The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ZAMBOANGENSIS (ISABELLOPOLITANAE)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI ZAMBOANGENSI,
IN INSULIS PHILIPPINIS, NOVA CONDITUR PRAELATURA NULLIUS,
NOMINE «ISABELLOPOLITANA».

 

Providens Dei continensque in Christi Ecclesiam praesidium id quidem ab ipsius primordiis effecit, ut non solum tamquam civitas in monte cunctis hominibus magis in dies praestaret, verum etiam ad amplectendos eorum quam plurimos valeret. Quod sane quandoque fieri et per aptiorem hisque diebus magis accommodatam Sedium dispositionem nemo est quin videat. Roganti ideo venerabili Fratri Salvatori Siino bo. me., qui tunc temporis Archiepiscopus titulo Pergensis Apostolicum Nuntium in Insulis Philippinis agebat, ut ex quibusdam archidioecesis Zamboangensis territoriis nova constitueretur sui iuris praelatura «nullius», Ioannes XXIII, immortalis recordationis proximus Decessor Noster, de consilio S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi Consistoriali praepositorum, concedere non dubitavit; id enim et operum adhuc in christianum populum ibidem susceptorum praeclarum fore testimonium, et futurorum spei plenum fundamentum. Audita ergo hac super re sententia venerabilis Fratris Aloisii Del Rosario, Archiepiscopi Zamboangensis, eorumque omnium suppleto consensu qui in hoc negotio aliquid iuris haberent vel se praesumerent habere, de apostolica potestate Summus idem Pontifex ab archidioecesi Zamboangensi integra territoria seiungi decrevit, quae civilem circumscriptionem vulgo Basilan City appellatam constituebant, ex iisque praelaturam «nullius» condi, ab urbe vulgo Isabela Isabellopolitanam nuncupandam iisdemque finibus cingendam ac civilis circumscriptio ex qua facta est. Novae praelaturae sedes ut in urbe Isabela poneretur insuper iussit, praelaticiique magisterii cathedra in curiali templo ibidem struendo Deoque dicando in honorem Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis, sacris scilicet Praesulibus congruis iuribus datis iustisque obligationibus impositis. Statuit denique ut metropolitanae Sedi Zamboangensi eadem praelatura subderetur, una cum suo sacrorum Antistite. Nos vero, qui tanti nominis catholicae Ecclesiae Pastori successimus, eadem rata habuimus atque confirmavimus. Mensa insuper praelaticia, quae dicitur, ex Curiae emolumentis fiat, a fidelibus sponte datis pecuniis, atque bonis quae ex praescripto canonis 1500 C. I. C. Isabellopolitanae Sedi obvenerint; minus saltem Seminarium ibidem Praelatus struat, alumnis recipiendis qui ad sacerdotale munus vocati sint, quorum sive in genio sive animi virtutibus praestantes Romam mittat, in Pontificium Collegium-Seminarium Philippinum, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendos; clerici, si qui sint, intra praelaturae «nullius» Isabellopolitanae fines degentes legitimo domicilio, eidem ascribantur tamquam proprius clerus; acta denique et documenta conditam praelaturam quoquo modo respicientia a Curia metropolitana Zamboangensi ad Isabellopolitanae Sedis quam primum mittantur, in condendo tabulario custodienda. Haec omnia quae iussimus ut exsequatur curet dilectus Filius Augustinus Cacciavillan, Apostolicae Sedis negotiorum ad interim Gestor in Insulis Philippinis, vel sacerdos ab eo delegatus. Qui autem negotium perfecerit, documenta exarabit et ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

  CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 663-664

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top