The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SHlKOKUENSIS (TAKAMATSUENSIS)*

PRAEFECTURA APOSTOLICA SHIKOKUENSIS AD GRADUM EXTOLLITUR DIOECESIS, NOMINE INDICTO «TAKAMATSUENSIS».

 

Catholicae Ecclesiae fines latius in dies, Evangelii praeconum opera, proferri ad Christique ovile quam plurimos adduci ex cunctis gentibus homines aequa sane est ratio cur gaudio afficiamur maximo. Quod cum praesertim fieri intra fines praefecturae apostolicae Shikokuensis, in Iaponia, certiores facti simus, visum est Nobis eandem praefecturam esse ad dioecesis gradum et dignitatem provehendam: quae res non tantum effecti ibi locorum operis insigne documentum, verum etiam est ad multiplicandos christianae religionis prolatandae labores incitatio. Libentissime propterea accipientes quod Sacra Congregatio de Propaganda Fide, audita nempe sententia venerabilis Fratris Marii Cagna, Archiepiscopi titulo Heraclensis in Europa atque Apostolici in Iaponia Interstatuit, praefecturam Shikokuensem, quam nominavimus, in dioecesis formam redigimus, Takamatsuensis appellandae. Quae scilicet omnibus fruetur iuribus ex lege canonica ei competentibus. Item eius Episcopus, qui praeterea, una cum sua Ecclesia, metropolitanae iurisdictioni Archiepiscopi Tokyensis obnoxius erit. Sacer praeterea novae dioecesis Praesul sedem suam ponet in urbe quam vulgus Takamatsu appellat, episcopalis vero magisterii cathedram in templo ibidem exstante, Deo sacro in honorem B. M. V. in Caelum receptae. Censemus insuper ut, pro Canonicorum collegio per alias sub plumbo Litteras condendo, consultores dioecesanos ad normam iuris ad tempus ille deligat, qui nempe a munere suo cessabunt Canonicis constitutis. Haec quae decrevimus venerabilis Frater Marius Cagna, quem diximus, ad exitum adducenda curabit, sive per se sive per alium in ecclesiastica dignitate constitutum virum. Qui vero rem perfecerit documenta de more exarabit, quam primum ad Sacrum Fidei Christianae Propagandae Consilium mittenda.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 549-550

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top