 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI PETRI DE SULA *
VICARIATUS APOSTOLICUS DE SANCTO PETRO
SULA, IN HONDURIA, AD DIOECESIS GRADUM EVEHITUR.
Sedis Apostolicae mos est atque consuetudo eas ecclesiasticas
circumscriptiones ad dioecesium dignitatem et gradum quandoque evehendi, in
quibus maxima est catholicarum rerum prosperitas fructuumque colligendorum spes.
Quod cum feliciter in Honduria etiam evenire noverimus, ad vicariatum scilicet
de Sancto Petro Sula quod attinet, visum est Nobis ea accipere et probare quae
Sacrum Consilium de Propaganda Fide hoc super negotio statuit. Qua de re, summa
et apostolica Nostra auctoritate ea quae sequuntur decernimus ac iubemus.
Vicariatum apostolicum de Sancto Petro Sula ad gradum dioecesis attollimus, cui
dehinc denominatio erit Sanctus Petrus de Sula, omniaque concedimus iura
et privilegiae quae ceteris in Ecclesia dioecesibus competunt iuxta Iuris
Canonici praescripta. Nova condita dioecesis suffraganea erit metropolitanae S edi
Tegucigalpensi, cuius item sacrorum Antistiti Episcopus Sancti Petri de Sula
obnoxius tamquam Metropolitae erit. Statuimus insuper ut norae dioecesis sedes
in urbe sit, cui per vulgus nomen est San Pedro Sula, in eiusdemque urbis maximo
templo episcopalis magisterii cathedra ponatur. Episcopo insuper curae erit ut,
pro Canonicorum collegio, consultores dioecesanos deligat, qui sibi consilio et
ope assint. Qui scilicet consultores suo munere cessabunt, Canonicis per alias
sub plumbo Litteras constitutis. Haec quae statuimus ut ad exitum adducantur
curet venerabilis Frater Sanctes Portalupi, Archiepiscopus titulo
Christopolitanus atque in Hondurensi Republica Apostolicus Nuntius, cuius quidem
sententia ad negotium perficiendum Sacrum Consilium Fidei Propagandae usum est.
Poterit etiam ille alium virum delegare, dummodo virum in ecclesiastica
dignitate constitutum. Quodsi tempore exsecutionis alius in Honduria Sedis
Apostolicae Nuntius erit, hic mandata Nostra faciet. Qui autem rem perfecerit,
congrua documenta exarari iubebit adque Sacram Congregationem de Propaganda
Fide, de more signata atque sigillo impressa, quam primum mittenda curabit. Hanc
vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressissive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hanibal Ferretti, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 490-491
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|