The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NAMPULENSIS (CABRALOPOLITANAE)*

DETRACTO AB ECCLESIA NAMPULENSI TERRITORIO, NOVA EX EO CONDITUR DIOECESIS, «CABRALOPOLITANA» APPELLANDA.

 

Nampulensis dioecesis territorium tam est latitudine patens, tam incolis frequens ut opportunum visum sit reique christianae perutile alteram ex eo, tamquam germen ex germine, Ecclesiam excitare. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Maximilianus de Furstenberg, Archiepiscopus titulo Paltenus et in Lusitania Apostolicus Nuntius, iuxta sollemnes conventiones die septimo mensis Maii, anno MCMXL inter Sanctam Sedem et Lusitanam Rempublicam habitas atque kalendis Iuniis eodem anno confirmatas, ab Apostolica Sede expostulaverit ut nova ex Ecclesiae Nampulensis territorio dioecesis constitueretur, post sententiam rogatum venerabilem Fratrem Emmanuelem de Medeiros Guerreiro, Episcopum Nampulensem, adhibitis precibus libenter concedimus,  Nostraque auctoritate sequentia decernimus: e dioecesis Nampulensis territorio integrum seiungimus civilem districtum quem Nyassa vocant, eumque in dioecesis formam redigimus, iisdem circumscribendae finibus ac districtus ille finitur, atque Cabralopolitanae nomine appellandae, ex Urbe principe vulgo Villa Cabral nuncupata. Novae dioecesis sedes urbs erit Villa Cabral cognominata, in qua Episcopus suum domicilium ponet, cathedram autem in templo curiali ibidem exstante Deo in honorem S. Iosephi dicato, quod ad tempus, usque dum aliud dignius exstruatur, dignitate cathedralis aedis honestamus, cum iuribus et privilegiis. Sacri Cabralopolitani Antistites omnibus iuribus et honoribus fruentur, obligationibus etiam adstringentur quae sunt Episcoporum residentium propria. Decernimus etiam ut eadem Sedes Cabralopolitana suffraganea sit metropolitanae Ecclesiae de Lourenço Marques, eiusque Episcopus Archiepiscopo tamquam Metropolitae obnoxius. Ad Canonicorum collegium quod attinet, volumus ut, quoadusque constituatur, Consultores dioecesani ad iuris normam renuntientur, qui Episcopo consilio et ope assint. Mensam episcopalem quam vocant, constituent dos a civili Gubernio danda, Curiae emolumenta, fidelium liberae collationes eaque bonorum pars quae ad normam canonis 1500 C. I. C. novae dioecesi obvenient. De clero autem iubemus ut, simul ac Cabralopolitana dioecesis condita fuerit, ei Ecclesiae sacerdotes censeantur addicti in cuius territorio officium vel ecclesiasticum beneficium habeant; ceteri autem clerici seminariique tirones ei in qua legitimum habeant domicilium. Quod autem ad regimen attinet, ad electionem Vicarii Capitularis Sede vacante, cetera eiusmodi, Iuris Canonici normae omnino serventur. Documenta denique et acta quae ad novam dioecesim respiciant a Curia Nampulensi ad Cabralopolitanam mittantur, in condendo tabulario religiose custodienda. Ceterum has Litteras Nostras exsequendas curabit venerabilis Frater Maximilianus de Furstenberg, vel quem ille delegaverit, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero peracta, idem documenta exarari faciat, quorum sincera exempla quam cito ad Sacram Congregationem Consistorialem mittet. Quod si fiat ut eo tempore alius Apostolicae Nuntiaturae in Lusitana Republica praesit, hic mandata Nostra faciet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur viro suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Rinus Marsiglio
pro Apost. Canc. Regente

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 499-500

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top