*
TERRITORIO CIVILIS DISTRICTUS, QUEM
DICUNT, PARE A DIOECESI MOSHIENSI SEPARATO, NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA
CONDITUR,
«SAMENSIS» NOMINE.
Adpetens Natalis Christi, a cuius beatissima nativitate aeterna hominum
salus prima sumpsit exordia; itemque succedens brevissimo temporis intervallo
Epiphania Domini, hoc est praesentiae atque gloriae Divini Infantis
manifestatio, ita pietatem et religionem Nostram acuunt, ut nihil magis optemus
quam ut Redemptor noster, mundi lux (cf. Io. 8, 12), in cuius fulgore Propheta
cecinit gentes esse ambulaturas (cf. Is. 60, 3), non modo ab omnibus hominibus
cognoscatur, verum etiam et adoretur summeque a cunctis diligatur, utpote in quo
uno spes omnis mortalium reposita sito Quam ob rem, cum venerabilis Frater Vido
Del Mestri, Archiepiscopus titulo Tuscamiensis idemque Apostolicus in Africa
Orientali Delegatus, consilium ceperit novae praefecturae apostolicae in
Territorio Tanganyikae constituendae, idque Sacra Congregatio Fidei
Propagandae probaverit, Nos certa spe fore hanc rem, si acta fuerit, perutilem,
haec statuimus et decernimus. A dioecesis Moshiensis territorio districtum
civilem, quem vulgari lingua Pare cognominant, detrahimus, in novaeque
praefecturae apostolicae formam redigimus, Samensis, ab urbe principe «Same»,
appellandae, iisdemque finibus circumscribendae atque limites territorii Pare
patent. Quam praefecturam Patribus Congregationis S. Spiritus concredimus, id
hortantes ut nulli labori parcant modo dum regnum Christi eiusque imperium in
homines latius proferant. Ceterum has Litteras Nostras venerabilis Frater Vido
Del Mestri exsequi studeat, vel per se ipse vel per legatum, quem aptiorem
existimaverit, factis nempe ad rem facultatibus necessariis vel utilibus. Re
vero acta, idem documenta exarari faciet, eademque sinceris exemplis ad S.
Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quodsi alius eo tempore Africae
Orientalis Delegationi praeerit, hic mandata Nostra faciat.
Hanc vero
Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis
quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius
Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta
officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea
haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo
huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis,
quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque
ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides,
quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.