 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ABIDJANENSIS ET ALIARUM (ABENGURUENSIS) *
EX QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS AB
ARCHIDIOECESI ABIDJANENSI ET A DIOECESIBUS KATIOLAĖNSI ET BUAKENSI NOVA CONDITUR
DIOECESIS, «ABENGURUENSIS» NOMINE.
Sacrum Consilium christiano nomini propagando cum expertum esset in Republica
Africae Occidentalis, quam Cōte d'Ivoire appellant, et numero nativum clerum
praestantem esse et virtute, optimum censuit atque ad catholicae rei incrementum
peropportunum si nova ibi locorum conderetur dioecesis, qua e iisdem
sacerdotibus gubernanda committeretur. Audita ideo sententia sive venerabilis
Fratris Ioannis Baptistae Maury, Archiepiscopi titulo Laodicensis in Phrygia
atque Apostolici in Africa Occidentali Delegati, sive sacrorum Praesulum ad quos
negotium pertineret, proposuit idem Consilium ut, ad optatam cathedralem Sedem
constituendam, certa quaedam territoria ex archidioecesi Abidjanensi atque
dioecesibus Katiolaėnsi et Buakensi distraherentur. Quod Sacrae Congregationis
propositum cum Nobis hodie relatum commendatumque esset, de apostolica Nostra
potestate ea quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Abidjanensi
subpraefecturas civiles vulgo cognominatas Abengourou, Agnibilekrou et Adzopé
detrahimus; a dioecesi Katiolaėnsi, subpraefecturas civiles Bini-Madam,
Bondoukou, Bouna, Nassian, Tanda et Tehini; a dioecesi denique Buakensi,
subpraefecturas civiles Bongouanou et Arrah, atque ex iis novam dioecesim
condimus, Abenguruensem appellandam. Conditam cathedralem Sedem curis
committimus e nativo clero sacerdotum, quos paterne hortamur ut vires impendant
suas ad evangelicam disciplinam nescientibus nuntiandam, scientibus
confirmandam. Decernimus praeterea ut eadem dioecesis, quae Sacrae Congregationi
de Propaganda Fide perget esse obnoxia, suffraganea sit metropolitanae Sedi
Abidjanensi; item eius Episcopus Archiepiscopi Abidjanensis metropolitanae
iurisdictioni subdatur. Qui praeterea sedem suam in urbe vulgo Abengourou
appellata ponet; episcopalis vero magisterii cathedram in templo Deo dicato in
honorem Sanctae Teresiae a Iesu Infante, quod ad cathedralis sacrae aedis
dignitatem attollimus. Consultores tandem dioecesanos deligat ad normam iuris,
quoadusque scilicet Canonicorum collegium ibidem condatur. Haec quae iussimus ad
effectum perducenda curabit venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury, quem
diximus, vel per se ipse vel per alium virum, qui sit ecclesiastica dignitate
indutus. Qui autem negotium perfecerit documenta de more exaranda studebit,
quamque primum ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis Septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS
Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Caesar Federici,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 547-549
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|