 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MYSURIENSIS (CHIKMAGALURENSIS) *
A DIOECESI MYSURIENSI QUIBUSDAM
DETRACTIS TERRITORIIS, NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR, «CHIKMAGALURENSIS» NOMINE.
Indicae regionis condicio, eius scilicet prope immensa populorum
multitudo, itemque prosperior in dies rerum catholicarum felicitas propensiorem
quidem a Nobis in eam requirit voluntatem. Optima enim spe ducimur, ut Christi
relligio quam latissime et ibidem praedicetur et, aptioribus oblatis subsidiis,
ab incolis suscipiatur. Qua de re, libenter accepimus quod Sacrum Fidei
Propagandae Consilium faciendum constituit, novam nempe e dioecesi Mysuriensi
dioecesim condere, audito antea hoc super negotio Moderatore Generali Societatis
Parisiensis missionum ad exteras gentes, cui eadem dioecesis adhuc concredita
fuit. De suprema ideo et apostolica potestate Nostra a dioecesi, quam
diximus, civiles districtus distrahimus, quibus appellatio per vulgus Shimoga,
Chikmagalur et Rassan, ex iisque novam dioecesim constituimus, Chikmagalurensem appellandam iisdemque circumscribendam finibus ac territoria e quibus
fit. Haec circumscriptio suffraganea erit metropolitanae Sedi Bangalorensi; item
eius Episcopus metropolitano iuri Archiepiscopi Bangalorensis subdetur. Eam
praeterea curis saecularis cleri nativi concredimus, haud sane dubitantes quin in maximum catholicae Ecclesiae bonum hoc sit cessurum. Praecipimus etiam ut
Chikmagalurensis sacrorum Antistes sedem suam ponat in urbe Chikmagalur,
magisterii vero sui cathedram in sacra aede, eadem in urbe exstante, Deo sacra
in honorem Sancti Ioseph; ut pro Canonicis consultores dioecesanos deligat,
qui auxilio et consilio assint; ut denique minus saltem Seminarium struendum
curet, iis pueris recipiendis et efformandis, qui Dei instinctu ad sacerdotium
vocentur. Ad haec omnia demum perficienda Apostolicum in India Internuntium
delegamus, cuius rogatu nova Chikmagalurensis dioecesis fundata est. Is autem
poterit etiam alium delegare, dummodo ecclesiastica sit insignitus dignitate.
Qui autem rem ad exitum adduxerit, documenta de more exarari curabit ad
Sacramque Congregationem de Propaganda Fide mittere, rite signata atque
sigillo impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et
fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Novembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 666-667
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|