The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 QUITENSIS (LATACUNGENSIS)*

EX QUODAM TERRITORIO ARCHIDIOECESIS QUITENSIS NOVA FIT
DIOECESIS, «LATACUNGENSIS» APPELLANDA. 

 

Novam dioecesim catholica in Ecclesia condere non tantum magni pretii opus, sed etiam christifidelibus aptius curandis est conveniens quandoque subsidium. Postulationibus propterea venerabilis Fratris Alfredi Bruniera, Archiepiscopi titulo Claudiopolitani in Honoriade et in Aequatoriana Republica Apostolici Nuntii, qui, post auditum dilectum Filium Nostrum Carolum Mariam S. R. E. Cardinalem de la Torre, Archiepiscopum Quitensem, rogavit, ut ex quodam archidioecesis Quitensis territorio novam fundaremus ecclesiasticam circumscriptionem, assentiri putavimus sequentiaque decernere et statuere. De suprema et apostolica auctoritate Nostra, eorum scilicet, si oporteat, consensum supplentes qui hoc super negotio aliquod ius habeant vel se praesumant habere, ab archidioecesi Quitensi territorium civilis provinciae vulgo Cotopaxi appellatae distrahimus, sic ut in praesens lege civili terminatur, ex eoque dioecesim constituimus, cuius nomen Latacungensis, iisdem circumscribendam finibus ac provincia quam nominavimus. Novae ideo dioecesis hi erunt fines: ad septentrionem, archidioecesis Quitensis; ad occidentem solem, praelatura «nullius» Fluminum; ad meridiem, dioeceses Guarandensis et Ambatensis; ad orientem denique solem, vicariatus apostolicus Napensis. Conditae dioecesis Sedem in urbe vulgo Latacunga cognominata Episcopus ponet; magisterii vero cathedram, in curiali templo ibidem exstante, quod Deo in honorem Sancti Vincentii Martyris est dicatum. Sive cathedrali sacrae aedi sive Episcopo omnia proinde iura damus, impositis praeterea sacrorum Antistiti congruis obligationibus. Quarum hae praecipuae sunt: consultores dioecesanos eligendi, qui sibi usque dum Canonicorum collegium condatur auxilio et consilio assint; minus saltem Seminarium, ad normam iuris Canonici legumque Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, struendi et Romam eos discipulorum mittendi qui ingenio animique virtutibus praestantes sint, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum recipiendos, ut philosophicis theologicisque disciplinis imbuantur; metropolitanae iurisdictioni Archiepiscopi Quitensis una cum sua dioecesi se subiciendi. Cathedralis Sedis Latacungensis mensa episcopalis, quae dicitur, ex ipsius Curiae emolumentis fiet, ex fidelium sponte oblatis pecuniis, ex bonorum denique parte, quae ad normam canonis 1500 C. I. C. eidem obveniet. Simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum deductae fuerint, sacerdotes ei Ecclesiae addicantur, in qua beneficium vel officium habeant; ceteri autem sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Quod praeterea attinet ad regimen, administrationem dioecesis, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt serventur. Documenta tandem et acta, quae novam dioecesim quoquo modo respiciant, a Quitensi Curia ad Latacungensem transmittantur, in tabulario religiose custodienda. Ut ea quae iussimus perficiantur curet venerabilis Frater Alfredus Bruniera, quem diximus, vel ab eo legatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotium egerit documenta de more conficiat et ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum, Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

   CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 668-669

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top