 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NACHINGWEAENSIS *
AB ABBATIA NULLIUS NDANDAĖNSI
QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR,
«NACHINGWEAENSIS» APPELLANDA.
Quotiens datur novam in saeptis Ecclesiae dioecesim constituere, novamque
veluti gemmam eandemque immensi pretii eius coronae contexere, magno sane,
instar patris, gaudio afficimur, qui filiis familiaeque suae bene consuluit:
omnis enim dioecesis quae nascitur non modo certissimum est documentum
christianam fidem ibi loci ad Christi votum et iussum (cf. Mt. 28, 19)
feliciter profecisse, verum etiam haud inanis spei causa est fore ut nostra
sacra religio, sine qua nulla salus hominibus, vel maiora in posterum capiat
incrementa. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Vido Del Mestri, Archiepiscopus
titulo Tuscamiensis idemque in Africa Orientali Apostolicus Delegatus, id
proposuerit ut in Tanganyikae territorio nova dioecesis conderetur, Nos, re bene
reputata sententiaque expetita a Sacra Congregatione Christiano Nomini
Propagando, de Nostra apostolica auctoritate ea quae sequuntur decernimus atque
iubemus, Ab abbatia «nullius» Ndandaėnsi districtus, quos vocant, separamus, qui
populari lingua Tunduru et Masasi cognominantur; item eam partem districtus de
Nachingwea, quae ad occidentem vergit urbis Mnero; quibus territoriis novam
dioecesim condimus, Nachingweaensem appellandam, eandemque a Patribus
Societatis Divini Salvatoris regendam atque administrandam. Eius autem limites
erunt: ad septemtriones, archidioecesis Daressalaamensis; ad orientem solem, Abhatia «nullius» Ndandaėnsis; ad meridiem vero, territorium de Mozambico; ad
occidentalem denique plagam, abbatia «nullius» Peramihoėnsis, Nova praeterea
Ecclesia archidioecesi metropolitanae Daressalaamensi erit suffraganea, cuius
sacro Praesuli Episcopus Nachingweaensis obnoxius erit. Episcopus in urbe quam
vulgari sermone Nachingwea dicunt sedem suam collocabit, cathedramque
episcopalis auctoritatis in templo principe ibi exstante ponet, cui sane omnia
iura et privilegia facimus ad talia templa spectantia. Canonicorum collegium
Antistes Naehingweaensis
condat; quod si statim fieri non possit, Consultores dioecesanos eligat, qui
consilio atque ope praesto sint. Ad cetera quod attinet, ad regimen, nempe,
dioecesis, ad cleri et populi iura, ad electionem Vicarii Capitularis, sede
vacante, aliaque huiusmodi, praescripta Iuris Canonici omnino serventur.
Ceterum, quae per has Litteras iussimus, venerabilis Frater Vido Del Mestri
exsequatur, cui iura debita ad negotium faciendum damus, sive nempe per se agat,
sive per alium. Re vero acta, idem documenta exarari studebit, eademque sinceris
exemplis ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide cito mittet.
Hanc vero
Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut
quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque
igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus
omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumperc liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis,sive
typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die quinto mensis Augusti, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card.
AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Petrus Rossano
pro Apost. Canc. Regente
Ioannes Calleri,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 501-502
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|