Die VIII Februarii mensis, a. 1963
Dilecti filii,
Causa laetitiae non parvae Nobis hodie affertur, cum vos hic coram aspicimus,
qui, in Almam Urbem ad summa Congregationis vestrae negotia tractanda
congregati, adire Nos voluistis, ut, nomine etiam universae Familiae Alfonsianae,
Christi in terris humili Vicario observantiam et obsequium testaremini.
Novimus enim Institutum vestrum, a Sanctissimo Redemptore appellatum, cuius
salvificum munus studiosius nititur participare, landabili pollere vigore,
utpote his praeteritis annis non modicis auctum incrementis, atque
Ecclesiae Sanctae Dei alacriter et fructuose inservire. Habetis igitur, cur de
iis, quae iam estis feliciter consecuti, in Domino gaudeatis, et gratias agatis
plurimas Deo, a quo omnia bona sive in singulos sive in hominum communitates
emanant ; habetis etiam invitamentum altiora appetendi, scilicet « aemulandi
charismata meliora » (1).
In praesens igitur celebratis maximum Congregationis vestrae conventum seu
Capitulum Generale, quod est sextum decimum, ex quo Institutum vestrum est
conditum, ideo praesertim, ut Regulam et Constitutiones eius rite
recognoscatis, ratione habita necessitatum et adiunctorum, quae quidem haec
tempora induxerunt. Quod negotium permagnam requirit prudentiam, cum ea, quae
primaria sunt in vita religiosa vobisque peculiariter proposita, sancte servanda
sint; ea autem, quae rerum vicissitudinibus sunt obnoxia, apte ad ea, quae haec
postulat aetas, accommodanda. Liquet autem id minime ita fieri debere, ut leges
huiusmodi ad saeculi fluxas et inanes rationes fiectantur, sed ut saeculum, id
est « vetus homo », facilius possit ad sanctimoniam adipiscendam adduci. Si ergo
Regula et Constitutiones vestrae retractantur, id propterea fit, quo maior
efficientia ipsis tribuatur.
Eas diligatis et sequamini oportet quasi certum indicem viae, quam
insistatis, et indubiam significationem voluntatis divinae, quam perficiatis.
Quodsi quis anceps haeret, quid in peculiari re agat, Regulam teneat, tuto gradu
procedet.
Nonnullis huiusmodi praeceptorum codex asperior interdum esse videtur;
aperiendus autem est durus cortex; nam fructus suavissimus invenietur in eo.
Religiosi scilicet viri veluti strenui milites sub Christi vexillis dimicent
oportet, prompto fortique animo servantes disciplinam, ab eo ductore sibi
impositam. Itaque ad unumquemque Congregationis vestrae sodalem haec verba S.
Ioannis per translationem volumus pertinere: « Accipe librum et devora illum »
(2).
Est praeterea Regula quasi thesaurus, in quo mens et pietas S. Alfonsi,
eximii Conditoris vestri, sunt reconditae ; per eam vos singulos iugiter blande
alloquitur, adhortans, incitans, arcens. Qui tantum diligit Paren- tem, omni ope
in eius mores, praeceptis illius obsequendo, se formare contendat.
De fructu dulci, qui in harum legum codice continetur, mentionem fecimus : sane, si ad mutuam caritatem, summopere
expetendam, diligentia Regulae accedit, certe efficitur, ut communiter vivendi
societas ea pace et laetitia fruatur, quam mundus ignorat. Recte igitur Thomas a
Kempis asseverat : « Nulla maior exstat iucunditas in monasterio et
congregatione fratrum et sororum, quam unanimitas animorum et concordia morum
cum observantia regulae et statutorum » (3).
Congregationis vestrae est sacris missionibus populum ad impensiorem vitam
christianam accendere; quod munus, e S. Alfonsi sententia, illius tam proprium
est, ut, eo ablato, Institutum ipsam causam, cur exstet, amittat. Ecclesia
gratiam vobis habet pro assidua opera, quam ad tam celsum officium pastorale
exsequendum contulistis atque confertis. Facite ut in posterum quoque
saluberrimis huiusmodi expeditionibus animorum bono quam diligentissime
consulatis.
Non est autem dubium, quin, ut alios sanctificare possitis, vos ipsos
oporteat virtutes colere impensissime vitamque ducere cum Deo coniunctam,
abstractam a saeculo. Quod itidem sine dubio continget, si Alfonsiana statuta
vestra fuerint cotidiana ratio cogitandi et agendi.
Hic denique coetus vester peculiaris eo tempore celebratur, quo amplissimus
et universalis Coetus coactus est, Concilium dicimus Oecumenicum Vaticanum
Secundum. Ut filios Ecclesiae, ex instituto a maioribus recepto, Petrianae
Cathedrae penitus deditos, vos omnes universos rogamus, ut, enixas preces ad
Deum fundendo et voluntarios cruciatus suscipiendo, divina auxilia tanti momenti
Conventui impetrare studeatis.
Nos vero Deum omnium bonorum Largitorem deprecamur, ut inceptis vestris
propitius adsit suaque sapientia aspiret, intercedente Beata Maria Virgine,
cuius Legifer Pater vester exstitit praeco mirabilis, cuiusque amorem filiis
tradidit quasi pretiosam hereditatem.
Ad paternam hanc propensamque voluntatem Nostram significandam Nos impellit
etiam grati animi officium, scilicet memoria boni spiritualis, quod, cum essemus
sacrorum alumnus et posteriore quoque tempore, ubertim percepimus e sacro
ministerio illustris cuiusdam sacerdotis ex Alfonsiana Familia vestra, qui
tunc conscientiae moderator in Romano Seminario erat.
Haec habuimus, dilecti filii, quae, fausta hac occasione oblata, vobis
suaderemus et ominaremur. Paternae vero caritatis, qua vos complecti- mur,
testis sit Apostolica Benedictio, quam vobis singulis cunctisque soda libus
vestris peramanter impertimus.
*A.A.S., vol. LV (1963), n.
4, pp.
229-231.
(1) Cfr. 1 Cor. 12. 31.
(2) Apoc. 10, 9.
(3) 1 Serm. ad Novit., 1.