 |
LEO PP. XIII
LITTERAE APOSTOLICAE
VIGILANTIAE STUDIIQUE
QUIBUS CONSILIUM INSTITUITUR
STUDIIS SACRAE SCRIPTURAE PROVEHENDIS
Vigilantiae studiique memores, quo depositum fidei Nos quidem longe ante alios
sartum tectumque praestare pro officio debemus, litteras encyclicas
Providentissimus Deus anno MDCCCXCIII dedimus, quibus complura de studiis
Scripturae sacrae data opera cumplectebamur. Postulabat enim excellens rei
magnitudo atque utilitas, ut istarum disciplinarum rationibus optime, quoad
esset in potestate Nostra, consuleremus, praesertim cum horum temporum eruditio
progrediens quaestionibus quotidie novis, aliquandoque etiam temerariis, aditum
ianuamque patefaciat. Itaque universitatem catholicorum, maxime qui sacri essent
ordinis, commonefecimus quae cuiusque pro facultate sua partes in hac caussa
forent; accurateque persequuti sumus qua ratione et via haec ipsa studia provehi
congruenter temporibus oporteret. Neque in irritum huiusmodi, documenta Nostra
cecidere. Iucunda memoratu sunt quae subinde sacrorum Antistites aliique
praestantes doctrina viri magno numero obsequii sui testimonia deferre ad Nos
maturaverint; cum et earum rerum, quas perscripseramus, opportunitatem
gravitatemque efferrent, et diligenter se mandata effecturos confirmarent. Nec
minus grate ea recordamur, quae in hoc genere catholici homines re deinceps
praestitere, excitata passim horum studiorum alacritate. Verumtamen insidere vel
potius ingravescere caussas videmus easdem, quamobrem eas Nos Litteras dandas
censuimus. Necesse est igitur illa ipsa iam impensius urgeri praescripta: id
quod Venerabilium Fratrum Episcoporum diligentiae etiam at que etiam volumus
commendatum.
Sed quo facilius uberiusque res e sententia eveniat, novum quoddam auctoritatis
Nostrae subsidium nunc addere decrevimus. Etenim cum divinos hodie explicare
tuerique Libros, ut oportet, in tanta scientiae varietate tamque multiplici
errorum forma, maius quiddam sit, quam ut id catholici interpretes recte
efficere usquequaque possint singuli, expedit communia ipsorum adiuvari studia
ac temperari auspicio ductuque Sedis Apostolicae. Id autem commode videmur posse
consequi si, quo providentiae genere in aliis promovendis disciplinis usi sumus,
eodem in hac, de qua sermo nunc est, utamur. His de caussis placet, certum
quoddam Consilium sive, uti loquuntur, Commissionem gravium virorum institui:
qui eam sibi habeant provinciam, omni ope curare et efficere, ut divina eloquia
et exquisitiorem illam, quam tempora postulant, tractationem passim apud nostros
inveniant, et incolumia sint non modo a quovis errorum afflatu, sed etiam ab
omni opinionum temeritate. Huius Consilii praecipuam sedem esse addecet Romae,
sub ipsis oculis Pontificis maximi: ut quae Urbs magistra et custos est
christianae sapientiae, ex eadem in universum christianae reipublicae corpus
sana et incorrupta huius quoque tam necessariae doctrinae praeceptio influat.
Viri autem, ex quibus id Consilium coalescet, ut suo muneri, gravi in primis et
honestissimo, cumulate satisfaciant, haec proprie habebunt suae navitati
proposita.
Primum omnium probe perspecto qui sint in his discipinis hodie ingeniorum
cursus, nihil ducant instituto suo alienum, quod recentiorum industria repererit
novi: quin imo excubent animo, si quid dies afferat utile in exegesim Biblicam,
ut id sine mora assumant communemque in usum scribendo convertant. Quamobrem ii
multum operae in excolenda philologia doctrinisque finitimis, earumque
persequendis progressionibus collocent. Cum enim inde fere consueverit
Scripturarum oppugnatio existere, inde etiam nobis quaerenda sunt arma, ne
veritatis impar sit cum errore concertatio. Similiter danda est opera, ut minori
in pretio ne sit apud nos, quam apud externos, linguarum veterum orientalium
scientia, aut codicum maxime primigeniorum peritia: magna enim in his studiis
est utriusque opportunitas facultatis.Deinde quod spectat ad Scripturarum auctoritatem integre asserendam, in eo
quidem acrem curam diligentiamque adhibeant. Idque praesertim laborandum ipsis
est, ut nequando inter catholicos invalescat illa sentiendi agendique ratio,
sane non probanda, qua scilicet plus nimio tribuitur heterodoxorum sententiis,
perinde quasi germana Scripturae intelligentia ab externae eruditionis apparatu
sit in primis quaerenda. Neque enim cuiquam catholico illa possunt esse dubia,
quae fusius alias Ipsi revocavimus: Deum non privato doctorum iudicio permisisse
Scripturas, sed magisterio Ecclesiae interpretandas tradidisse; Ğin rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium,
eum pro vero sensu Sacrae Scripturae habendum esse, quem tenuit ac tenet sancta
Mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum
sanctarum; atque ideo nemini licere contra hunc sensum aut etiam contra unanimem
consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretariğ (Concilium Vaticanum I, sessio III, Const. dogm. de fide catholica Dei
Filius, cap. 2, De revelatione); eam esse divinorum naturam Librorum,
ut ad religiosam illam, qua involvuntur, obscuritatem illustrandam subinde non
valeant hermeneuticae leges, verum dux et magistra divinitus data opus sit,
Ecclesia; demum legitimum divinae Scripturae sensum extra Ecclesiam neutiquam
reperiri, neque ab eis tradi posse qui magisterium ipsius auctoritatemque
repudiaverint. Ergo viris qui de Consilio fuerint, curandum sedulo, ut horum
diligentior quotidie sit custodia principiorum: adducanturque persuadendo, si
qui forte heterodoxos admirantur praeter modum, ut magistram studiosius
observent audiantque Ecclesiam. Quamquam usu quidem venit catholico interpreti,
ut aliquid ex alienis auctoribus, maxime in re critica, capiat adiumenti: sed
cautione opus ac delectu est. Artis criticae disciplinam, quippe percipiendae
penitus hagiographorum sententiae perutilem, Nobis vehementer probantibus,
nostri excolant. Hanc ipsam facultatem, adhibita loco ope heterodoxorum, Nobis
non repugnantibus, iidem exacuant. Videant tamen ne ex hac consuetudine
intemperantiam iudicii imbibant: siquidem in hanc saepe recidit artificium illud
criticae, ut aiunt, sublimioris; cuius periculosam temeritatem plus semel Ipsi
denuntiavimus.
Tertio loco, in eam studiorum horum partem, quae proprie est de exponendis
Scripturis, cum latissime fidelium utilitati pateat, singulares quasdam curas
Consilium insumat. Ac de iis quidem testimoniis, quorum sensus aut per sacros
auctores aut per Ecclesiam authentice declaratus sit, vix attinet dicere,
convincendum esse, eam interpretationem solam ad sanae hermeneuticae leges posse
probari. Sunt autem non pauca, de quibus cum nulla extiterit adhuc certa et
definita expositio Ecclesiae, liceat privatis doctoribus eam, quam quisque
probarit, sequi tuerique sententiam: quibus tamen in locis cognitum est
analogiam fidei catholicamque doctrinam servari tamquam normam oportere. Iamvero
in hoc genere magnopere providendum est, ut ne acrior disputandi contentio
transgrediatur mutuae caritatis terminos; neve inter disputandum ipsae revelatae
veritates divinaeque traditiones vocari in disceptationem videantur. Nisi enim
salva consensione animorum collocatisque in tuto principiis, non licebit ex
variis multorum studiis magnos exspectare huius disciplinae progressus. Quare
hoc etiam in mandatis Consilio sit, praecipuas inter doctores catholicos rite et
pro dignitate moderari quaestiones; ad easque finiendas qua lumen iudicii sui,
qua pondus auctoritatis afferre. Atque hinc illud etiam consequetur commodi, ut
maturitas offeratur Apostolicae Sedi declarandi quid a catholicis inviolate
tenendum, quid investigationi altiori reservandum, quid singulorum iudicio
relinquendum sit.Quod igitur christianae veritati conservandae bene vertat, studiis Scripturae
sunctae promovendis ad eas leges, quae supra statutae sunt, Consilium sive
Commissionem in hac alma Urbe per has litteras instituimus. Id autem Consilium
constare volumus ex aliquot S.R.E. Cardinalibus auctoritate Nostra deligendis:
iisque in communionem studiorum laborumque mens est adiungere cum Consultorum
officio ac nomine, ut in sacris urbanis Consiliis mos est, claros nonnullos,
alios ex alia gente, viros quorum a doctrina sacra, praesertim biblica, sit
commendatio. Consilii autem erit et statis conventibus habendis, et scriptis vel
in dies certos vel pro re nata vulgandis, et si rogatum sententiam fuerit,
respondendo consulentibus, denique omnibus modis, horum studiorum, quae dicta
sunt, tuitioni et incremento prodesse. Quaecumque vero res consultae communiter
fuerint, de iis rebus referri ad Summum Pontificem volumus; per illum autem ex
Consultoribus referri, cui Pontifex ut sit ab actis Consilii mandaverit. Atque
ut communibus iuvandis laboribus supellex opportuna suppetat, iam nunc certam
Bibliothecae Nostrae Vaticanae ei rei addicimus partem; ibique digerendam mox
curabimus codicum voluminumque de re Biblica collectam ex omni aetate copiam,
quae Consilii viris in promptu sit. In quorum instructum ornatumque praesidiorum
valde optandum est locupletiores catholici Nobis suppetias veniant vel utilibus
mittendis libris; atque ita peropportuno genere officii Deo, Scripturarum
Auctori, itemque Ecclesiae navare operam velint.
Ceterum confidimus fore, ut his coeptis Nostris, utpote quae christianae fidei
incolumitatem sempiternamque animarum salutem recta spectent, divina benignitas
abunde faveat; eiusque munere, Apostolicae Sedis in hac re praescriptionibus
catholici, qui sacris Litteris sunt dediti, cum absoluto numeris omnibus
obsequio respondeant.
Quae vero in hac caussa statuere ac decernere visum est, ea omnia et singula uti
statuta et decreta sunt, ita rata et firma esse ac manere volumus et iubemus;
contrariis non obstantibus quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die XXX Octobris MDCCCCII,
Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
LEO PP. XIII
|