The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SHILLONGENSIS - DIBRUGARHENSIS (TEZPURENSIS)*

DISTRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESIBUS SHILLONGENSI ET DIBRUGARHENSI IN INDIA, ALIA DIOECESIS CONDITUR
NOMINE «TEZPURENSIS».

 

Fidei catholicae divulgatio incensiusque, quo in dies urgemur, non solum in christifideles, sed in universae terrae etiam homines Evangelica luce adhuc expertes studium, id haud raro requirunt, ut ex latissimis incolarumque frequentissimis dioecesibus aliae condantur ecclesiasticae circumscriptiones. Neminem enim fugit eo magis christianas res florere quo Ecclesiarum rectorum numerus, Episcoporum nempe, amplior fiat. Hanc ideo ob causam, venerabili Fratri Iacobo Roberto Knox, Archiepiscopo titulo Melitenaeo et in India Apostolico Internuntio, qui, post auditos quorum interesset Ordinarios, ab Apostolica Sede petiit ut ex dioecesibus Shillongensi et Dibrugarhensi nova alia fundaretur, concedere libenter censuimus, sequentiaque, de sententia Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, decernere. A dioecesi Shillongensi districtus seiungimus vulgo de Darrang et de Nowgong appellatos, una cum ea parte districtuum de Goalpara et de Kamrup quae est ad septem- trionalem ripam fluminis Brahmaputra sita; item subdivisionem quam dicunt de Kameng ad «North East Frontier Agency» pertinentem, atque demum Statum de Bhutam cognominatum; a dioecesi autem Dibrugarhensi, subdivisiones uti appellant de Subansiri et de Siang pertinentes ad «North East Frontier Agency», itemque partem districtus de Lakhimpur, ad eandem septemtrionalem ripam fluminis Brahmaputra sitam, ex iisque omnibus novam dioecesim constituimus, ex urbe Tezpurensern appellandam, iisdemque cingendam finibus ac territoria e quibus fit. Praecipimus insuper ut condita dioecesis, una cum suo Episcopo, suffraganea sit metropolitanae Sedi Calcuttensi; ut sacrorum Antistitis sedes domiciliumque in urbe Tezpur sit, cathedra autem magisterii episcopalis, in templo, eadem in urbe exstante, quod Deo in honorem Sancti Ioannis Bosco est dicatum; ut consultores dioecesani deligantur ad normam iuris, qui scilicet a munere cessabunt simul ac Canonicorum collegium constituatur; ut Seminarium denique, saltem minus, quam primum struatur, iis pueris accipiendis et efformandis, qui ad sacerdotium Dei instinctu vocentur. Volumus denique ut Tezpurensis cathedralis Ecclesia curis committatur sodalium Societatis S. Francisci Salesii, quos enixe hortamur ut nulli labori parcant ad salutiferam Christi legem suo in territorio prolatandam. Has Nostras Litteras ad effectum adducet venerabilis Frater Iacobus Robertus Knox, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero rem perfecerit, documenta de more exarari iubebit, ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

    GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 727-729

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top