The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KAYENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA KAYENSIS AD GRADUM ET DIGNITATEM
DIOECESIS EVEHITUR, EODEM NOMINE SERVATO.

 

Quod Sacrum Fidei Propagandae Consilium, post sententiam rogatum venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Maury, Archiepiscopum titulo Laodicensem in Phrygia et Apostolicum in Africa Occidentali Delegatum, opportunum fieri censuit, ut nempe apostolica praefectura Kayensis, Societati Missionariorum Africae concredita, in dioecesium ordinem referretur, per hoc enim et fidei praedicatoribus animus addi videtur et stabilius ibi locorum fundari Ecclesia, id Nos accipientes Nostraque auctoritate probantes, de consilio dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinalis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide Praefecti, ea quae sequuntur decernimus et iubemus. Apostolicam praefecturam Kayensem in dioecesis formam redigimus, servato nomine et finibus, quam BamakoŽnsi metropoli tamquam suffraganeam subicimus, curisque Missionariorum Africae committimus. Huius autem dioecesis caput erit urbs quam vulgari sermone Kayes cognominant, in qua Episcopus domici- lium collocabit cathedramque :figet, in tempIo videlicet Immaculatae Conceptioni dicato, quod ad cathedralis honorem tollimus, cum debitis privilegiis. Ecclesiam modo conditam iisdem quibus antea Missionariis Africae regendam committimus, ad Nostrum et Apostolicae Sedis nutum, datis scilicet sive dioecesi sive eius Praesuli iuribus, honoribus, privilegiis, impositis quae congruunt oneribus. Ad Canonicorum autem collegium quod attinet, permittimus ut, ob locorum huiusque temporis adiuncta, Canonicorum loco Consultores dioecesani renuntientur, qui Episcopo consilio et ope assint. Quod autem regimen administrationemque dioecesis respicit, cetera eiusmodi, ea serventur quae Codex Iuris Canonici statuit vel Sacra Congregatio Fidei Propagandae praescripserit. Ceterum haec Nostra decreta ad effectum deducenda curabit venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury, quem diximus, vel per se ipse, vel per alium, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutum virum. Rebus autem peractis, documenta idem exarari iubebit, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae mitti curabit.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 492-493

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top