 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ROSARIENSIS *
ROSARIENSIS DIOECESIS AD GRADUM ET
DIGNITATEM METROPOLITANAE ECCLESIAE EVEHITUR, CUI SUFFRAGANEAE SUBICIUNTUR
DIOECESES S. NICOLAI DE LOS ARROYOS ET CERVI LUSCI.
Summorum Pontificum Decessorum Nostrorum vestigia prementes, quibus, pro suo
erga nobilem Argentinam Rempublicam amore, maximae id semper curae fuit ut
catholica fides in ea solida atque expressa vigeret, novis ecclesiasticis
circumscriptionibus datis, aliis aliter dispositis, libentissima voluntate ea
accepimus quae venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, Archiepiscopus titulo
Sidetanus et in Argentina Republica Apostolicus Nuntius ab Apostolica Sede
petiit, ut dioecesis Rosariensis ad metropolitanae Sedis gradum eveheretur
novaque simul ecclesiastica provincia constitueretur. Quam ob rem, post auditam
sententiam quorum interesset Episcoporum, consensuque suppleto eorum qui aliquod
ius in hac re habeant vel se putent habere, summa Nostra potestate sequentia
decernimus. Rosariensem Sedem ad gradum et dignitatem metropolitanae
Ecclesiae attollimus, omnia iura et honores dantes quae huiusmodi Ecclesiis iure
communi debentur. Item Rosariensem sacrorum Antistitem archiepiscopali decore
simulque Metropolitae dignitate honestamus, datis scilicet iuribus, privilegiis,
insignibus quae ei competunt, impositis oneribus et obligationibus quae sunt
Metropolitarum propria. Quibus iuribus primus fruetur, ut par est,
obligationibusque tenebitur venerabilis Frater Villelmus Bolatti, adhuc
Episcopus Rosariensis, quem Archiepiscopum Metropolitam renuntiamus. Novae
metropolitanae Ecclesiae suffraganeae erunt dioecesis S. Nicolai de Los Arroyos,
quam a provincia ecclesiastica Bonaërensi separamus, atque Cervi Lusci
dioecesis, quam hoc ipso die condimus. Quorum Praesules metropolitanae
iurisdictioni Rosariensis Archiepiscopi subicientur. Quae autem his Litteris
Nostris mandavimus perficienda curabit venerabilis Frater Humbertus Mozzoni,
quem memoravimus, cui omnes potestates agendae rei concedimus, quas poterit, si
visum fuerit, cuilibet viro delegare, dummodo in ecclesiastica dignitate
constituto. Acto vero negotio, idem documenta exarari iubebit eademque sinceris
exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittet. Quodsi eo tempore
quo hae Litterae ad exitum sint deducendae alius Apostolicae in Argentina
Republica Nuntiaturae praesit, hic mandata Nostra faciet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum ex arce Gandulfi, prope Romam, die duodecimo mensis Augusti, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 503-504
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|