 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KITUIENSIS*
APOSTOLICA PRAEFECTURA KITUIENSIS AD
GRADUM DIOECESIS EVEHITUR, EODEM NOMINE SERVATO.
Christi evangelium, quod seminis instar sodales Societatis a S.
Patricio pro Missionibus Exteris, nullis parcentes laboribus, in Kituiensi
apostolica praefectura sparserunt, iam eo crevit ut christiana familia ibi
locorum adulta et satis perfecta videatur. Quamobrem opportunum visum est Sacrae
Congregationi Fidei Propagandae eandem praefecturam ad gradum dioecesis evehere,
quandoquidem id rogavit venerabilis Frater Vido Del Mestri, Archiepiscopus
titulo Tuscamiensis et Apostolicus in Africa Orientali Delegatus. Quod libenti
animo probantes, summa Nostra potestate sequentia decernimus. Apostolicam
praefecturam Kituiensem ad gradum dioecesis attollimus eiusdem nominis,
iisdemque finibus servatis quibus praefectura cingebatur. Volumus autem ut modo
conditam dioecesim metropolitanae Sedi Nairobiensi suffraganea sit, eiusque
Praesul Nairobiensi Archiepiscopo. Quod vero ad regimen attinet, eam sodalibus
Societatis a S. Patricio pro Missionibus Exteris concreditam volumus, qui sueta
industria, scientia, animorumque studio, sicuti hucusque fecerunt, in Ecclesiae
prosperitatem insistent, in eiusque dilatationem. Episcopi domicilium et Sedes
in urbe Kitui appellata erit, cathedra autem eius magisterii in sacra aede in ea
exstante. Volumus insuper ut Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam,
qui Episcopo consilio assint. Eius etiam erit Seminarium statim condere, pueris
excipiendis qui ad sacerdotium vocentur; hoc enim maxime confert ad Ecclesiae
firmitatem. Ceterum quae mandavimus exsequenda curabit venerabilis Frater Vido
Del Mestri, quem diximus, vel quem ille delegaverit, factis ad id necessariis
facultatibus. Qui vero rem perfecerit, onus habebit effectae rei documenta, rite
signata sigilloque impressa, ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae quam
primum mittendi.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res
est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Novembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 665-666
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|