 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BANGASSUENSIS *
APOSTOLICA PRAEFECTURA BANGASSUENSIS AD
GRADUM DIOECESIS ATTOLLITUR, EODEM NOMINE SERVATO.
Quod sacri Evangelii
praecones in apostolica praefectura Bangassuensi labore plantaverunt, sudore
rigaverunt, Deus indita virtute crescere fecit (cfr. 1 Cor. 3, 6-7) ad primosque
fructus perduxit; qua de re libenti animo accepimus quae Sacra Congregatio Fidei
Propagandae, vota exsequens venerabilis Fratris Sergii Pignedoli, Archiepiscopi titulo Iconiensis atque Apostolici in Africa Media Occidentali Delegati,
faciendum censuit, ut scilicet eadem praefectura ad gradum dioecesis eveheretur.
Summa igitur et apostolica Nostra auctoritate, consensuque eorum suppleto qui
hac super re aliquod ius habeant vel se putent habere, sequentia decernimus.
Apostolicam praefecturam Bangassuensem ad gradum dioecesis attollimus, eodem
nomine iisdemque finibus servatis, datis iuribus et privilegiis quae eiusmodi
Sedibus earumque Praesulibus lege ecclesiastica competunt. Novam dioecesim
suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Banguensis, eandemque curis
concredimus Sodalium Congregationis S. Spiritus, quos paterne hortamur ut, sicut
hucusque fecerunt, nulli labori parcant modo dum Christi regnum eiusque
evangelium in homines latius perferantur. Bangassuensis Ecclesiae Sedes atque
Episcopi domicilium urbs erit Bangassou cognominata; sacram aedem in ea
exstantem ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus, cum iuribus
et privilegiis, utpote quae cathedram episcopalis magisterii capiat. Volumus
demum ut, perennitati suae Ecclesiae prospiciens, Episcopus Seminarium saltem
minus in ea condat, pueris excipiendis qui ad sacerdotium vocentur. Ceterum
has Litteras Nostras venerabilis Frater Sergius Pignedoli, quem memoravimus, ad
exitum adducet, vel per se ipse vel per legatum, factis ad rem necessariis
facultatibus. Re vero acta, idem documenta exarari faciet, eademque sinceris
exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si alius
eo tempore Apostolicae in Africa Media Occidentali
Delegationi praeerit, hic mandata Nostra faciat.
Hanc vero Constitutionem nunc
et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam
decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam
obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis,
contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus.
Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere
liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis
sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate
constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino
habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S.
Petrum, die decimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo
sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 797-798
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|