Omnium Ecclesiarum, ut Nostrum poscit officium, perquam
solliciti earundemque cupientes maiores in dies progressiones, laeto animo acce.
pimus quotidie diffundi in Aitapensi apostolico vicariatu christianam doctrinam
laetissimisque fructibus latius redundare. Cumque vero, quo et amplius id fieri
posset, aestimavisset Sacra Congregatio de Propaganda. Fide optimum esse si
aptius ibi locorum disponeretur territorium novaque conderetur ecclesiastica
circumscriptio, visum est id probare quod eadem Congregatio, post auditum
venerabilem Fratrem Dominicum Enrici, Archiepiscopum titulo Ancusensem et in
Australia, Nova Zelandia atque Oceania Apostolicum Delegatum, ea de re
statuit. De suprema ideo et apostolica Nostra potestate, qua catholicae
praesidemus Ecclesiae, integram vicariatus apostolici Aitapensis occidentalem
partem distrahimus atque ex ea praefecturam apostolicam constituimus, Vanimoënsem appellandam, cuius hi erunt fines: ad septentrionalem partem, Oceanus
Pacificus; ad occidentem solem, Irian occidentalis; ad meridiem, praefectura
apostolica Daruensis; ad orientem denique solem, seu inter novam praefecturam
apostolicam et vicariatum apostolicum Aitapensem, linea meridiani circuli
145.45. Conditam circumscriptionem curis concredimus Patrum Congregationis
Clericorum Excalceatorum Ss.mae Crucis et Passionis Domini Nostri Iesu Christi,
ad nostrum tamen et Apostolicae Sedis nutum, quos paterne hortamur ut nulli
labori desint ad christianorum fidem firmandam ad eamque inter ethnicos magis
magisque proferendam. Censemus praeterea ut haec quae iussimus ad exitum adducat
venerabilis Frater Dominicus Enrici, quem diximus, vel per se vel per alium
delegatum virum, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutum. Qui vero
negotium perfecerit, de more documenta exarari curet, ad Sacram Congregationem
de Propaganda Fide quam primum mittenda.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis Septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS
Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Caesar Federici,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 551-552
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana