The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VILLAVICENTIENSIS (ARIARIENSIS)*

DIVISO TERRITORIO VICARIATUS APOSTOLICI VILLAVICENTIENSIS, NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA CONDITUR «ARIARIENSIS» NOMINE.

 

Laetamur admodum gratesque Deo persolvimus quoties nova Nobis ecclesiastica circumscriptio condenda proponitur, quae causa sit ut «verbum Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1), largeque in animis sparsum, veluti bonum semen, fructus uberrimos edat ad aeternam salutem perutiles. Quam ob rem cum Sacra Congregatio Fidei Propagandae, post rem mature consideratam sententiamque rogatos venerabiles Fratres Iosephum Paupini, Apostolicum in Columbiana Republica Nuntium, atque Franciscum Iosephum Bruls, Apostolicum Vicarium Villavicentiensem, territorium Villavicentiensis vicariatus dividere censuerit, ex eoque novam praefecturam apostolicam constituere, libenti animo acta negotia adprobantes, summa Nostra potestate sequentia decernimus. A territorio vicariatus apostolici Villavicentiensis, Sodalibus Societatis Mariae Monfortanae concrediti, partem occidentalem distrahimus ex eaque novam praefecturam apostolicam constituimus Ariariensem cognominandam. Limites inter noyam praefecturam apostolicam et vicariatum Villavicentiensem erunt: flumen vulgo Ariari cognominatum, usque ad locum quem vocant «Granja de Iracà»; et hinc via quae ducit ad locum «La Concordia» nuncupatum, ceteris finibus immutatis. Novam apostolicam praefecturam curis committimus Sodalium Societatis S. Francisci Salesii, quos paterne hortamur, ut nulli labori parcant ut Regnum Christi in homines latius proferant. Ceterum has Litteras Nostras ad exitum adducet venerabilis Frater Iosephus Paupini, quem diximus, vel per se ipse, vel per alium, factis ad id debitis facultatibus. Re vero acta documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur. Quod si alius eo tempore Apostolicae in Columbiana Republica Nuntiaturae praesit, hic mandata Nostra faciet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sextodecimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

    GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 729-730

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top