 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TIGIUANAËNSIS *
VICARIATUS APOSTOLICUS TIGIUANAËNSIS AD GRADUM EVEHITUR
DIOECESIS, EODEM NOMINE IISDEMQUE SERVATIS FINIBUS.
Pro Apostolico munere, quod Nos christianorum omnium constituit Pastorem, id
accipiendum esse aestimavimus quod, ad maiorem fidelium utilitatem consequendam,
proposuit venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis
atque in Mexicana Dicione Apostolicus Delegatus. Ille enim optime fieri putavit
si vicariatus apostolicus Tigiuanaënsis ad dioecesis gradum eveheretur.
Exquisita igitur hac super re sententia venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium, qui Sacrae Congregationi Consistoriali praesunt, de suprema
potestate Nostra, vicariatum apostolicum Tigiuanaënsem ad dioecesis dignitatem
extollimus, eodem serrato nomine iisdemque quibus
antea cingebatur finibus. Statuimus etiam ut templum cathedrale idem sit quod,
Deo dicatum in honorem B. M. V. a Guadalupe, in urbe vulgo Tijuana exstat. Quae
urbs sedes praeterea Episcopi erit. Congrua iura sive nova dioecesis sive eius
sacrorum Antistes habebit, qui etiam iustis obligationibus obstringetur, quibus
ceteri in Ecclesia Episcopi. Has inter, sequentes numeramus: esse eum, una cum
sua dioecesi, metropolitano iuri Archiepiscopi Hermosillensis obnoxium, cuius
Sedem hoc ipso die Metropolitanam fecimus; ei esse consultores dioecesanos
deligendos, qui, donec Canonicorum collegium per alias sub plumbo Litteras
constituatur, sibi auxilio et consilio sint. Mensam episcopalem, quae dicitur, Curiae emolumenta constituent, a fidelibus sponte data pecunia, omnia
alia, bona ad vicariatum apostolicum Tigiuanaënsem usque nunc pertinentia.
Quod denique attinet ad conditae dioecesis regimen, administrationem, Vicarii
Capitularis Sede Vacante electionem, aliaque id genus, ea serventur quae leges
ecclesiasticae praescribunt. Ut haec omnia quae iussimus ad effectum adducantur
venerabilis Frater Aloisius Raimondi curet, vel per se ipse vel per alium
delegatum virum, dummodo sit ecclesiastica dignitate praeditus. Qui vero
negotium perfecerit, documenta exarari faciet, eademque de more ad Sacram
Congregationem Consistorialem quam primum mittet.
Hanc vero Constitutionem
nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam
decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam
obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis,
contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus.
Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere
liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis
sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate
constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino
habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti,
Protonot. Apost.
Caesar Federici,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 497-498
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|