CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II
SOLLEMNITER INCHOATUR
_________________
ALLOCUTIO
IOANNIS PP. XXIII
IN SOLLEMNI SS. CONCILII INAUGURATIONE*
Die 11 octobris menis a. 1962
Venerabiles Fratres,
1 .
Gaudet Mater Ecclesia quod, singulari
Divinae Providentiae munere, optatissimus iam dies illuxit, quo, auspice Deipara
Virgine, cuius materna dignitas hodie festo ritu recolitur, hic ad Beati Petri
sepulcrum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum sollemniter initium capit.
Concilia Oecumenica in Ecclesia
2 . Universa
Concilia — sive viginti Oecumenica sive innumera eaque non parvi pendenda
Provincialia et Regionaliaquae per succedentia tempora sunt celebrata, manifesto
vigorem Ecclesiae Catholicae comprobant et quasi fulgentia lumina in eius
annalibus recensentur
.Recentissimus humilisque eiusdem Principis Apostolorum Successor, qui vos
alloquitur, amplissisimum hunc Coetum indicens, id sibi proposuit, ut iterum
Magisterium Ecclesiasticum, numquam deficiens et ad finem usque temporum
perseverans, affirmaretur; quod quidem Magisterium rationem habens errorum,
necessitatum, rerum opportunarum nostrae aetatis, per hoc ipsum Concilium
omnibus hominibus, quotquot in orbe terrarum sunt, extraordinario modo, in
praesenti exhibetur.
Hanc igitur universalem incohans Synodum, Christi Vicarius, qui ad vos verba
facit, praeterita tempora, ut liquet, respicit eorumque veluti vocem, alacrem
animosque confirmantem, auscultat: libenter enim meminit bene meritorum Summorum
Pontificum, qui antiquissima et recentiore aetate fuerunt; et qui e Conciliorum
conventibus, sive in Oriente sive in Occidente a saeculo quarto ad Medium usque
Aevum et recentia tempora actis, venerandae gravisque huiusmodi vocis testimonia
transmiserunt. Haec non intermisso studio triumphum divinae et humanae illius
Societatis extollunt, scilicet Ecclesiae Christi, quae a Divino Redemptore
nomen, gratiae munera, vimque accipit totam.
Quodsi haec spiritualis laetitiae causa sunt, negare tamen non possumus
dolores et acerbitates plurimas per longam undeviginti saeculorum seriem hanc
historiam obscuravisse. Verum enim exstitit et exstat, quod olim Simeon senex ad
Mariam Matrem Iesu ore prophetico dixit: "Ecce positus est hic in ruinam et in
resurrectionem multorum... et in signum cui contradicetur" (Lc 2,34).
Atque Iesus ipse, aetate maturior, perspicue ostendit, quomodo homines per
tempora adversus Ipsum se essent gesturi, arcana haec proferens verba: "Qui vos
audit, me audit" (Lc 10,16). Praeterea haec effatus est, ut apud Sanctum
Lucam, qui superiora quoque verba refert, scriptum videmus: "Qui non est mecum,
contra me est, et qui non colligit mecum, dispergit" (Lc 11,23).
Gravissimae sane res et quaestiones ab humano genere dissolvendae, post
viginti fere saecula non mutantur; etenim Christus Iesus semper medium quasi
locum tenet historiae et vitae: homines aut ipsi ipsiusque Ecclesiae adhaerent,
atque adeo lucis, suavitatis, recti ordinis pacisque bonis fruuntur; aut sine
ipso vivunt vel contra ipsum agunt et consulto extra Ecclesiam commorantur, quo
fit ut confusio inter eos habeatur, mutuae rationes asperae efficiantur,
cruentorum bellorum impendeat periculum.
Hanc coniunctionem cum Christo eiusque Ecclesia Concilia Oecumenica,
quotiescumque ea celebrari contingit, sollemni quodam modo praedicant et
veritatis lucem quoquoversus emittunt, vitam singulorum hominum, domestici
convictus, societatis in rectas semitas dirigunt, spirituales vires excitant
atque stabiliunt, ad vera et sempiterna bona continenter animos erigunt.
Testimonia extraordinarii huius Magisterii Ecclesiae, scilicet universalium
Synodorum, ob oculos Nostros versantur, dum varias hominum aetates per haec
viginti saecula christiani aevi intuemur. Quae documenta pluribus magnique
ponderis voluminibus continentur ac veluti sacer thesaurus sunt aestimanda, qui
in tabulariis Urbis Romae ac totius orbis terrarum celebratissimis bibliothecis
est reconditus.
Origo et causa Concilii Oecumenici Vaticani II
3 .
Quod autem ad originem et causam attinet
maximi huius eventus, propter quem placuit Nobis vos hic congregare, satis est
iterum afferre testimonium humile quidem, sed quod Nos ipsi experientia possumus
probare: primo enim paene ex inopinato hoc Concilium mente concepimus, ac deinde
simplicibus verbis enuntiavimus coram Sacro Purpuratorum Patrum Collegio fausto
die illo vicesimo quinto mensis Ianuarii anno millesimo nongentesimo
quinquagesimo nono, in festo Conversionis Sancti Pauli Apostoli, in ipsa eius
Patriarchali Basilica ad viam Ostiensem. Statim adstantium animi subito tacti
sunt, quasi supernae lucis radio coruscante, et suaviter omnes affecti in vultu
oculisque. Simul vero vehemens studium toto terrarum orbe exarsit, cunctique
homines Concilii celebrationem studiose exspectare coeperunt.
Interea tres annos ad apparandum Concilium laboriosum est opus patratum, quod
eo pertinebat, ut accuratius et amplius inquireretur, quo honore essent hac
nostra aetate Fides, religionis usus, vigor coetus christiani ac praesertim
catholici.
Profecto haud immerito Nobis videtur hoc tempus in apparando Concilio
Oecumenico insumptum primum quoddam signum ac donum gratiae caelestis fuisse.
Huius ergo Concilii lumine illustrata, Ecclesia spiritualibus divitiis, ut
confidimus, augebitur atque, novarum virium robur ex illo hauriens, intrepide
futura prospiciet tempora. Nam, opportunis inductis emendationibus ac mutua
auxiliatrice opera sapienter instituta, Ecclesia efficiet, ut homines, familiae,
nationes reapse ad ea, quae supra sunt, mentes convertant.
Itaque propter Concilii huius celebrationem Summo Largitori omnium bonorum
gratiae maximae ex conscientiae officio sunt reddendae, et gloria Christi Domini
cum exsultatione praedicanda, qui est Rex invictus et immortalis saeculorum ac
gentium.
Opportunitas celebrandi Concilii
4 .
Aliud praeterea est, Venerabiles Fratres,
quod hac in re iuvat vobis ad considerandum proponere. Scilicet, in accensionem
laetitiae sanctae, quae sollemni hac hora animos afficit nostros, liceat Nobis
hoc in amplissimo consessu palam asseverare, initium Oecumenicae huius Synodi
opportunis sane temporis adiunctis contingere.
Saepe quidem accidit, quemadmodum in cotidiano obeundo apostolico ministerio
comperimus, ut non sine aurium Nostrarum offensione quorundam voces ad Nos
perferantur, qui, licet religionis studio incensi, non satis tamen aequa
aestimatione prudentique iudicio res perpendunt. Hi enim, in praesentibus
humanae societatis condicionibus, nonnisi ruinas calamitatesque cernere valent;
dictitant nostra tempora, si cum elapsis saeculis comparentur, prorsus in peius
abiisse; atque adeo ita se habent, quasi ex historia, quae vitae magistra est,
nihil habeant quod discant, ac veluti si, superiorum Conciliorum tempore, quoad
christianam doctrinam, quoad mores, quoad iustam Ecclesiae libertatem, omnia
prospere ac recte processerint.
At Nobis plane dissentiendum esse videtur ab his rerum adversarum
vaticinatoribus, qui deteriora semper praenuntiant, quasi rerum exitium instet.
In praesenti humanorum eventuum cursu, quo hominum societas novum rerum
ordinem ingredi videtur, potius arcana Divinae Providentiae consilia agnoscenda
sunt, quae per tempora succedentia, hominum opera, ac plerumque praeter eorum
exspectationem, suum exitum consequuntur, atque omnia, adversos etiam humanos
casus, in Ecclesiae bonum sapienter disponunt.
Hoc facile cernere est, si attento animo perpendantur gravissimae de re
politica et oeconomica quaestiones atque discrimina, quae hodie sunt. Quae omnia
tam sollicitos homines tenent, ut eorum curas cogitationesque a religiosis
negotiis avertant, quae ad sacrum pertinent Ecclesiae Magisterium. Huiusmodi
agendi ratio certe vitio non caret, ac merito est improbanda. Nemo tamen negare
potest, has novas inductas rerum condiciones, id saltem commodi habere, ut e
medio innumera illa impedimenta iam auferantur, quibus olim saeculi filii
liberam Ecclesiae actionem praepedire consueverant. Etenim satis est cursim
ecclesiasticos annales pervolvere, ut statim manifesto pateat, vel ipsa
Oecumenica Concilia, quorum vicissitudines aureis litteris Ecclesiae fastis
consignatae sunt, saepe non sine gravissimis difficultatibus ac doloris causis,
ob indebitam civilis potestatis interpositam auctoritatem, celebrata fuisse.
Huius enim mundi Principes interdum sibi quidem proponebant sincero animo
Ecclesiae patrocinium suscipere; quod tamen plerumque non sine spirituali
detrimento ac periculo fiebat, cum iidem saepius rationibus politicis ducerentur
suisque utilitatibus nimium studerent.
Fatemur quidem hodie Nos vehementi dolore affici, quod inter vos complures
Ecclesiae Pastores desiderantur, Nobis sane carissimi, qui ob Christi Fidem in
vinculis detinentur vel aliis impedimentis praepediuntur, et quorum recordatio
Nos permovet ut pro ipsis flagrantissimas Deo preces admoveamus; attamen non
sine spe ac magno solacio Nostro hodie factum esse cernimus, ut Ecclesia, tot
profanis praeteritae aetatis impedimentis tandem expedita, ex hoc Vaticano
Templo, veluti altero Apostolorum Cenaculo, per vos vocem suam, maiestatis
gravitatisque plenam, attollere possit.
Praecipuum Concilii munus: doctrina tuenda ac promovenda
5 .
Quod Concilii Oecumenici maxime interest,
hoc est, ut sacrum christianae doctrinae depositum efficaciore ratione
custodiatur atque proponatur.
Haec doctrina integrum complectitur hominem, corpore et animo compositum,
eademque iubet nos, qui huius terrae incolae sumus, ad caelestem patriam
peregrinos contendere.
Id autem ostendit, qua ratione mortalis haec vita componenda sit, ut nos
officiis satisfacientes, quibus erga terrestrem et caelestem Civitatem
obstringimur, finem nobis a Deo praestitutum assequi valeamus. Scilicet, omnes
prorsus homines, sive singuli sive inter se societate coniuncti, sine
intermissione officio tenentur caelestia bona consectandi, donec haec vita
suppetit, atque ad hoc assequendum, terrenas res adhibendi, ita tamen ut
temporalium bonorum usus sempiternam eorum beatitatem in discrimen non adducat.
Verum profecto est, Christum Dominum hanc pronuntiasse sententiam: "Quaerite
primum regnum Dei et iustitiam eius" (Mt 6,33). Quae vox "primum"
declarat, quo potissimum vires et cogitationes nostras dirigi oporteat;
nihilominus minime neglegenda sunt cetera huius Dominici praecepti verba, quae
subsequuntur: "et haec omnia adicientur vobis" (Mt 6,34). Ac revera
semper fuerunt ac sunt in Ecclesia qui, dum evangelicae perfectioni adipiscendae
omni studio vacant, simul ad civilem cultum adiutricem operam conferunt, cum ex
eorum vitae exemplis, ex eorumque salutaribus caritatis inceptis, ea, quae in
humana societate praestantiora ac nobiliora sunt, haud parum accipiant roboris
atque incrementi.
Ut autem haec doctrina multiplices attingat humanae navitatis campos, qui ad
singulos homines, ad domesticum convictum, ad socialem vitam pertinent, in
primis necesse est, ne Ecclesia oculos a sacro veritatis patrimonio a maioribus
accepto umquam avertat; at simul necesse habet, ut praesentia quoque aspiciat
tempora, quae novas induxerunt rerum condiciones, novasque vivendi formas, atque
nova catholico apostolatui patefecerunt itinera.
Hac de causa Ecclesia mirandis illis humani ingenii inventis doctrinarumque
incrementis, quibus hodie utimur, non iners affuit, neque iisdem recte
aestimandis impar evasit; sed haec omnia pervigili prosequens cura, homines
admonere non desinit, ut super ipsam rerum aspectabilium speciem, oculos ad Deum
omnis sapientiae et pulchritudinis fontem convertant, ne iidem, quibus dictum
fuit: "Subicite terram et dominamini", obliviscantur umquam gravissimi illius
praecepti: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Mt 4,10;
Lc 4,8), neu fluxa rerum fascinatio veri nominis progressionem impediat.
Qua ratione hodie doctrina promovenda sit
6 .
Hisce positis, satis manifestae sunt,
Venerabiles Fratres, partes quae, ad doctrinam quod attinet, Concilio Oecumenico
sunt demandatae.
Scilicet Concilium Oecumenicum primum et vicesimum - quod efficaci magnique
aestimando auxilio utitur eorum, qui scientia sacrarum disciplinarum,
apostolatus exercendi resque recto ordine agendi excellunt - integram, non
imminutam, non detortam tradere vult doctrinam catholicam, quae, licet inter
difficultates et contentiones, veluti patrimonium commune hominum evasit. Hoc
non omnibus quidem gratum est, tamen cunctis, qui bona voluntate sunt praediti,
quasi paratus thesaurus uberrimus proponitur.
Attamen nostrum non est pretiosum hunc thesaurum solum custodire, quasi uni
antiquitati studeamus; sed alacres, sine timore, operi, quod nostra exigit
aetas, nunc insistamus, iter pergentes, quod Ecclesia a viginti fere saeculis
fecit.
Neque opus nostrum, quasi ad finem primarium, eo spectat, ut de quibusdam
capitibus praecipuis doctrinae ecclesiasticae disceptetur, atque adeo fusius
repetantur ea, quae Patres ac theologi veteres et recentiores tradiderunt, et
quae a vobis non ignorari sed in mentibus vestris inhaerere merito putamus.
Etenim ad huiusmodi tantum disputationes habendas non opus erat, ut Concilium
Oecumenicum indiceretur. Verumtamen in praesenti oportet ut universa doctrina
christiana, nulla parte inde detracta, hic temporibus nostris ab omnibus
accipiatur novo studio, mentibus serenis atque pacatis, tradita accurata illa
ratione verba concipiendi et in formam redigendi, quae ex actis Concilii
Tridentini et Vaticani Primi praesertim elucet; oportet ut, quemadmodum cuncti
sinceri rei christianae, catholicae, apostolicae fautores vehementer exoptant,
eadem doctrina amplius et altius cognoscatur eaque plenius animi imbuantur atque
formentur; oportet ut haec doctrina certa et immutabilis, cui fidele obsequium
est praestandum, ea ratione pervestigetur et exponatur, quam tempora postulant
nostra. Est enim aliud ipsum depositum Fidei, seu veritates, quae veneranda
doctrina nostra continentur, aliud modus, quo eaedem enuntiantur, eodem tamen
sensu eademque sententia. Huic quippe modo plurimum tribuendum erit et
patienter, si opus fuerit, in eo elaborandum; scilicet eae inducendae erunt
rationes res exponendi, quae cum magisterio, cuius indoles praesertim pastoralis
est, magis congruant.
Qua ratione errores compescendi sint
7 .
Ineunte Concilio Oecumenico Vaticano
Secundo, manifesto ut alias numquam patet, veritatem Domini in aeternum manere.
Siquidem, dum aetas aetati succedit, incertas cernimus hominum opinationes alias
alias excipere, atque enascentes errores saepe cito velut nebulam sole depulsam
evanescere.
Quibus erroribus Ecclesia nullo non tempore obstitit, eos saepe etiam
damnavit, et quidem severitate firmissima. Ad praesens tempus quod attinet,
Christi Sponsae placet misericordiae medicinam adhibere, potius quam severitatis
arma suscipere; magis quam damnando, suae doctrinae vim uberius explicando putat
hodiernis necessitatibus esse consulendum. Non quod desint fallaces doctrinae,
opinationes, pericula praecavenda atque dissipanda; sed quia haec omnia tam
aperte pugnant cum rectis honestatis principiis, ac tam exitiales peperere
fructus, ut hodie homines per se ipsi ea damnare incipere videantur, ac
nominatim illas vivendi formas, quae Deum eiusque leges posthabeant, nimiam in
technicae artis progressibus positam confidentiam, prosperitatem unice vitae
commodis innixam. Ipsi magis magisque norunt, humanae personae dignitatem
eiusque congruam perfectionem negotium esse magni momenti et ad expediendum
perarduum. Quod autem maxime interest, iidem experiendo tandem didicerunt,
externam vim aliis impositam, armorum potentiam, politicum dominatum minime
satis esse, ad gravissimas, quae eos angunt, quaestiones feliciter dissolvendas.
Hisce in rerum adiunctis, Catholica Ecclesia, dum per Oecumenicum hoc
Concilium religiosae veritatis facem attollit, amantissimam omnium matrem se
vult praebere, benignam, patientem, atque erga filios a se seiunctos
misericordia ac bonitate permotam Humano generi, tot difficultatibus laboranti,
ipsa, ut olim Petrus misero illi qui ab eo stipem rogaverat, dicit: "Argentum et
aurum non est mihi: quod autem habeo hoc tibi do; in nomine Iesu Christi
Nazareni surge et ambula" (Act 3,6). Scilicet nostrorum temporum
hominibus Ecclesia non caducas porrigit divitias, neque beatitatem dumtaxat
terrenam pollicetur; sed supernae gratiae bona impertit, quae cum homines ad
filiorum Dei dignitatem erigant, tam valido praesidio et adiumento sunt ad
humaniorem efficiendam eorum vitam; uberioris doctrinae suae fontes aperit, qua
homines luce Christi collustrati penitus intelligere valent, quid ipsi revera
sint, qua dignitate excellant, quem finem prosequi debeant; per filios denique
suos ubique christianae caritatis spatia dilatat, qua ad dissensionum semina
evellenda nihil est aptius, et ad provehendam concordiam, iustam pacem
fraternamque omnium unitatem nihil est efficacius.
Unitas in christiana et humana familia fovenda
8 .
Huiusmodi Ecclesiae sollicitudo de
veritate promovenda atque tuenda, ex eo proficiscitur, quod, secundum Dei
consilium, "qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis
venire" (1Tim 2,4), homines nonnisi integrae revelatae doctrinae
praesidio aucti, ad absolutam firmissimamque animorum unitatem pervenire
possunt, quacum veri nominis pax sempiternaque salus coniungitur.
Hanc autem visibilem unitatem in veritate, nondum, pro dolor, universa
christianorum familia plene perfecteque assecuta est. At Ecclesia Catholica
officii sui esse ducit sedulam conferre operam ad magnum complendum mysterium
illius unitatis, quam Christus Iesus, imminente sacrificio suo, a Caelesti Patre
flagrantissimis rogavit precibus; atque suavissima fruitur pace, sciens se cum
hisce Christi precibus arctissime esse coniunctam; quin etiam sincero animo
gaudet, cum animadvertit has precationes etiam inter eos, qui extra eiusdem
saepta versantur, salutares atque uberiores usque multiplicare fructus. Etenim,
si rem probe consideramus, haec ipsa unitas, quam Iesus Christus pro Ecclesia
sua impetravit, quasi triplici supernae salutarisque lucis radio coruscare
videtur, cui respondent: unitas catholicorum inter se, quae firmissima atque in
exemplum praelucens servetur oportet; unitas praeterea ex piis precibus et
flagrantissimis votis constans, qua christiani ab hac Apostolica Sede seiuncti
expetunt ut nobiscum coniungantur; unitas denique existimatione atque
observantia erga Ecclesiam Catholicam innixa, ab iis exhibita, qui diversas
religionis formas adhuc non christianas profitentur.
Quam ad rem, est maxime lugendum, quod ingens adhuc humani generis pars -
quamvis omnes homines qui nascuntur ipsi quoque Christi Sanguine sint redempti -
nondum participet supernae gratiae fontes, qui in Ecclesia Catholica habentur.
Quo fit ut de Ecclesia Catholica, cuius lux omnia illuminat et cuius
supernaturalis unitatis vis in universae hominum familiae profectum redundat,
apte cadant haec Sancti Cypriani praeclara praeconia: "Ecclesia Domini luce
perfusa per orbem totum radios suos porrigit; unum tamen lumen est quod ubique
diffunditur nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia
ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius pandit: unum tamen caput
est et origo una et una mater fecunditatis successibus copiosa: illius fetu
nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu eius animamur".
Venerabiles Fratres,
Hoc sibi proponit Oecumenica Synodus Vaticana Secunda; quae, dum praecipuas
Ecclesiae vires in unum congregat, atque enixe studet, ut salutis nuntium ab
hominibus libentius excipiatur, quasi viam sternit ac munit ad efficiendam illam
humani generis unitatem, quae veluti necessarium fundamentum est, ut terrena
Civitas in similitudinem componatur Civitatis caelestis, "cuius rex veritas,
cuius lex caritas, cuius modus aeternitas".
Conclusio
9 .
Nunc autem "os nostrum patet ad vos" (2
Cor 6,11), Venerabiles in Episcopatu Fratres. Ecce nos iam in unum
congregatos in hac Vaticana Basilica, ubi Ecclesiae historiae cardo vertitur,
ubi nunc Caelum et terra artissimo coniunguntur foedere; hic ad Sancti Petri
sepulcrum, ad tot Sanctorum Decessorum Nostrorum tumulos, quorum cineres hac
sollemni hora quasi arcano quodam fremitu exsultare videntur.
Quod incohatur Concilium, veluti dies in Ecclesia oritur splendidissima luce
refulgens. Tantum aurora est; et iam primi orientis solis radii quam suaviter
animos afficiunt nostros! Omnia hic sanctitatem spirant, laetitiam excitant.
Contemplamur enim stellas claritate sua maiestatem huius templi adaugere, quae,
teste Ioanne Apostolo, vos estis; et per vos quasi aurea lucere candelabra circa
Principis Apostolorum sepulcrum, quae sunt Ecclesiae vobis concreditae. Simul
cernimus viros dignitate amplissimos, qui e quinque continentibus terris Romam
convenerunt, suarum Nationum personam acturi, quique omni cum reverentia atque
humanissima cum exspectatione hic adsunt.
Quare plane dicendum est, Caelites et homines ad celebrandum Concilium
consociatam conferre operam. Beatorum Caelitum partes hae sunt, ut labores
tueantur nostros; christifidelium, ut flagrantes preces ad Deum fundere pergant;
vestrum omnium, ut supernis Spiritus Sancti impulsionibus prompte obsecuti,
alacriter detis operam, ut labores vestri variarum gentium optatis ac
necessitatibus apprime respondeant. Haec ut contingant, a vobis postulantur
serena animorum pax, fraterna concordia, coeptorum temperantia, disceptationum
dignitas, deliberationum omnium sapientia.
Utinam studia atque opera vestra, in quae non tantum populorum oculi sed spes
quoque universi orbis sunt conversae, exspectationem cumulate expleant.
Omnipotens Deus, in Te, nostris diffisi viribus, fiduciam totam reponimus.
Super hos Ecclesiae tuae Pastores benignus respice. Supernae tuae gratiae lumen
Nobis adsit consilium capientibus, adsit leges ferentibus; et quas una Fide, uno
ore, uno animo ad Te preces fundimus, libenter exaudi.
O Maria, Auxilium Christianorum, Auxilium Episcoporum, cuius amorem nuper in
Lauretano templo tuo, ubi Incarnationis mysterium venerari placuit, peculiari
modo experti sumus, omnia ad laetum, faustum, prosperum exitum tua ope dispone;
tuque una cum Sancto Ioseph Sponso tuo, cum Sanctis Petro et Paulo Apostolis,
Sanctis Ioanne Baptista et Evangelista, apud Deum intercede pro nobis.
Iesu Christo, Redemptori nostro amantissimo, Regi immortali populorum et
temporum, amor, potestas et gloria in saecula saeculorum. Amen.
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 14, pp. 786-796.
|