 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SIKASSENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA SIKASSENSIS, IN
REPUBLICA VULGO MALI COGNOMINATA, AD DIOECESIS GRADUM EVEHITUR, NOMINE IMMUTATO.
Praefectura apostolica Sikassensis cum, Deo
iuvante, eo in praesens sit ut, ob plurima catholicarum rerum suscepta
incrementa, spem optimam foveat iri in ea christianum nomen christianamque
legem magis magisque vulgatum, visum fuisse novimus venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus qui praesunt Sacrae Congregationi Fidei Propagandae,
audita quidem sententia venerabilis Fratris Ioannis Baptistae Maury,
Archiepiscopi titulo Laodicensis in Phrygia et Apostolici in Africa Occidentali
Delegati, posse eandem praefecturam ad dioecesis dignitatem evehi. Quod sane non
tantum pastoralium operum voluntatem fovere, sed praeclarum etiam esse
sodalibus Societatis Missionariorum Africae, ob indefessos iamdiu ibi
exanclatos labores, documentum.
Quapropter, ea accipientes quae iidem
Venerabiles Fratres Nostri faciendum censuerunt, qua pollemus summa et
apostolica Nostra auctoritate sequentia decernimus ac iubemus. Praefecturam
apostolicam Sikassensem ad gradum et dignitatem dioecesis extollimus, cum
iuribus congruis, factis praeterea eius Episcopo, cum concessis iuribus, obligationibus quae eiusdem dignitatis in Ecclesia viris competunt. Quas inter,
praecipuas habebit metropolitano iuri Archiepiscopi Bamakoënsis una cum sua
dioecesi obsequendi; suam sedem in urbe Sikasso statuendi, magisterii vero
episcopalis cathedram in templo Deo dicato in honorem Nostrae Dominae
Lapurdensis, in eadem urbe exstante; pro Canonicorum collegio, quod per alias
sub plumbo Litteras condetur, consultores dioecesanos eligendi, qui eum
auxilio consiliove iuvent. Decernimus praeterea ut modo condita dioecesis,
quam curis concredimus sodalium Missionariorum Africae Societatis, Sacrae
Congregationi de Propaganda Fide pergat esse obnoxia. Ceterum, haec quae
iussimus ut ad effectum deducantur curet venerabilis Frater Ioannes Baptista
Maury, cuius mentionem fecimus, facta eidem potestate etiam alium delegandi
virum, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutum. Qui negotium perfecerit documenta
de more exarari iubebit, ad Sacrum Fidei Propagandae Consilium quam primum
mittenda.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore
volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 487-488
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|