The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MANAĖNSIS-PARINTINENSIS*

AB ECCLESIIS MANAĖNSI ET PARINTINENSI QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR, QUIBUS TRES NOVAE PRAELATURAE NULLIUS CONSTITUUNTUR, «BORBENSIS», «COARITANA »
ET «ITACOATIARENSIS» APPELLANDAE.

 

Ad Christi, divini hominum Magistri, similitudinem, qui in has terras idcirco descendit ut cum hominibus non modo immortalem vitam communicaret, sed abundantius per suam mortem communicaret (cf. Io. 10, 10), et Nos, Quos nuper Deus, quamquam viribus impares omnino sumus tanto oneri ferendo, ad regendam et administrandam christianam rempublicam secreto consilio vocavit, in hoc industriam Nostram omnem ponimus ut, bene rebus in omnibus Ecclesiis dispositis, non solum populi aeternae vitae adipiscendae copiam habeant, sed abundantius, quantum in Nobis, habeant. Qua de causa, cum venerabilis Frater Armandus Lombardi, Archiepiscopus titulo Caesariensis Philippi et in Brasilia Apostolicus Nuntius, ante locorum Ordinariis sententiam rogatis, id Proposuerit ut nonnulla territoria ab Ecclesiis Manaėnsi et Parintinensi separata in formam praelaturae «nullius» redigeremus, Nos consilio expetito a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinnlibus Sacrae Congregationi Consistoriali praepositis, apostolica Nostra autoritate, haec quae sequuntur decernimus et iubemus. Ab archidioecesi Manaėnsi sequentia municipia, ut sunt per civilem legem terminata, detrahimus, nempe: Autazes, Axini, Borba, Canūma, Miriti, Nova Olinda do Norte, Novo Aripuańa, Prainha; a praelatura vero «nullins» Parintinensi mUllicipia Mundurucśs et Paraconķ separamus, item lege civili finita; quibus territoriis novam praelaturam constituimus Borbensem nomine, cuius erit urbs Borba caput et Episcopi domicilium, templo S. Antonii Patavini ibidem exstante, quod populus «Santuario do Santo Antonio de Borba» vocat, ad praelaticii dignitatem evecto. Item ab archidioecesi Manaėnsi territoria municipiorurn Aiapuį, Anamā, Anori, Beruri, Camarį, Coarķ, Codajįs, Manacapuru, Piorini dividimus, novamque ex iis praelaturam condimus, Coaritanam appellandam. Erit huius nome circumscriptionis sedes Urbs Coari, templum vero praelaticium id erit, quod est S.Annae dicatum. Tandem ab eadem archidioecesi municipia distrahimus: Eva, Itacoatiara, Itapeassu, Itapiranga, Sćo Sebastićo, Silves, Urucarį, Urucurituba; ex quibus tertiam praelaturam fundamus, Itacoatiarensem, cognominandam, id statuentes ut Praelatus sedem suam in civitate Itacoatiara ponat, cathedram nutem in templo B. M.V. a SS. Rosario (Nossa Senhora do Rosario), quod scilicet ad gradum templi praelaticii extollimus. Omnes autem Ecclesias quas excitavimus subiectas esse tamquam suffraganeas archidioecesi Manaėnsi decernimus. Curent sacri Praesules, quibus hae praelaturae regendae committentur, idque grave onus habeant, ut Seminarium saltem minus in unaquaque struant, pueris bonae spei excipiendis, qui ad sacerdotium Dei benignitate excitentur; cum vero iuvenes theologiae atque philosophiae studere debeant, qui fuerint optimi Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum. Mensas, quae dicuntur, praelaticias efficient: dos ab auctoritate civili statuta, fidelium collationes, bona quae iuxta canonem 1500 C. I. C. novis Ecclesiis provenient. Ad clerum quod attinet, statuimus ut sacerdotes qui, his Litteris ad affectum adductis, in novarum praelaturarum territorio beneficimn vel officium habeant, iisdem ascribantur; ceteri clerici, Seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Monemus praeterea ut documenta et acta quae ad novas circumscriptiones respiciant, cito ad earum Curias mittantur, ibique religiose serventur. Ceterum, volumus ut has Litteras Nostras venerabilis Frater Armandus Lombardi exsequi curet, vel quem ipse delegaverit. Re vero confecta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licent; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 493-495

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top