*
DIVISO TERRITORIO ARCHIDIOECESIS
NAGPURENSIS, NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA CONDITUR, «RAIPURENSIS» APPELLANDA.
Religio vera Christique salus ut in Indiae regionibus proveheretur quas
frequentissimi incolae habitant multa eque sapientiae fama collustrat, censuit
Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando novam ibi locorum ecclesiasticam
circumscriptionem condere. Quam sententiam libenti animo probantes, ea quae acta
sunt confirmamus atque snmma potestate Nostra, consensu eorum suppleto qui hac
super re aliquod ius habeant vel se putent habere, sequentia decernimus. A
territorio archidioecesis Nagpurensis civiles districtus seiungimus qui vocantur
Raipur, Bilaspur et Drug, ex iisque novam praefecturam apostolicam constituimus,
Raipurensem ab urbe Raipur cognominandam, iisdemque finibus cingendam ac
districtus quos diximus. Quam praefecturam, Nagpurensi provinciae aggregatam,
Sodalibus Societatis Apostolatus Catholici concredimus, id hortantes ut nulli
labori parcant modo dum Christi regnum eiusque evangelium in homines latius
proferantur. Ceterum has Litteras Nostras venerabilis Frater Robertus Iacobus
Knox, archiepiscopus titulo Melitenaeus atque Apostolicus in India Internuntius,
vel per se ipse vel per legatum, exsequetur, factis ad rem necessariis
facultatibus. Re vero acta, idem documenta exarari faciet, eademque sinceris
exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittet. Quod si alius eo
tempore Apostolicae in India Internuntiaturae praesit, hic mandata Nostra
faciat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Sylvius Romani,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 789-790
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana