ALLOCUTIO
IOANNIS PP. XXIII
PRIMA SS. CONCILII PERIODO EXACTA
POST MISSAM PONTIFICALEM
AB E.mo CARDINALI EIUSDEM
BASILICAE ARCHIPRESBYTERO CELEBRATAM
Habita in Vaticana
Basilica,
in festo Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis
Die 8 decembris mensis a. 1962
Prima sessio Concilii Oecumenici
Vaticani secundi, quae initium cepit cum liturgicum celebrabatur festum Divinae
Maternitatis beatissimae Virginis Mariae, fauste concluditur sacratissimo hoc
die, quo Immaculata Conceptio Deiparae celebratur, magnis coruscantibus
splendoribus, qui a Dei hominumque Matre emanant.
Mysticus quidam caelestis arcus coniungit sacrum coetum, qui hodie peragitur,
cum Oecumenici Concilii rutilanti primordio, quod contigit die undecimo elapsi
mensis Octobris; hae duae liturgicae celebritates iucundam quandam suppeditant
occasionem gratiarum actionibus, quae Deo persolvi debent.
Praeterea, intimus qui subest
huic eventui sensus suavior exsistit, ubi in memoriam redigitur Decessorem
Nostrum Pium IX Concilium Vaticanum primum hoc eodem die auspicatum esse.
Iuvat has congruentias temporis
perpendere, quae si considerantur, licet intellegi magnos Ecclesiae eventus
obtingere lucente veluti sidere ac materne protegente Maria.
Concilium reapse est actus, quo in Deum creditur, legibus eius obtemperatur,
Divinae Redemptionis consilio sincere obsequi studetur: consilium dicimus, quo
"Verbum caro factum est de Maria Virgine". Cum igitur hodie Immaculata Virgo "de
radice Iesse" recolatur, a cuius radice flos ascendit (1), ingenti gaudio animi
nostri perfunduntur: etenim magis magisque cernimus hunc florem apparere,
praesertim cum sacri Adventus tempus decurrat.
Cum Antistites quinque continentium terrarum ex hac Petriana Aula ad dilectas
Dioeceses profecturi sunt — ut perfungi pergant officio pastorum, qui greges
suos sequuntur — in cogitatione versantur ea, quae adhuc effecta sunt; atque,
sumptis viribus ac perpensis agendi normis, futurum prospicitur, dum in
exspectatione est emetiendum iter, ut magnum inceptum perfecte in rem deducatur.
Tria capita Noster sibi sermo proponit: scilicet Concilii Oecumenici initium,
progressum, atque exspectatos fructus, ut fides, sanctitudo, apostolatus in
Ecclesiam et in civilem consortionem radios emittant.
Mentibus nostris penitus adhuc inhaeret ipsum initium Concilii Oecumenici,
videlicet spectaculum amplissimi illius conventus sacrorum Antistitum, e toto
terrarum orbe huc congregatorum. Quod per saeculorum decursum ad haec usque
tempora fieri contigit numquam. Scilicet "una, sancta, catholica et apostolica
Ecclesia" hominibus se obtulit coruscantem fulgore, qui a perenni munere ipsi
constituto exoritur, ostendens compagis suae firmitudinem, exercens flexanimam
ac blandam vim institutorum suorum. Meminisse etiam iuvat e plurimis gentibus
advenisse, qui, nomine suae cuiusque Civitatis Moderatorum, sollemnibus ob
ineundum Concilium interessent. Ac liceat Nobis gratum animum iterum iterumque
profiteri, quod nostri temporis homines cum admiratione exordium universalis
huius Synodi spectaverunt; atque undique allatae sunt ad Nos significationes
eorum, qui singulari cum studio, magna cum reverentia et existimatione, tantum
eventum conspiranter sunt recordati.
I. Concilii initium
Die igitur illo memorabili undecimo mensis Octobris Patrum mutua et socia
opera est inchoata. Primo vero gradu temporis in Concilii Oecumenici
celebratione absoluto, expedit iam ut de rebus actis paulisper recogitemus.
Prima Sessio, modo quodam lento et sollemni, quasi aditum aperuit ad magnum
ipsum opus Concilii; fuit scilicet initium, unde Patres alacri animo se penitus
in ipsam causam et in intimam rationem huius negotii, seu divini consilii
insinuarent. Oportebat sane ut fratres e longinquis regionibus advecti et in
eandem hanc vetustam Sedem congregati, se necessitudine attingerent; oportebat
ut invicem se intuerentur ad mutuos animorum sensus comperiendos; oportebat ut
scientiam, quam quisque experiendo sibi comparaverat, cum ceteris considerate et
frugifere communicaret, quasi significationem earum rerum, quae variis in locis
hominumque ordinibus, ad apostolatum quod attinet, effici contigit.
Facile intellegitur in tam amplo consessu nonnihil temporis necessarium
fuisse ut ad consensionem de rebus perveniretur quae, salva caritate, causam
praebuerant discrepantiae, minime quidem mirandae sed animos paulum
sollicitantis.
Id ipsum e provido Dei consilio propterea evenit, ut veritas in sua luce
poneretur et coram universa hominum societate manifesta fieret sancta libertas
filiorum Dei, quae in Ecclesia viget.
Neque fortuito coeptum est ab expendendo schemate de sacra Liturgia, utpote
quae ageret de rationibus, quae inter hominem ac Deum intercedunt. Sunt enim hae
summi momenti rationes, quae in solido fundamento Revelationis et Magisterii
apostolici innitantur oportet, ut opus impendatur in bonum animorum amplissima
illa cum iudicandi ratione, quae non sapiat nimiam illam levitatem et
festinationem, saepe propriam rationum inter solos homines.
Deinde quinque schemata proposita sunt, de quibus disceptatum est et
sententiae latae, quas utilissimas esse arbitramur ad certam ac definitam
compositionem approbationemque singularum constitutionum perficiendam, ita ut
merito colligi possit bona initia posita esse eorum de quibus adhuc erit
disputandum.
II. Concilii progressus
En inde, venerabiles Fratres, oculi Nostri ad operam illam convertuntur, quae
proximo novem mensium intervallo, licet tecta silentio nec tamen minore cum
gravitate, insumetur, postquam ad honoris vestri Sedes reversi eritis.
Dum unumquemque vestrum in sua quisque dioecesi contemplamur, commoto
oblectamento animus perfunditur Noster, cum sciamus vos, ex hac Urbe redeuntes,
fiduciae et caritatis fulgentem veluti facem commissis populis elaturos esse,
atque Nobiscum Deum impensius usque deprecaturos, ita ut in memoriam suavissime
reducantur verba Libri Ecclesiastici de Summo Sacerdote Simone: "et ipse stans
iuxta aram, et circa illum corona fratrum" (Eccli 50,13).
Ut videtis, mutua hac precum voluntatumque conspiratione navitas nostra
procedit.
Coniuncta opera ob sollemnem hanc celebritatem non intermittitur: immo
labores, qui nos omnes manent, maioris certo ponderis et momenti aestimandi
sunt, quam in ceteris Oecumenicis Conciliis fuerunt, dum intervalla fiebant.
Verum enimvero hodiernae vitae condicionibus singulorum hominum ac rerum ad
apostolatum spectantium sedulae communicationes omne genus faciliores redduntur.
Etiam nova Commissio nuper constituta, in quam delecti viri e Cardinalium
Collegio atque ex Episcoporum coetu cooptati sunt, ut universalis Ecclesiae
partes gererent, id plane testatur: nempe labores Concilii non interquiescere.
Etenim huius Commissionis proprium erit, proximis mensibus laboribus adesse et
moderari, atque, collatis consiliis cum singulis Concilii Commissionibus, valida
velut fundamenta iacere, ut Oecumenica Synodus ad felicem exitum perveniat.
Concilium ergo nostrum proximis novem mensibus, quibus sessiones intermittentur,
coeptum iter actuosissime perget.
Singuli Episcopi, etsi pastoralis officii sollicitudine astricti, proposita
nunc schemata, aliamque materiam, quae opportuno tempore mittetur, attente
meditabuntur atque perpendent. Quam ob rem Sessio, quae proximo mense Septembri
continget — cum omnes Concilii Patres Romam iterum optatissimi convenient —
secure, constanter atque expeditius procedet, praesertim cum maiorem rerum usum
hauriat ex coetibus in hac prima Sessione habitis; indeque sperare licet, fore
ut postero anno, qui erit quater centesimus ab exitu Concilii Oecumenici
Tridentini, laborum conclusio, quam Nostri dilectissimi populi exspectant, inter
sacrata gaudia diei Natalis Domini Nostri Iesu Christi habeatur, cum gloriam
Verbi Dei, quod caro factum est, videbimus et adorabimus.
III. Exspectati Concilii fructus
Dum igitur praesaga mente hanc peramplam munerum provinciam complectimur,
quae magna cum fiducia consociatae navitati patet, enixa exspectatione
afficimur, percupientes ut effectum magna illa consilia tandem consequantur,
quae in animo habuimus dum Concilium indicebamus: nempe ut "Sancta Ecclesia,
firma in fide, in spe solidata, et caritate ardentior, novo quodam ac iuvenili
floreat vigore; atque, sanctissimis legibus munita, in amplificando Christi
Regno sit magis efficax atque expedita" (2).
Quamvis, ut patet, nondum habeantur normae Concilii Oecumenici, quae post
eiusdem Concilii labores iam absolutos promulgabuntur, nihilominus iuvat
salutares fructus inde orituros iam nunc sitienti animo praecipere. Faxit Deus,
ut hi fructus non solum a catholicae Ecclesiae filiis percipiantur, sed etiam
redundent in ipsos fratres nostros, qui christiano censentur nomine, immo in
innumeros illos homines, christianae lucis nondum compotes, qui antiquissimo ac
praestantissimo civilis cultus patrimonio a maioribus accepto gloriantur. Qui
quidem nihil habent quod timeant ab Evangelii luce; quae, contra - ut
praeteritis aetatibus saepe contigit - valde conferre poterit ad excolenda
evolvendaque fecundissima illa religiosi sensus civilisque cultus germina, quae
apud eos reperiuntur.
Praesagus animus Noster iam illuc prospicit, venerabiles Fratres; ac probe
novimus, vos eadem ac Nos affici sollicitudine.
Cum illud tempus advenerit, tunc necesse erit ut in omnes navitatis Ecclesiae
campos, atque etiam in rei socialis provinciam, ea omnia deducantur, quae in
Oecumenica Synodo statuta fuerint, ac normis ab eadem Synodo conditis prompto
generosoque animo obtemperetur (3).
Quod quidem opus, maximi sane momenti, a sacris Pastoribus postulabit, ut
viribus unitis impensissimam dent operam sanae doctrinae praedicandae et
Concilii legibus sollerter exsequendis. Ad id efficiendum, advocanda erit etiam
adiutrix opera sacerdotum ex utroque Clero, Institutorum Religiosorum, necnon
laicorum hominum pro suo cuiusque munere atque facultate. Quorum omnium munus
hoc erit, ut Concilii Oecumenici laboribus christifideles alacri fidelique
voluntate respondeant.
Tunc procul dubio exoptata illucescet nova Pentecoste, quae Ecclesiam
spiritualibus viribus uberius ditabit eiusque maternum afflatum salutaremque vim
per omnes humanae navitatis provincias latius propagabit. Tunc Regnum Christi in
terris novo amplificabitur incremento. Tunc denique altius ac suavius in orbe
laetus resonabit humanae Redemptionis nuntius, quo confirmantur suprema
Omnipotentis Dei iura, fraternae caritatis vincula inter homines, pax, quae his
in terris promissa est hominibus bonae voluntatis.
Venerabiles Fratres,
Hi sunt commoti animi sensus, quibus urgemur, quique magnam spem
supplicationemque Nostram alunt. Peractis huius Sessionis laboribus, ad Nationes
vestras, ad dilectissimos vobis commissos greges iam reversuri estis; dum igitur
proficiscentes vos votis omnibus prosequimur, cupimus ut vestris sacerdotibus
atque fidelibus impensam benevolentiam significetis Nostram, ominum atque
votorum diserti interpretes facti. Quam ob rem, nunc Nos renovare iuvat bene
precantia verba, quibus Decessor Noster Pius nonus, in Oecumenico Concilio
Vaticano primo, Episcopos quondam affatus est: "Videtis, dilectissimi Fratres,
quam bonum et quam iucundum sit ambulare in domo Dei cum consensu. Sic ambulate
semper. Et quoniam Dominus noster Iesus Christus pacem Apostolis dedit, sic et
ego Vicarius indignus nomine suo do vobis pacem. Pax, ut scitis, expellit
timorem. Pax, prout scitis, claudit aures sermonibus imperitis. Ah! ista pax vos
comitetur omnibus diebus vitae vestrae" (4).
Superioribus qui abierunt mensibus, una simul congregati, suavissima hac
delectatione fruiti sumus, quae ab his Pii noni verbis tam apte declaratur.
Adhuc longum est iter nobis emetiendum: sed sciatis, Supremum Ecclesiae
Pastorem ad unumquemque vestrum amantissimas cogitationes continenter
convertere, dum in pastoralia munera incumbetis, quae a perficiendi Concilii
curis et sollicitudinibus minime disiunguntur. Triplicem laborum nostrorum
campum, communi navitati propositum, hodie vobis indicavimus, ut animum vobis
adderemus: fulgenti Concilii initio primus aditus patefactus est ad magnum illud
opus inchoandum; coniuncta opera proximis hisce mensibus alacris et cogitata
perget, ut Oecumenica Synodus optatissimos fidei, spei caritatisque fructus in
universa hominum familia aliquando edat. Triplex huiusmodi nota singulare
Concilii momentum et gravitatem praedicat.
Magni ergo ponderis negotia et onera nos exspectant; sed in itinere Deus ipse
nos sustentabit.
Nobiscum semper sit Immaculata Virgo Maria; item castissimus eius Sponsus
Ioseph, Concilii Oecumenici Patronus, cuius nomen ex hodierno die in Canone
Missae refulget, nos comitetur in via, qui Nazarethanae Familiae comes atque
auxiliator divinitus est datus; et cum ipsis sint Sancti Petrus et Paulus, una
cum Sancto Ioanne Baptista, cum universis Pontificibus, Pastoribus ac Doctoribus
Ecclesiae Dei.
Versamur in hac principe christianae familiae Basilica, apud Apostolorum
Principis sepulcrum; sed meminisse iuvabit Romanae dioecesis cathedrale templum
Lateranensem esse Basilicam, matrem et caput omnium Ecclesiarum, quae Divino
Servatori Iesu dicata est. Ipsi ergo Regi saeculorum et populorum, immortali et
invisibili, gloria et imperium in saecula saeculorum (5).
In hac suavi commotione iucunditatis, Caelum patescit supra capita nostra,
atque illinc splendor aulae caelestis ita super nos collucet, ut securam spem,
supernaturalem fidei constantiam, laetitiam pacemque placidissimam nobis
inferat.
Hoc superno illustrati lumine, dum vestrum praestolamur reditum, vos omnes,
venerabiles Fratres, salutamus "in osculo sancto" (6), divinorum munerum affluentiam
vobis enixe implorantes, quorum pignus et auspicium esto Apostolica Nostra
Benedictio (7).
(1) Cf. Is 11,1.
(2) Epistula autographa ad Germaniae Episcopos, die XI mensis Ianuarii
MCMLXII.
(3) Cf. Oratio ad Spiritum Sanctum pro Concilio Oecumenico.
(4) Mansi, 1869-70, p. 765,158.
(5) Cf. 1 Tim 1,17; Apoc. 1,6.
(6) Cf. Rom 16,16.
|