 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KENGENSIS *
APOSTOLICA PRAEFECTURA KENGENSIS AD GRADUM ET DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR,
IISDEM FINIBUS EODEMQUE NOMINE.
Ut omnia in rerum natura nascuntur ac brevis solis vice ac fecunditate
adolescunt et florent, ita de omnibus fit Ecclesiis, quotquot in orbe terrarum
constituuntur: omnes enim, adorandi Spiritus instinctu et gratia, per certamina,
difficultates, vicissitudines omne genus, etsi modo natae, cito tamen et
augescunt, et crescunt christianorum frequentia, caritate, virtute, «donec
occurrant ... in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph., 4, 13).
Quod profecto etiam de praefectura apostolica Kengensi, in Congo, factum est,
adeo ut venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationi
Fidei Propagandae praepositi censuerint eandem ad gradum et dignitatem dioecesis
esse evehendam, petito nempe consilio a venerabili Fratre Vito Roberti,
Archiepiscopo titulo Tomitano atque in Congo ApostolicoNuntio. Quae cum ita
sint, Nos, haec omnia probantes, de Nostra apostolica auctoritate sequentia
statuimus atque iubemus. Praefecturam Kengensem in formam dioecesis
redigimus eodem nomine atque finibus. Eadem archidioecesis
Metropolitanae Leopoldopolitanae suffraganea erit, cuius sacro Praesuli
erit Episcopus Kengensis obnoxius. Qui sedem suam in urbe Kenge statuet, cathedra
episcopalis potestatis in templo principe ibi exsistente collocata. Idem
praeterea Canonicorum Collegium condet, vel, si id sit impossibile,
Consultores dioecesanos leget ut in administranda dioecesi ad normam iuris
iuvetur. Ad regimen dioecesis quod attinet, ad Seminarium, mensam atque
similia, ea omnia Iuris Canonici legibus temperentur. Postremo, cum hae
Litterae Nostrae ad exitum adductae fuerint, documenta et acta quae quovis
modo ad novam circumscriptionem ecclesiasticam respiciant, ad eius Curiam
episcopalem mittantur, ibique religiosa cura serventur.
Ceterum, ea quae
mandavimus venerabilis Frater Vitus Roberti, quem memoravimus, efficiat, vel
quem ille delegaverit. Qua re acta, idem documenta exarari studebit, quorum
exempla sincere stripta ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet.
Quod si alius eo tempore Apostolici Nuntii munere ibidem fungatur, hic mandata
Nostra omnia faciet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse
et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatns Nostri primo.
IACOBUS A. card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 485-486
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|