 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
HERMOSILLENSIS *
HERMOSILLENSIS ECCLESIA AD GRADUM SEDIS
METROPOLITANAE EVEHITUR, CUI SUFFRAGANEAE SUBICIUNTUR DIOECESES
OBREGONENSIS ET TIGIUANAËNSIS.
Mexicana natio, cuius fides «multo pretiosior auro quod per ignem probatur»
(1 Pt. 1, 7),
Apostolicae huic Sedi tantae usque curae fuit ut saepe, vel proximis annis,
dederint Romani Pontifices singularia erga eam suae benevolentiae ac
sollicitudinis documenta: agitur enim de nobili Ecclesiae parte, cuius
progressus, quos haud mediocres in religione et in civilibus rebus facit,
oportet sane pari externa compage fulciri. Quam ob rem, expostulanti venerabili
Fratri Aloisio Raimondi, Archiepiscopo titulo Tarsensi et in Ditione Mexicana
Apostolico Delegato, ut ibi locorum nova ecclesiastica provincia constitueretur,
cuius esset metropolis Ecclesia Hermosillensis, audito quid sentirent quorum
interesset locorum Ordinarii, de sententia venerabilium Fratrum Nostrorum S. R.
E. Cardinalium rebus Consistorialibus praepositorum atque summa Nostra potestate
sequentia decernimus. A provincia ecclesiastica Chihuahuensi Hermosillensem
Sedem seiungimus, eamque ad gradum et ordinem metropolitanae Sedis evehimus,
datis iuribus et honoribus quibus ceterae eiusdem ordinis Ecclesiae lege
ecclesiastica fruuntur; eadem iura Praesulibus facimus, quibus etiam onera
imponimus quae iusta sunto Venerabilem igitur Fratrem Ioannem Navarrete y
Guerrero, Hermosillensem Praesulem, archiepiscopali dignitate honestamus, factis
iuribus et honoribus, obligationibus etiam impositis quae Archiepiscopi
Metropolitae dignitatem consequuntur. Nova autem provincia ecclesiastica,
praeter Hermosillensem metropolim, Sedibus Tigiuanaënsi et Obregonensi
constabit, quam quidem a metropolitana circumscriptione Chihuahuensi separamus;
Chihuahuensis vero provincia Ecclesiis Chihuahuensi, Civitatis Iuarezensis et
vicariatu Apostolico Tarahumarensi. Ceterum volumus haec Nostra decreta
venerabilis Frater Aloisius Raimondi, quem diximus, ad exitum adducat, vel quem
ille delegaverit, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta documenta
exarentur, quorum sincera ex empia ad Sacram Congregationem Consistorialem cito
mittantur. Quodsi alius eo tempore Apostolicus Delegatus in Ditione Mexicana
erit, hic iussa Nostra faciet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti,
Protonot. Apost.
Caesar Federici,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 496-497
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|