The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 SOBRALENSIS - IGUATUVINAE (CRATEOPOLITANAE)*

EX QUIBUSDAM TERRITORIIS DIOECESIUM SOBRALENSIS ET IGUATUVINAE NOVA FIT DIOECESIS, NOMINE «CRATEOPOLITANA».

 

Pro apostolico, quo tamquam Petri successores fungimur, universae Ecclesiae regendae munere omniumque christifidelium summa cura iuvandorum, preces accipiendas esse putavimus venerabilis Fratris Armandi Lombardi, Archiepiscopi titulo Caesariensis Philippi et in Brasilia Apostolici Nuntii, qui, post sententiam rogatos venerabiles Fratres Ioannem Iosephum da Mota y Albuquerque, Episcopum Sobralensem, et Iosephum Maurum Ramalho de Alarcón Santiago, Episcopum Iguatuvinum, ab Apostolica Sede petiit ut ex quibusdam territoriis dioecesium Sobralensis et Iguatuvinae nova constitueretur sedes cathedralis. De sententia ideo venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacrae Congregationi Consistoriali praesunt, deque suprema potestate Nostra sequentia decernimus. A dioecesi Sobralensi integra territoria separamus municipiorum, prout in praesens lege civili circumscribuntur, quae vulgo nuncupantur Crateus, Independência, Ipueiras, Monsenhor Tabosa, Nova Russas, Nôvo Oriente, Poranga, Tamboril; a dioecesi autem Iguatuvina municipia separamus, item prout lege civili terminantur, vulgo nuncupata Cococí, Parambú et Tauá, ex omnibusque novam condimus dioecesim, Crateopolitanam appellandam iisdemque cingendam finibus ac municipiae quibus fit. Episcopalem novae dioecesis sedem in urbe vulgo Crateús ponendam statuimus, episcopalis vero magisterii cathedram in curiali templo ibidem exstante Domino de Bonfim dicato, quod ad gradum cathedralis evehimus. Sive sacrae aedi cathedrali sive Crateopolitano Episcopo congrua iura damus, impositis praeterea sacrorum Antistiti obligationibus, quas inter hae praecipuae erunt: Canonicorum collegium constituendi; donec tamen id fieri possit, consultores dioecesanos ad normam iuris eligendi; minus saltem Seminarium, graviter quidem eius onerata conscientia, struendi ad normam iuris communis adque peculiares leges Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, cuius Seminarii sive in genio sive animi dotibus praestantes alumnos Romam mittendi, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendos. Iubemus insuper ut dioecesis Crateopolitana suffraganea sit metropolitanae Sedi Fortalexiensi, eiusque Episcopus Metropolitae eiusdem archidioecesis obnoxius; ut mensa episcopalis, quae diritur, fiat ex Curiae emolumentis, fidelium collationibus, bonisque ei obvenientibus ex praescripto canonis 1500 Codicis Iuris Canonici; ut simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum deductae fuerint, ei Ecclesiae sacerdotes addicantur in cuius territorio vel beneficium vel officium habeant, ceteri vero clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimum habeant domicilium; ut denique acta et documenta, conditam dioecesim respicientia, a Curiis Sobralensi et Iguatuvina ad Crateopolitanam mittantur, in tabulario religiose custodienda. Haec omnia quae statuimus venerabilis Frater Armandus Lombardi, quem diximus, exsequenda studebit, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero rem perfecerit documenta de more exarabit atque ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 552-554

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top