 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PARAKUENSIS (NATITINGUENSIS)*
DIVISO TERRITORIO PRAEFECTURAE
APOSTOLICAE PARAKUENSIS, NOVA DIOECESIS CONDITUR, «NATITINGUENSIS» NOMINE.
Ne latius pateret quam ut commode ab operariis Domini, seu sacerdotibus,
exerceri posset apostolicae praefecturae Parakuensis territorium, opportunum
censuit Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando, post auditum scilicet
venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Maury, Archiepiscopum titulo Laodicensem
in Phrygia atque Apostolicum in Africa Occidentali Delegatum, id dividere,
novamque ex eo excitare dioecesim. Quod
laeto animo adprobantes, summa Nostra potestate sequentia decernimus. A
territorio praefecturae apostolicae Parakuensis totam regionem distrahimus quae
districtum civilem vulgo Natitingou nuncupatum complectitur, ex eaque novam
dioecesim constituimus, Natitinguensem ab urbe principe appellandam, in
qua Episcopus sedem suam ponet.
Decernimus insuper ut nova dioecesis
metropolitanae Sedi Cotonuensi sit obnoxia itemque iurisdictioni Sacrae
Congregationis de Propaganda Fide; eadem curae esto Societati Missionum ad
Afros, cuius sodales paterno animo hortamur ut nulli labori parcant, sicut
hucusque fecerunt, Evangelii praeceptiones docentes. Sedi insuper eiusque sacris
Praesulibus omnia iura facimus, onera et obligationes imponimus quae catholici
orbis dioecesium eorumque Pastorum sunt propria. Sacrae aedi in urbe Natitingou
exstanti Deo in honorem Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis dicatae
dignitatem cathedralis templi concedimus; in eo enim Episcopus cathedram sui
magisterii collocabit. Idem loco Canonicorum Consultores dioecesanos eligat ad
iuris normam, eosque adhibeat in negotiis exspediendis. Ceterum haec voluntatis
Nostrae decreta exsequenda curabit venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury,
quem memoravimus, vel ab eo legatus sacerdos. Qui autem rem perfecerit documenta
exarabit eorumque fide digna exemplaria ad Sacram Congregationem Fidei
Propagandae cito mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die
decimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto,
Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Caesar Federici, Protonot. Apost.
Sylvius Romani,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 791-792
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|