Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TUCUMANENSIS (SS. CONOEPTIONIS IN ARGENTINA)

*

AB ARCHIDIOECESI TUCUMANENSI QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA DIOECESIS CONDITUR,
«SANCTISSIMAE CONCEPTIONIS IN ARGENTINA» COGNOMINANDA.

 

Condere dioecesim cum sit novae spei semina Ecclesiae sulcis committere, quibus turgescentibus eadem iusto tempore fructus laetissimos colligat, aut etiam novum relucentis flammae ignem accendere ad hominum illuminationem, idcirco Nos, populorum omnium patres constituti, libenti quidem animo novas ubique Sedes excitandas curamus, cum id populi alicuius aut bonum postulet, aut utilitas exigat, aut etiam necessitas iubeat. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, Archiepiscopus titulo Sidetanus, et in Republica Argentina Apostolicus Nuntius, ab hac Romana Sede enixe expostulaverit ut, diviso territorio Tucumanensis archidioecesis, nova constitueretur dioecesis: id enim in ea regione maiora esse incrementa rei religiosae daturum; Nos consilio petito a venerabili Fratre Ioanne Carolo Aramburu, Archiepiscopo Tucumanensi, haec auctoritate Nostra censemus. Ab archidioecesi Tucumanensi territorium civilium provinciarum, seu ut dicunt, Departamentos, separamus, quas populus Chicligasta, Graneros, Leales, Monteros et Rio Chico cognominant; quo territorio novam dioecesim condimus Sanctissimae Conceptionis in Argentina appellandam, cuius hi erunt fines: ad septemtriones, archidioecesis Tucumanensis; ad orientem, dioecesis S. Iacobi de Estero; ad meridiem, dioeceses S. Iacobi de Estero et Catamarcensis; ad occasum denique solis, dioecesis Catamarcensis. Episcopus, cui regenda committetur, in urbe Concepción commorabitur, quae erit caput dioecesis, in quaque idem cathedram suae auctoritatis collocabit, in templo videlicet curiali B. M. V. nulla labe conceptae sacro. Novam Ecclesiam Sedi metropolitanae Tucumanensi suffraganeam facimus; cuius nempe sacro Antistiti etiam Episcopus SS.mae Conceptionis in Argentina erit obnoxius. Qui profecto Canonicorum collegium ad normam aliarum sub plumbo Litterarum Apostolicarum condet, facta potestate interea Consultores dioecesanos eligendi, qui praesto sint consilio et opera. Praeterea Seminarium saltem minus construi in sua dioecesi curabit iuvenibus ad sacerdotium efformandis: quorum qui optimi fuerint, cum eo aetatis pervenerint ut sacrae theologiae atque philosophiae operam dare debeant, Romam mittentur, Pontificio Collegio Piano Latino Americano recipiendi. Mensam constituent: Curiae proventus, fidelium collationes, congrua bonorum pars quae iuxta canonem 1500 C. I. C. Sedi SS.mae Conceptionis in Argentina obveniet. Simulac postremo dioecesis constitutio ad effectum adducta fuerit, sacerdotes qui in eius territorio aut officium aut beneficium habeant, eius clero accenseantur; ceteri vero clerici, Seminariique tirones, ei in qua legitimo degant domicilio. Acta denique et documenta novam dioecesim respicientia vel eius cives quam primum ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibidem religiose asservanda. Ceterum haec quae iussimus, venerabilis Frater Humbertus Mozzoni fieri studebit, vel quem ipse delegaverit, factis necessariis facultatibus. Re vero acta, documentn exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur. Quod si alius eo tempo re Apostolicae Nuntiaturae ibi praesit, hic mandata Nostra, faciat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die duodecimo mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 509-510

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana