The Holy See
back up
Search
riga

  ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
IN XXXVI CONGREGATIONE GENERALI
AD PATRES CONCILIARES IN VATICANA BASILICA ADUNATOS

Die 7 decembris mensis a. 1962

 

Venerabiles Fratres,

1. Singulari prorsus laetitia afficimur quod, sub exitum primae Sessionis Concilii Oecumenici Vaticani II, licet Nobis hodie salutare vos in hac Petriana Basilica congregatos.

2. Etenim modo recitata marialis precatio "Angelus Domini", quae Nobis suavissima est, vestras Congregationes Generales conclusit, quibus quidem, horum duorum mensium spatio, opus molis sane amplissimae est demandatum.

3. Perplacet nunc palam asseverare, Nos toto hoc temporis decursu vobiscum coniunctissimos fuisse; precibus in primis, quas fidentes ad Omnipotentem Deum, bonorum omnium largitorem, pro vobis effudimus; deinde sedula animi attentione, qua collatam a vobis operam suavi cum gaudio prosecuti sumus.

4. Quare hodiernam oblatam occasionem libenter nanciscimur, ut vobis omnibus gratam profiteamur voluntatem Nostram. Per vos, enim, qui sive dirigendo sive scribendo sive loquendo sive consilia dando, praeclarum in modum pastorales sollicitudines vestras ostendistis, a Nobis vox catholicorum omnium quodammodo audita est, qui undique terrarum hoc tempore ad vestros coetus tanta spe atque exspectatione oculos converterunt.

5. Praeterea meritae vestrae laudi etiam tribuimus, quod in vestris coetibus caritas in veritate profecto principem obtinuit locum; idque causa est cur Deo plurimas gratias persolvamus.

6. Congruens rei videtur gratulari de spectaculo, quod amplissimo hoc consessu Ecclesia una, sancta, catholica et apostolica orbi terrarum praebuit.

7. A die undecimo mensis Octobris, quo sacrorum Antistites catholici nominis Nobiscum sollemni pompa processerunt, suae dignitatis insignibus exornati, usque ad crastinum ritum, conspiciendam se praestitit Ecclesia docens, quae, singularibus hisce in rerum adiunctis congregata, incepit incumbere in studia, ac formulas ad fidem et mores quod spectat concipere, ad eum finem assequendum, propter quem Oecumenicum Concilium coactum est.

8. Quid autem dicendum de spectaculo, quod elapsa feria quarta contigit? Penitus commoto animo oculi Nostri complexi sunt perinsigne agmen vestrum, quod in Petriano foro flammae instar elucebat. Occursus fuit pius atque festivus, qui adstantibus christifidelibus praeclarum religionis exemplum comparavit.

9. Fulgenti illo coetu Patrem vidistis cum filiis suis; vosque omnes in episcopatu fratres cum Ipso congregati estis coram beatorum Caelitum aula, ut cum Ipso ingeminaretis preces, Ipsi animorum vestrorum vota et omina significaretis; qua data occasione gratiarum hymnum Christo Iesu eiusque suavissimae Matri una simul commoto animo fudimus.

10. Qua de vestrae caritatis significatione liceat Nobis animum perquam gratum iterum iterumque vobis profiteri.

11. Suaviter commoto animi affectu nunc crastinam diem praestolamur, qua, apud fulgens Apostolorum Principis sepulcrum, vos, peractis huius Sessionis laboribus, ad vestras profecturos Sedes consalutabimus. In qua sollemni caerimonia, ad quam christianorum hominum universitas mentem attento studio iam convertit, impensa filiorum pietate Immaculatam Virginem, Matrem Dei et nostram, venerabimur, ut, benigna praestita ope, nobis provida continenter adsit: illa cum Sanctis Caelitibus adiuvante, ministerio nostro omni cum honore et fructu fungi pergemus, quod nil aliud spectat, nil antiquius habet, quam ut Christi Evangelium a nostri temporis hominibus magis magisque cognoscatur, in rem libenter deducatur, atque in omnem civilis cultus provinciam securo gressu pervadat.

12. Id unum fuit Concilii indicendi consilium, id magna cum exspectatione et fiducia nos omnes cupimus, quotquot in Ecclesia Sancta pastoris partes gerimus.

Venerabiles Fratres,

13. Haec sunt omina et vota, quae ex imo pectore coram vobis hodie fundere tantopere exoptavimus, ut illo iterum iterumque frueremur gaudio, quod sacri Psaltae vocibus praedicatur: "Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum!" (Ps 133,1).

14. Dum ergo paterno animo laetamur, quod crastina die vos denuo videbimus, supernae benevolentiae munera vobis praesentissima invocantes, Apostolicam Benedictionem vobis peramanter dilargimur (1).

 


(1) AAS 55 (1963), pp. 33-35.

 

 

top