 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PALAËNSIS *
PRAEFECTURA APOSTOLICA PALAËNSIS, IN
TERRITORIO VULGO TCHAD,
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR, NOMINE FINIBUSQUE IMMUTATIS.
Christi fidelium animis sine intermissione prodesse cupientes in idque mentem
intendentes, ut catholicarum rerum vigor et prosperitas magis ubique terrarum
magisque fructus prodant, impellimur hodie, qui summam in Ecclesia potestatem
detinemus, ut Sacrae Congregationis de Propaganda Fide sententiae concedamus,
praefecturam nempe apostolicam Palaënsem ad dioecesis gradum et dignitatem
esse evehendam. Quod ut fieret etiam venerabilis Frater Sergius Pignedoli,
Archiepiscopus titulo Iconiensis et Apostolicus in Africa Media Occidentali
Delegatus, proposuit enixeque postulavit. Quamobrem, eadem usi potestate
Nostra, praefecturam apostolicam Palaënsem ad dioecesis gradum attollimus, id
simul
censentes ut sic ut antea finibus circumscribatur eademque vocetur appellatione.
Novae dioecesis, quae metropolitanae Sedi Arcis Lamy erit suffraganea,
indefessam curam habebunt sodales Missionariorum Oblatorum B. M. V. Immaculatae,
quos paterne hortamur ut, qui hucusque vires suas eidem gubernandae impenderunt,
sedulitatem suam in posterum veluti multiplicent ad christianos fideles fovendos
eosque ad evangelicam lucem dirigendos, qui sint eadem adhuc expertes. Sedem
suam Episcopus domiciliumque in urbe Pala ponat, suique magisterii cathedram in
sacra aede eadem in urbe exstante, quam ad cathedralis dignitatem ducimus. Usque
dum praeterea Canonicorum collegium condi possit, consultores dioecesanos idem
deligat, quorum auxilio et consilio fruatur. Minus saltem Seminarium struendum
tandem consulat, ut ii pueri accipiantur et efformentur, qui ad sacerdotium
vocentur. Ceterum has Litteras Nostras venerabilis Frater Sergius Pignedoli,
quem diximus, vel per se ipse vel per alium virum exsequatur. Qui vero negotium
perfecerit, documenta de more exarari faciet ad Sacramque christianae Fidei
Propagandae Congregationem mitti.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sextodecimo mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost.
Caesar Federici,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 732-733
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|