The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BELEMENSIS DE PARÁ
(PETROSI CULMINIS)
*

DIVISO TERRITORIO ARCHIDIOECESIS BELEMENSIS DE PARÁ, NOVA PRAELATURA NULLIUS CONDITUR «PETROSI CULMINIS».

 

Animorum societas Ecclesia, quae veluti hospes et ad vena in terris degit, aeterna bona inde se sperans hausturam unde iam pignora accepit, Christi voluntate et auxilio veluti Christi Corpus «compactum et conexum» (Eph. 4, 16) indesinenter Crescit atque solidatur. Hanc ob rem cum venerabilis Frater Armandus Lombardi, Archiepiscopus titulo Caesariensis Philippi et in Brasilia Apostolicus Nuntius, ab Apostolica Sede petierit ut diviso territorio archidioecesis Belemensis de Pará nova ex eo praelatura «nullius» excitaretur, cumque Ioannes XXIII, Decessor Noster i. m., audito venerabili Fratre Alberto Gaudentio Ramos, Archiepiscopo Belemensi de Pará, eiusmodi postulationi concesserit, quin tamen ob lacrimabilem eius obitum Apostolicae Litterae conficerentur hac super re, summa Nostra potestate quae acta sunt rata habemus atque de consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium rebus Consistorialibus praepositorum sequentia decernimus. A territorio Ecclesiae Belemensis de Pará integrum territorium separamus municipiorum quae vulgo cognominantur Cachoeira do Ararí, Ponta de Pedras, Santa Cruz do Ararí, Muaná, Sâo Sebastiâo da Bôa Vista, Curralinho, quibus omnibus novam praelaturam «nullius» constituimus Petrosi Culminis appellandam, atque iisdem terminandam finibus atque municipia quae diximus simul sumpta, ut ad praesens per legem civilem finiuntur. Novae Sedis caput Praelatique domicilium in urbe quam vocant Ponta de Pedras erit, templumque paroeciale ibidem exstans Deo in honorem B. M. V. vulgo appellatae Nossa Senhora da Conceição dicatum ad gradum et dignitatem templi praelatitii attollimus, datis iuribus et privilegiis. Praelaturae autem eiusque pro tempore sacrorum Antistiti omnia iura et honores concedimus quae eiusmodi Ecclesiis competunt, obligationes etiam imponimus. Inter quas memorare placet esse sacrum Praesulem metropolitanae iurisdictioni archiepiscopi Belemensis de Pará obnoxium; teneri eum, graviter onerata conscientia, minus saltem Seminarium quam primum erige e pueris excipiendis qui ad sacerdotium vocentur; quod fiat ad iuris communis normas et iuxta regulas Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus; cum vero iuvenes adoleverint, qui meliores fuerint Romam mittantur in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, ut philosophiae sacraeque theologiae studiis dent operam. Mensam praelatitiam, quam vocant, constituent Curiae emolumenta, fidelium collationes atque ea bonorum pars quae ad normam canonis 1500 C. I. C. novae circumscriptioni obvenient. Ad clerum quod attinet censemus ut, his Litteris ad effectum adductis, sacerdotes Ecclesiae illi addicantur in cuius territorio beneficium aut ecclesiasticum officium habeant; eeteri auteru sacerdotes, clerici Seminariique tirones Ecclesiae illi in cuius territorio legitime degant. Documenta denique et acta quae novam praelaturam quovis modo respiciant a Curia Belemensi de Pará ad Curam Petrosi Culminis mittantur, ibique in tabulario religiose serventur. Ceterum haec quae mandavimus ad effectum adducet venerabilis Frater Armandus Lombardi, quem diximus, vel quem ille delegaverit, factis ad rem debitis facultatibus, dummodo sit vir in ecclesiastica dignitate constitutus; quod si eo tempore alius eidem Apostolicae Nuntiaturae in Brasilia praesit, hic mandata Nostra faciet. Qui autem rem perfecerit is documenta exarari curabit, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose senentur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quia immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem onmino hahenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 8, pp. 481-483

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top