The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

INDORENSIS - JABALPURENSIS AIMERENSIS-JAIPURENSIS (BHOPALENSIS)*

EX ECCLESIIS INDORENSI, JABALPURENSI, AIMERENSI-JAIPURENSI QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA SEDES METROPOLITANA CONDITUR, «BHOPALENSIS» COGNOMINANDA.

 

Qui divino consilio et voluntate omnem in Ecclesiam potestatem atqne auctoritatem habuimus, et eam quidem «in aedificationem» corporis Christi (cf. II Cor., 10, 8), non modo id summo opere curamus ut fideles omnes, quotquot in orbe terrarum suo sinu Ecclesia complectitur, sincera Christi doctrina, cuius custodes facti sumus, nutriamus aeternarumque veritatum splendore collustremus, sed etiam externam eiusdem Ecclesiae compagem commutare non dubitamus, quoties, rebus immutatis, et fidelibus utilitates optatae exoriri, et maiores christianarum virtutum fructus percipi provideantur. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Iacobus Robertus Knox, Archiepiscopus titulo Melitenaeus et in India Apostolicus Internuntius, sententia ante audita venerabilium Fratrum Episcoporum loci Ordinariorum, id proposuerit ut nova Sedes metropolitana in Statu, quem dicunt, Madhya Pradesh, constitueretur, Nos, re bene considerata, haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. A dioecesibus Indorensi, Jabalpurensi et Aimerensi-Jaipurensi territoria seu Districtus civiles distrahimus de Hoshangabad, de Sehore, de Raisen, de Sagar, et de Vidisha; quibus terris novam archidioecesim metropolitanam condimus, Bhopalensem appellandam, cuius sane caput urbs Bhopal erit, in qua sacer Praesul domicilium et cathedram collocabit, in templo scilicet civitatis principe. Huic autem metropolitanae Sedi dioeceses Indorensem, Iabalpurensem et Raigarhensem-Ambikapurensem suffraganeas constituimus, quarum Antistites sacro Praesuli Bhopalensi obnoxii erunt. Scilicet has dioeceses a iuris dictione sui cuiusque Ordinarii eximimus: Indorensem nempe, ab Agraensis, ceteras ab Nagpurensis. Ad mensam novae Ecclesiae quod attinet, ad Seminarium, ad Canonicorum Collegium, ad regimen et administrationem atque similia, praescripta Iuris Canonici observentur. Documenta vero et acta, quae ad conditam archidioecesim quoquo modo respiciant, ad eius Curiam archiepiscopalem mittantur, ibique religiosa cura custodiantur. Ceterum, haec omnia quae iussimus venerabilis Frater Iacobus Robertus Knox ad exitum adducet, vel quem ille delegaverit, factis ad hoc necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur. Quod si eo tempore alius Internuntiaturae in India praesit, hic mandata Nostra faciet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio decimo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Caesar Federici, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 545-547

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top