The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 MEXICANAE - TEXCOCENSIS (TLALNEPANTLANAE)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS EX ARCHIDIOECESI MEXICANA ET DIOECESI TEXCOCENSI, NOVA DIOECESIS CONDITUR,
«TLALNEPANTLANA» NOMINE.

 

Aliam ex aliis dioecesim constituere non solum, ut par est, peropportunum quandoque fert aditum aptius fidelium necessitatibus subveniendi, sed alios etiam eligendi sacrorum in Ecclesia Antistites, qui in Apostolorum locum sublecti praesint. Haec quidem arbitratus venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis et in Republica Mexicana Apostolicus Delegatus, idemque sententia consilioque usus venerabilium Fratrum Michaëlis Darii Miranda et Gómez, Archiepiscopi Mexicani, et Francisci Ferreira Arreola, Episcopi Texcocensis, Apostolicae Sedi proposuit ut, rectius dispositis Mexicanae Sedis atque Texcocensis territoriis, nova ibi locorum dioecesis conderetur. Qua propter, auditis venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus qui praesunt Sacrae Congregationi Consistoriali, summa Nostra potestate sequentia decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Mexicana territorium separamus, quod complectitur municipia vulgo nuncupata Coyotepec, Cuautitlan, Chapa de Mota, Huehuetoca, Huixquihlcan, Iturbide, Jilotepec, Jilotzingo, Naucalpan, Nicolas Romero, Soyaniquilpan, Teoloyucan, Tepotzotlan, Tlalnepantla, Tultitlan, Villa del Carbon et Zaragoza; a dioecesi autem Texcocensi, integrum territorium municipii vulgo Coacalco cognominati, ex iisque novam dioecesim fundamus, Tlalnepantlanam appellandam iisdemque cingendam finibus ac municipia e quibus fit. Cuius proinde haec erunt confinia: ad septemtrionem, dioecesis Tullanensis; ad orientem solem, dioecesis Texcocensis: ad meridiem, archidioecesis Mexicana; ad occidentem denique solem, dioecesis Tolucensis. Novae dioecesis sedes atque Episcopi domicilium in urbe Tlalnepantla erit; episcopalis vero cathedra in curiali templo Sanctissimo Christi Corpori dicato, eadem in urbe exstante, quod ad cathedralis gradum evehimus, cum iuribus congruis. Episcopo autem, praeterquamquod debita iura, damus, officia etiam et obligationes imponimus, cum dignitate et munere coniuncta. Quae inter haec praecipua memoramus: eius esse, una cum sua Ecclesia, metropolitanae iurisdictioni Archiepiscopi Mexicani subiacere; Canonicorum collegium constituere, ad normam aliarum sub plumbo Litterarum: usque dum tamen id fiat, consultores dioecesanos deligere qui sibi auxilio et consilio assint; minus saltem Seminarium struere, iuxta normas Iuris Canonici peculiaresque Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus leges, pueris excipiendis ad sacerdotium vocatis; eos Seminarii tirones, qui sive animi sive ingenii virtute excellant, Romam mittere in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, ut philosophicis theologicisque disciplinis imbuantur. Decernimus praeterea ut constitutae dioecesis mensa episcopalis, quae dicitur, Curiae emolumentis fiat, fidelium sponte oblatis pecuniis et bonorum parte, quae ex praescripto canonis 1500 C. I. C. eidem obveniet; ut simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum deductae sint, sacerdotes ei dioecesi ascribantur in cuius territorio legitimum officium vel beneficium habeant, ceteri autem sacerdotes, clerici Seminariique alumni ei, in qua legitime degant; ut acta et documenta, quovis modo novam dioecesim respicientia, a Curiis Mexicana et Texcocensi ad Curiam Tlalnepantlanam mittantur, in tabulario religiose custodienda; ut denique ad novae dioecesis regimen et administrationem quod attinet, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem, aliaque id genus, sacrorum canonum praescripta adamussim serventur. Omnia quae statuimus ut ad exitum perducantur venerabilis Frater Aloisius Raimondi curet, vel ab eo legatus vir, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui autem rem perfecerit, documenta de more exarari iubebit ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mitti, rite signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

   CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Silvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 671-673

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top