 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BOSSANGOAËNSIS *
APOSTOLICA PRAEFECTURA BOSSANGOAËNSIS
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR.
Gaudet sancta Mater Ecclesia
quotiescumque filiorum agmina novas, Deo dante, capiunt accessiones, eisque
omnibus auxiliis adesse studet quibus Christus eam instruxit Regno Dei in
hominibus provehendo. Cum igitur Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando,
de sententia venerabilis Fratris Sergii Pignedoli, Archiepiscopi titulo
Iconiensis et Apostolici in Africa Media Occidentali Delegati, apostolicam
praefecturam Bossangoaënsem ad gradum dioecesis iam esse evehendam censuerit, summa Nostra potestate, consensuque eorum suppleto qui hac super re
aliquod ius habeant vel se putent habere, sequentia decernimus. Apostolicam
praefecturam Bossangoaënsem, in Reipublicae Mediae Africanae territorio sitam,
ad dignitatem et gradum dioecesis attollimus eodem nomine iisdemque finibus
servatis. Nova haec dioecesis, quam curis Fratrum Minorum Capuccinorum
concredimus, qui apostolicae praefecturae exordia sedula cura foverunt,
metropolitanae Ecclesiae Banguensi suffraganea erit. Episcopus autem sedem suam
in urbe Bossangoa cognominata figet, cathedram vero sui magisterii in
principe aede eiusdem urbis, quam ad cathedralis templi dignitatem attollimus,
cum iuribus et privilegiis. Decernimus insuper ut ob locorum temporumque
adiuncta Canonicorum loco Consultores dioecesani ab Episcopo deligantur ad
normam iuris, qui ei consilio et ope assint. Volumus etiam ut dioecesanum
Seminarium condatur, pueris excipiendis qui ad sacerdotium vocentur. Ad
regimen quod attinet, adque iura cleri et populi, hisque similia, Codicis Iuris
Canonici normae serventur legesque peculiares quas Sacra Congregatio Fidei
Propag'andae dederit. Ceterum volumus ut haec Nostra decreta exsequenda curet
venerabilis Frater Sergius Pignedoli, quem diximus, vel qui eo tempore quo ad
effectum adduci debeant Delegati Apostolici partes in Africa Media Occidentali
egerit; qui vero rem perfecerit documenta exarari iubet, eorumque fide digna
exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, qua e sigillum viri praeferant
in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Sylvius Romani,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 731-732
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|