerae
exemplis vitae, sermone, sanguine constat, tota evangelica enarratio permeatur
nitetque: caput decimum, quo parabola de Bono Pastore continetur; ex quo
auspicia Summi Nostri Pontificatus sumpsimus oratione a Nobis die quarta mensis
Novembris anno millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo habita, quo die in
Patriarchali Vaticana Basilica sacra tiara caput redimiti sumus; deinde ultimos
sermones Domini, qui in capitibus decimo quarto, decimo quinto, decimo sexto et
septimo habentur; praecipue vero extremam orationem lesu, quae est in capite
decimo septimo: Ut unum sint.
Ignoscite, quaesumus, Nobis, si aliquid, quod humilem Personam
Nostram attingit, cursim et leviter in memoriam vestram redigimus. In exordio
Summi Pontificatus Nostri voluimus Nobis indi nomen loannis, quod amplius quam
sex per saecula (1316-1958) penitus latebat.
Appellari
voluimus nomine Ioannis, quod Nobis et universae Ecclesiae perquam carum est:
videlicet ob eandem appellationem duorum virorum, qui propinquiores fuerunt et
sunt Christo Domino, humani generis Divino Redemptori et Ecclesiae Conditori.
Ioannes, praecursor Domini, testimonium dat — libenter idem
iteramus — de vero lumine, invictum testimonium iustitiae et libertatis adhuc
clero, populo, cuncto orbi terrarum edit et clamitat. Adsit sanetissimus
Propheta etiam celebrando Concilio Oecumenico atque id conferat, ut paretur Deo
plebs perfecta, ac muniantur semitae rectae Christo Regi et asperae viae in vias
planas convertantur: et ideo videat omnis caro salutare Dei (3).
Sancti Ioannis Apostoli, quem Iesus diligebat, proprium fuit
aetatibus omnibus tradere praecelsa secreta, quae Iesus Apostolis familiari
patefecit colloquio. Universae evangelicae veritatis praeconium e paginis illis
mirandis resultat. Dominus Iesus, ex hoc mundo discessurus, in doctrinae suae
arcanis discipulorum coronae explicandis diutius immoratur. In terrestris vitae
articulo constitutus, antequam verba illa proferat: « surgite, eamus », quibus
ad Calvariae montem iter ineatur, Iesus Christus summatim praecipua capita
exponit divini illius consilii, ex quo homines agnoscere debeant se excellere
dignitate filiorum Dei, et ad perfectionem vivendi et agendi strenue contendant.
Hoc loco, quo evangelica narratio attingit fastigium, quique
inter Sanctissimae Eucharistiae institutionem et Crucis sacrificium interponitur,
Ecclesia, humilis atque sublimis, quasi lineamenti vultus Divini Conditoris in
os suum refert, peculiaremque faciem suam effingit, et praegrave suscipit munus
illuminandi gentes, aeternam salutem impertiendi hominibus, humanam consortionem
sanctificandi.
Ex iis, quae tantum adumbravimus, invitamentum accipietis,
divina aspirante gratia, rem penitius tractandi : ex omnibus paginis illis
perspicue elucent veritas atque caritas, quibus vita sacerdotum et
christifidelium sanctior reddatur ac talis, ut alios sanctificet. Hinc lumen,
solarium, suavem animi inflammationem accipiet quicumque Domino Iesu confidit
certamque habet victoriam Ecclesiae ipsius, quae est una, sancta, catholica et
apostolica, hic in terra et per aeternitatis saecula.
Vobis cunctis singulis salus, benedictio et pax !
Amen.
(1) Ps. 121 7.
(2) Horat., Epist. I, 2, 40.
(3) Cfr. Luc. 3, 4-6.
|